ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber II, Caput X 第II巻 第X章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 306B · 31 sectiones

Divinarum Institutiones 2.10.1

1

De mundo ejusque partibus, elementis et tempestatibus. Nunc quoniam refutavimus eos qui de mundo et de factore ejus Deo aliter sentiunt quam veritas habet, ad divinam mundi fabricam revertamur, de qua in arcanis sanctae religionis litteris traditur.

PL 6, 306B

世界とその諸部分、元素、季節について。さて、我々は世界とその造り主なる神について真理と異なる考えを抱く者たちを論駁したのであるから、いま、聖なる信仰の秘められた文書に伝えられている、神による世界の建造という主題に立ち返ろう。

Divinarum Institutiones 2.10.2

2

Fecit igitur Deus primum omnium coelum, et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius Dei conditoris. Deinde terram fundavit, ac coelo subdidit, quam homo cum caeteris animalium generibus incoleret. Eam voluit humore circumflui, et contineri.

PL 6, 307A

そこでまず神はすべてに先立って天を造り、それを高く懸けた。創造者なる神自身の座となるためである。次いで地を据え、天の下に置いた。人間が他の動物の諸種族とともにそこに住むためである。神はそれが水分に取り巻かれ、抱えられることを望んだ。

Divinarum Institutiones 2.10.3

3

Suum vero habitaculum distinxit claris luminibus, et implevit, sole scilicet, lunaeque orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornavit; tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra: nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat a coelo, in quo posuit lucem perennem, et superos, et vitam perpetuam, et contra in terra tenebras, et inferos, et mortem.

PL 6, 307A

神は自らの住まいを明るい光で際立たせ、満たした。すなわち太陽と、輝く月の円盤とをもってし、瞬く星々の輝く徴をもって飾った。他方、これと相反する闇は地に据えた。天から受け取るのでなければ、それ自体で光を宿すものは何もないからである。神は天に絶えざる光と、天上界と、永遠の生命とを置き、これに対して地には闇と、冥界と、死とを置いた。

Divinarum Institutiones 2.10.4

4

Tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis, et vitia a virtutibus.

PL 6, 307B

これら〔下なるもの〕がかの上なるものから隔たっているのは、悪が善から、悪徳が徳から隔たるのと同じほどである。

Divinarum Institutiones 2.10.5

5

Ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se, diversasque constituit, scilicet orientem, occidentemque: ex quibus oriens Deo accensetur; quia ipse luminis fons, et illustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad vitam sempiternam.

PL 6, 307B

神はまた地そのものについても、互いに相反し異なる二つの部分を定めた。すなわち東と西である。このうち東は神に帰せられる。神自身が光の源であり、万物を照らす者であり、我々を永遠の生命へと立ち上がらせる方だからである。

Divinarum Institutiones 2.10.6

6

Occidens autem conturbatae illi pravaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat, et quod homines faciat occidere atque interire peccatis.

PL 6, 307B

他方、西はかの乱された邪悪な心に帰せられる。光を隠し、常に闇を呼び込み、罪によって人を没せしめ、滅びさせるからである。

Divinarum Institutiones 2.10.7

7

Nam sicut lux orientis est, in luce autem vitae ratio versatur; sic occidentis tenebrae sunt: in tenebris autem, et mors, et interitus continetur.

PL 6, 307B

光が東のものであり、光のうちに生命の理が宿るように、闇は西のものであり、闇のうちには死と滅びとが含まれている。

Divinarum Institutiones 2.10.8

8

Deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem; quae partes illis duabus societate junguntur. Ea enim, quae est solis calore flagrantior, proxima est, et cohaeret orienti.

PL 6, 307B

次いで神は同じ理によって、残る二つの部分、すなわち南と北とを測り分けた。この二つの部分は、先の二つと結びつきによって連なっている。太陽の熱によってより燃え立つ方、すなわち南は、東に近く、東と結びついている。

Divinarum Institutiones 2.10.9

9

At illa, quae frigoribus et perpetuo gelu torpet, ejusdem est cujus extremus occasus. Nam sicut contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori. Ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti: ut frigus tenebris, ita plaga est septentrionalis occasui.

PL 6, 307C

他方、冷えと絶え間ない氷結によって凍える方、すなわち北は、極みの日没と同じ側に属する。光に闇が相反するように、寒さは熱に相反するからである。したがって、熱が光に最も近いように南は東に近く、寒さが闇に近いように、北の地帯は西に近い。

Divinarum Institutiones 2.10.10

10

Quibus singulis partibus suum tempus attribuit, ver scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hyems.

PL 6, 308A

神はこれらそれぞれの部分にその季節を割り当てた。すなわち東には春を、南の地帯には夏を。西には秋が、北には冬がある。

Divinarum Institutiones 2.10.11

11

In his quoque duabus partibus, meridiana et septentrionali, figura vitae et mortis continetur: quia vita in calore est, mors in frigore. Sicut autem calor ex igne est, ita frigus ex aqua.

PL 6, 308A

この南と北という二つの部分にもまた、生と死の姿が含まれている。生は熱のうちにあり、死は寒さのうちにあるからである。そして熱が火から生じるように、寒さは水から生じる。

Divinarum Institutiones 2.10.12

12

Secundum harum partium dimensionem, diem quoque fecit ac noctem, quae spatia, et orbes temporum perpetuos ac volubiles, quos vocamus annos, alterna per vices successione conficiant.

PL 6, 308A

神はこれらの部分の測り分けに従って、昼と夜とをも造った。昼と夜とは、交互の継起によって、時の区間と、絶えず巡り続ける時の円環、すなわち我々が『年』と呼ぶものとを作り上げるのである。

Divinarum Institutiones 2.10.13

13

Dies, quem primus oriens subministrat, Dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt. Nox autem, quam occidens extremus inducit, ejus scilicet, quem Dei esse aemulum diximus.

PL 6, 308A

昼は、東が最初にもたらすものであり、より善きものすべてがそうであるように、神に属さねばならない。他方、夜は、極みの西がもたらすものであり、すなわち我々が神に対抗する者と述べたあの者に属する。

Divinarum Institutiones 2.10.14

14

Quae duo etiam in hoc praescius futurorum Deus fecit, ut ex iis, et verae religionis, et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur.

PL 6, 308B

神はまた、来たるべき事を予め知る者として、この二つを、そこから真の信仰の、また偽りの迷信の、ある種の姿が示されるように、造ったのである。

Divinarum Institutiones 2.10.15

15

Nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero vult videri (lib. II de Nat. deorum), quod obscuratis sideribus, solus appareat, tamen quia verum ac perfectae plenitudinis lumen est, et calore potissimo, et fulgore clarissimo illustrat omnia: ita in Deo, licet sit unus, et majestas, et virtus, et claritudo perfecta est.

PL 6, 308B

というのも、太陽は昼に昇るものであり、それはただ一つでありながら――キケロが『神々の本性について』第二巻で示唆するように、他の星々が翳る中でひとりだけ現れるゆえに『太陽』と呼ばれたと見えるのだが――それでも真実にして完全な充満の光であり、この上ない熱と、最も明るい輝きとをもって万物を照らす。神においても同様であり、神はただ一つでありながら、その威厳も、力も、輝きも完全である。

Divinarum Institutiones 2.10.16

16

Nox autem, quam pravo illi antitheo dicimus attributam, ejus ipsius multas et varias religiones per similitudinem demonstrat.

PL 6, 308B

他方、夜は、我々がかの邪悪な反神(アンティテウス)に帰せられると述べたものであり、その者自身の数多く多様な宗教を類比によって示している。

Divinarum Institutiones 2.10.17

17

Quamvis enim stellae innumerabiles micare ac radiare videantur; tamen, quia non sunt plena ac solida lumina, nec caloris praeferunt quidquam, nec tenebras multitudine sua vincunt.

PL 6, 308B

無数の星々が瞬き輝くように見えても、それらは充満した確かな光ではなく、いかなる熱をも示さず、その多さをもってしても闇に打ち勝つことがないからである。

Divinarum Institutiones 2.10.18

18

Duo igitur illa principalia inveniuntur, quae diversam et contrariam sibi habent postestatem; calor et humor: quae mirabiliter Deus ad sustentanda et gignenda omnia excogitavit.

PL 6, 308C

こうして、互いに異なり相反する力を持つ二つの根本要素が見出される。熱と湿りである。神は万物を支え、生み出すために、これらを驚くべき仕方で考案した。

Divinarum Institutiones 2.10.19

19

Nam cum virtus Dei sit in calore et igni, nisi ardorem vimque ejus admixta humoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quidquam nec cohaerere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset.

PL 6, 309A

神の力は熱と火のうちにあるが、もし湿りと冷たさという素材を混ぜてその激しさと勢いとを和らげなかったなら、何ものも生まれることも結び合うこともできず、生じ始めたものはすべて、たちまち燃え尽きて滅んでいたであろう。

Divinarum Institutiones 2.10.20

20

Unde et philosophi quidam et poetae discordi concordia mundum constare dixerunt: sed rationem penitus non videbant. Heraclitus ex igne nata esse omnia dixit; Thales Milesius ex aqua.

PL 6, 309A

それゆえ、ある哲学者たちや詩人たちは、世界は『不和なる調和』によって成り立っていると言った。しかし彼らはその理をまったく見て取ってはいなかった。ヘラクレイトスは万物は火から生じたと言い、ミレトスのタレスは水から生じたと言った。

Divinarum Institutiones 2.10.21

21

Uterque vidit aliquid: sed erravit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci ex igne potuisset, neque rursus ignis ex aqua. Sed est verius, simul ex utroque permisto cuncta generari.

PL 6, 309A

二人とも何かを見て取ってはいたが、それでも二人とも誤っていた。もしどちらか一方のみが在ったなら、水が火から生じることもできず、また逆に火が水から生じることもできなかったはずだからである。むしろ、万物は両者が同時に混じり合うことから生じる、とするほうが真実に近い。

Divinarum Institutiones 2.10.22

22

Ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica; et si cominus venerint, alterutrum quod superaverit, conficiat alterum necesse est: sed eorum substantiae permisceri possunt. Substantia ignis, calor est; aquae, humor.

PL 6, 309A

火はまさに水と混じり合うことができない。両者は互いに敵対するものだからである。もし近づき合えば、優った方が必ず他方を滅ぼすことになる。しかし両者の実体は混じり合うことができる。火の実体は熱であり、水の実体は湿りである。

Divinarum Institutiones 2.10.23

23

Recte igitur Ovidius: Quippe ubi temperiem sumpsere humorque calorque, Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus: Cumque sit ignis aquae pugnax, vapor humidus omnes Res creat, et discors concordia foetibus apta est.

PL 6, 309B

そこでオウィディウスは正しく言う。「熱と湿りとが程よく混ざり合うところで、 それらは孕み、その両者から万物が生まれ出る。 火は水と相容れぬものでありながら、湿った蒸気が 万物を創り出し、不和なる調和こそ生成にふさわしい。」

Divinarum Institutiones 2.10.24

24

Alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi foemininum; alterum activum, alterum patibile.

PL 6, 309B

一方はいわば男性的な元素であり、他方はいわば女性的な元素である。一方は能動的であり、他方は受動的である。

Divinarum Institutiones 2.10.25

25

Ideoque a veteribus institutum est, ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod foetus animantium calore et humore corporentur, atque animentur ad vitam.

PL 6, 310A

それゆえ古人たちは、火と水の秘儀によって婚姻の契りを結ぶことを定めた。生き物の胎児が熱と湿りとによって形づくられ、生命へと魂を与えられるからである。

Divinarum Institutiones 2.10.26

26

Cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in humore est, animae in calore: quod ex avium foetibus datur scire, quos crassi humoris plenos nisi opifex calor foverit, nec humor potest corporari, nec corpus animari.

PL 6, 310A

すべての生き物が魂と肉体とから成ることは明らかであり、肉体の素材は湿りのうちに、魂の素材は熱のうちにある。このことは鳥の卵から知ることができる。濃い湿りに満ちた卵を、作り手たる熱が温めなければ、湿りは肉体とならず、肉体は魂を与えられることもない。

Divinarum Institutiones 2.10.27

27

Exulibus quoque ignis et aqua interdici solebat: adhuc enim videbatur nefas, quamvis malos, tamen homines supplicio capitis afficere.

PL 6, 310A

追放された者たちに対しても、火と水とを禁じるのが慣わしであった。というのも、たとえ悪人であっても、人間を死刑に処することは、なお不敬なことと見なされていたからである。

Divinarum Institutiones 2.10.28

28

Interdicto igitur usu earum rerum, quibus vita constat hominum, perinde habebatur, ac si esset, qui eam sententiam exceperat, morte mulctatus. Adeo ista duo elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis, nec sine his vitam crediderint posse constare.

PL 6, 310A

そこで、人間の生命の拠って立つそれらのものの使用を禁じることによって、その判決を受けた者は、あたかも死をもって罰せられたのと同じように扱われた。この二つの元素は、それほどまでに第一のものと見なされていたのであり、これらなくしては人間の誕生も生命も成り立ち得ないと人々は信じたのである。

Divinarum Institutiones 2.10.29

29

Horum alterum nobis commune est cum caeteris animantibus, alterum soli homini datum. Nos enim quoniam coeleste atque immortale animal sumus, igne utimur, qui nobis in argumentum immortalitatis datus est, quoniam ignis e coelo est: cujus natura, quia mobilis est, et sursum nititur, vitae continet rationem.

PL 6, 310B

この二つのうち一方は我々にも他の生き物にも共通のものであり、他方は人間にのみ与えられたものである。我々は天に属し不滅なる生き物であるがゆえに、火を用いる。火は我々に不死性の証として与えられたものであり、それは天から出るものだからである。火の本性は動きやすく、上を目指すものであり、そこに生命の理を宿している。

Divinarum Institutiones 2.10.30

30

Caetera vero animalia, quoniam tota sunt mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. Cujus natura, quia mobilis est, ac deorsum vergens, figuram mortis ostendit.

PL 6, 311A

他方、他の生き物は全体として可死であるがゆえに、水のみを用いる。水は肉体的にして地的な元素である。その本性は動きやすく、下へと傾くものであり、死の姿を示している。

Divinarum Institutiones 2.10.31

31

Ideo pecudes, neque in coelum suspiciunt, neque religiones sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est. Unde autem, vel quomodo Deus haec duo principalia, ignem et aquam, vel accenderit, vel eliquaverit, solus scire potest qui fecit.

PL 6, 311A

それゆえ家畜は天を仰ぐこともなく、宗教を感じ取ることもない。火の使用が彼らには無縁だからである。しかし神がこの二つの根本要素、火と水とを、どこから、またいかにして点じ、あるいは溶かし出したのかは、それを造った方のみが知り得る。