Divinarum Institutiones 4.14.1
De Jesu sacerdotio a Prophetis praedicto. Quibus ex rebus apparet, prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando, ut ex genere David corporaliter natus constitueret aeternum templum Deo, quod appellatur Ecclesia, et universas gentes ad religionem Dei veram convocaret.
PL 6, 487A預言者たちによって予告されたイエスの祭司職について。これらのことから明らかなように、預言者たちは皆キリストについて、彼がいつかダビデの家系から肉体を取って生まれ、神のための永遠の神殿、すなわち教会と呼ばれるものを建て、あらゆる諸国民を神の真の宗教へと呼び集めることになる、と告げ知らせていた。
Divinarum Institutiones 4.14.2
Haec est domus fidelis, hoc immortale templum, in quo si quis non sacrificaverit, immortalitatis praemium non habebit. Cujus templi, et magni, et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum.
PL 6, 487Bこれぞ確かな家、この不死の神殿である。この神殿において犠牲を捧げない者は、不死の褒賞を得ることがない。この大いなる永遠の神殿の造り主がキリストであった以上、彼は必然的にそこに永遠の祭司職を持つ。
Divinarum Institutiones 4.14.3
Nec potest nisi per eum, qui constituit templum, et ad aditum templi, et ad conspectum Dei perveniri. David, in psalmo CIX, id ipsum docet, dicens: Ante luciferum genui te.
PL 6, 487B神殿を建てた者を通してでなければ、神殿への入り口にも、神の御前にも到達することはできない。ダビデは詩篇第109篇において、まさにこのことを教えて言う、『暁の明星に先立ち、わたしは汝を生んだ』と。
Divinarum Institutiones 4.14.4
Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
PL 6, 487B主は誓われた、悔いることはない、『汝は永遠に、メルキゼデクの位に従う祭司である』と。
Divinarum Institutiones 4.14.5
Item in Βασιλειῶν libro primo (cap. II): Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae sunt in corde meo, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus.
PL 6, 488Aまた『諸王国の書』第一巻(第二章)にはこうある。『わたしは自らのために誠実な祭司を起こし、彼はわたしの心にあることをことごとく行うであろう。わたしは彼のために確かな家を建て、彼は日々わたしの御前を歩むであろう。』
Divinarum Institutiones 4.14.6
Quis autem futurus esset, cui Deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit; sic enim dixit: Et ostendit mihi Dominus Deus Jesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dextram ipsius, ut contradiceret ei.
PL 6, 488A神が永遠の祭司職を約束された者が誰であるのか、ザカリヤもまたその名を挙げて、このうえなく明白に教えている。彼はこう言った。『主なる神はわたしに、大祭司イエスが主の天使の前に立っているのを示された。悪魔は彼に逆らおうとしてその右手に立っていた。』
Divinarum Institutiones 4.14.7
Et dixit Dominus ad diabolum: Imperet Dominus in te, qui elegit Hierusalem; et ecce titio ejectus ab igne: et Jesus erat indutus vestimentis sordidis, et stabat ante faciem angeli, et respondit, et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo, et induite eum tunica talari, et imponite cidarim mundam super caput ipsius; et cooperuerunt eum vestimento, et imposuerunt cidarim mundam super caput ejus; et angelus Domini stabat, et testificabatur, ad Jesum dicens: Haec dicit Dominis omnipotens: si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea servaveris, tu judicabis domum meam, et dabo tibi, qui conversentur in medio horum circumstantium.
PL 6, 488Aすると主は悪魔に向かって言われた、『エルサレムを選ばれた主がお前を戒めてくださるように。見よ、これは火の中から取り出された燃えさしではないか』と。イエスは汚れた衣を着せられて天使の前に立っていた。天使は答えて、自分の前に立つ者たちに向かって言った、『彼から汚れた衣を脱がせ、足に届く衣を着せ、その頭に清らかな冠を被せよ』と。彼らは彼に衣を着せかけ、その頭に清らかな冠を被せた。そして主の天使は立って証しを立て、イエスに向かって言った、『全能の主〔底本は Dominis。Dominus と読む〕はこう仰せられる。もし汝がわたしの道を歩み、わたしの命令を守るならば、汝はわたしの家を治めるであろう。そしてわたしは、ここに立つ者たちの間を行き来する者たちを汝に与えるであろう』と。
Divinarum Institutiones 4.14.8
Audi itaque, Jesu sacerdos magne. Quis non igitur captos mentibus tum fuisse Judaeos arbitretur, qui cum haec legerent, et audirent, nefandas manus Deo suo intulerunt?
PL 6, 488Bさればお聞きあれ、大祭司イエスよ。とすれば、これらのことを読み、また聞いていながら、自らの神に対して忌まわしい手を下したユダヤ人たちは、当時正気を失っていたのだと、誰しも思わざるを得まい。
Divinarum Institutiones 4.14.9
Atqui ab eo tempore, quo Zacharias fuit, usque ad annum quintum decimum imperii Tiberii Caesaris, quo Christus crucifixus est, prope quingenti anni numerantur; siquidem Darii et Alexandri adolevit aetate, qui fuerunt non multo priusquam Tarquinius Superbus exactus est.
PL 6, 489Aしかしザカリヤの時代から、キリストが十字架にかけられた皇帝ティベリウスの治世第十五年に至るまで、およそ五百年が数えられる。彼はダレイオスとアレクサンドロスの時代に成人したのであり、この二人は、タルクィニウス・スペルブスが追放されるよりさほど前ではない時代の者たちである〔ダレイオスとアレクサンドロスの並置は年代上合わないが、底本の読みのまま訳した〕。
Divinarum Institutiones 4.14.10
Sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt, putantes haec de Jesu esse dicta filio Nave, qui successor fuit Moysi, aut de sacerdote Jesu filio Josedech: in quos nihil congruit eorum, quae Propheta narravit.
PL 6, 489Aしかし彼らはまた同じように過ちを犯し、欺かれていた。すなわち、これらのことはモーセの後継者であったナウェの子イエスについて、あるいは祭司であったヨセデクの子イエスについて言われたのだと思い込んでいたのである。しかし預言者が語ったことの何ひとつとして、この二人には当てはまらない。
Divinarum Institutiones 4.14.11
Non enim sordidati illi umquam fuerunt, cum alter eorum princeps potentissimus fuerit, alter sacerdos: aut perpessi sunt aliquid adversi, ut tamquam titio ejectus ex igne putarentur.
PL 6, 489Aというのも、彼らのうち一方は最も権勢ある指導者であり、他方は祭司であったのだから、彼らが汚れをまとったことなど一度もなかったのであり、また彼らは、火から取り出された燃えさしと見なされるほどの逆境を被ったこともなかったからである。
Divinarum Institutiones 4.14.12
Aut aliquando in conspectu Dei et Angelorum steterunt, aut Propheta de praeteritis loquebatur potius, quam de futuris. Locutus est igitur de Jesu Filio Dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne esse venturum.
PL 6, 489Aまた、彼らがかつて神と天使たちの御前に立ったこともなければ、預言者が未来のことよりむしろ過去のことについて語っていたのでもない〔aut ... aut は前節の否定を受け継ぐものと取った〕。ゆえに預言者は神の子イエスについて語っていたのであり、彼がまず初めにへりくだりと肉をまとって来られることを示そうとしたのである。
Divinarum Institutiones 4.14.13
Haec enim est vestis sordida, ut pararet templum Deo, et sicut titio igni ambureretur; id est, ab hominibus cruciamenta perferret, et ad ultimum extingueretur. Titionem enim vulgus appellat extractum foco torrem semiustum, extinctum.
PL 6, 489Bというのも、これこそがかの汚れた衣なのであって、彼は神のために神殿を用意し、燃えさしのように火に焼かれることになっていたからである。すなわち、人々の手によって苦しみを受け、最後には消え尽きることになっていた。というのも、俗にいう『燃えさし』とは、炉から取り出されて半ば焼け、消えた薪のことだからである。
Divinarum Institutiones 4.14.14
Quomodo autem, et cum quibus mandatis a Deo miteretur in terram, declaravit Spiritus Dei per Prophetam, docens futurum, ut cum voluntatem summi Patris fideliter et constanter implesset, acciperet judicium, atque imperium sempiternum.
PL 6, 489Bしかし彼がどのようにして、またいかなる命令を携えて神から地上へ遣わされることになるかを、神の霊は預言者を通して明らかにし、彼がいと高き父の御心を誠実かつ揺るぎなく成し遂げたときに、裁きと永遠の支配とを受けることになる、と教えた。
Divinarum Institutiones 4.14.15
Si in viis meis, inquit, ambulaveris, et praecepta mea servaveris, tu judicabis domum meam. Quae fuerint viae Dei, et quae praecepta ejus, nec ambiguum, nec obscurum est.
PL 6, 489B『もし汝がわたしの道を歩み、わたしの命令を守るならば』と言われている、『汝はわたしの家を治めるであろう』と。神の道が何であり、その命令が何であったかは、曖昧でも不明瞭でもない。
Divinarum Institutiones 4.14.16
Deus enim cum videret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita invaluisse, ut jam nomen ejus ex hominum memoria fuisset pene sublatum (siquidem Judaei quoque, quibus solis arcanum Dei creditum fuerat, relicto Deo vivo, ad colenda figmenta irretiti daemonum fraudibus aberrassent, nec increpiti per prophetas, reverti ad Deum vellent), Filium suum legavit ad homines, ut eos converteret ab impiis et vanis cultibus, ad cognoscendum et colendum Deum verum: item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad justitiae opera traduceret.
PL 6, 489Cすなわち神は、悪と偽りの神々への崇拝とが全世界にかくも力を得て、その名がすでに人々の記憶からほとんど消し去られてしまっているのを見られた——というのも、ただ彼らにのみ神の秘密が委ねられていたはずのユダヤ人たちでさえ、生ける神を捨てて、悪霊の欺瞞に絡め取られて作り物を崇拝することへと迷い出て、預言者たちによって叱責されても神へ立ち帰ろうとはしなかったからである——そこで神は、彼らを不敬で空しい崇拝から引き離し、真の神を知りかつ礼拝することへと立ち返らせるために、また彼らの心を愚かさから知恵へ、不義から義の行いへと導き移すために、御子を人々のもとへ遣わされた。
Divinarum Institutiones 4.14.17
Hae sunt viae Dei, in quibus ambulare eum praecepit. Haec praecepta quae servanda mandavit. Ille vero exhibuit Deo fidem.
PL 6, 490Aこれが神の道であり、神は彼にその道を歩むよう命じられた。これが神の命じた守るべき命令である。そして彼は神に対して誠実さを示した。
Divinarum Institutiones 4.14.18
Docuit enim quod Deus unus sit, eumque solum coli oportere; nec umquam se ipse Deum dixit, quia non servasset fidem, si missus ut deos tolleret, et unum assereret, induceret alium, praeter unum.
PL 6, 490Aというのも彼は、神は唯一であり、その方のみが礼拝されるべきであると教え、自らを神であるとは決して言わなかったからである。もし彼が、諸々の神々を取り除き唯一の神を主張するために遣わされながら、その唯一の神のほかにもう一人を持ち込んだとすれば、彼はその誠実さを守らなかったことになるからである。
Divinarum Institutiones 4.14.19
Hoc erat, non de uno Deo facere praeconium, nec ejus qui miserat, sed suum proprium negotium gerere, ac se ab eo quem illustraturus venerat, separare.
PL 6, 490Bそれは、唯一の神について、すなわち彼を遣わした方について宣べ伝えることではなく、自らの仕事を進め、自分が世に明らかにするために来たはずのその方から自分を切り離すことになったであろう。
Divinarum Institutiones 4.14.20
Propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus assumpsit, ut mandata mittentis impleret, et sacerdotis perpetui dignitatem, et regis summi honorem, et judicis potestatem, et Dei nomen accepit.
PL 6, 490Bそれゆえに、彼はかくも誠実であったがゆえに、また遣わした方の命令を果たすために自分自身には何ひとつ僭称しなかったがゆえに、永遠の祭司の尊厳と、いと至高の王の栄誉と、審判者の権力と、神という名とを受けたのである。