ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber III, Caput XXVI 第III巻 第XXVI章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 431A · 10 sectiones

Divinarum Institutiones 3.26.1

1

Sapientiam sola doctrina coelestis largitur; et quam sit efficax lex Dei. Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt, neque a philosophis fieri posse viderunt, sola haec efficit doctrina coelestis; quia sola sapientia est.

PL 6, 431A

知恵を与えるのはただ天来の教えのみであること、そして神の律法がいかに効力あるものであるかについて。かくして、自然の要求により為すべきであると彼らが感じ取りながらも、自分たちでは行うことができず、また哲学者たちによっても実現され得ないと見て取っていたことを、この天来の教えのみが成し遂げるのである。それのみが知恵だからである。

Divinarum Institutiones 3.26.2

2

Illi scilicet persuadere cuiquam poterunt, qui nihil persuadent etiam sibi? aut cujusquam cupiditates oppriment, iram temperabunt, libidinem coercebunt, cum ipsi et cedant vitiis, et fateantur, plus valere naturam?

PL 6, 431B

自分自身にすら何一つ説き伏せることのできぬ彼らが、いったい誰かを説き伏せることなどできようか。あるいは、自分自身が悪徳に屈し、しかも本性の方が優ると認めていながら、誰かの欲望を抑えつけ、怒りを鎮め、情欲を抑制することなどできようか。

Divinarum Institutiones 3.26.3

3

Dei autem praecepta, quia et simplicia, et vera sunt, quantum valeant in animis hominum, quotidiana experimenta demonstrant. Da mihi virum, qui sit iracundus, maledicus, effraenatus: paucissimis Dei verbis: Tam placidum, quam ovem, reddam.

PL 6, 432A

しかるに神の戒めは、単純にして真なるがゆえに、それが人間の心のうちでいかなる力を持つかは、日々の経験が実証するところである。私に、怒りっぽく、口汚く、抑制の効かぬ男を与えよ。ごくわずかな神の御言葉によって、私は彼を羊のように穏やかな者に変えて見せよう。

Divinarum Institutiones 3.26.4

4

Da cupidum, avarum, tenacem: jam tibi eum liberalem dabo, et pecuniam suam plenis manibus largientem. Da timidum doloris ac mortis: jam cruces, et ignes, et taurum contemnet. Da libidinosum, adulterum, ganeonem: jam sobrium, castum, continentem videbis.

PL 6, 432A

貪欲で、けちで、しみったれな者を与えよ。私はたちどころに、彼を気前のよい者に、両手いっぱいに自分の金を施す者にして見せよう。苦痛と死を恐れる臆病な者を与えよ。彼はたちまち、十字架も、火も、雄牛の刑をも物ともせぬ者となるであろう。淫らで、姦通し、放蕩にふける者を与えよ。たちまち、しらふで、貞潔で、節制ある者になっているのをお前は見るであろう。

Divinarum Institutiones 3.26.5

5

Da crudelem et sanguinis appetentem: jam in veram clementiam furor ille mutabitur. Da injustum, insipientem, peccatorem: continuo et aequus, et prudens, et innocens erit. Uno enim lavacro malitia omnis abolebitur.

PL 6, 432A

残酷で血に飢えた者を与えよ。その狂暴さは、たちまち真の慈悲へと変えられるであろう。不正で、愚かで、罪深い者を与えよ。彼はただちに、公正で、思慮深く、無垢な者となるであろう。ただ一度の洗礼の水によって、あらゆる悪意は消し去られるのである。

Divinarum Institutiones 3.26.6

6

Tanta divinae sapientiae vis est, ut in hominis pectus infusa, matrem delictorum stultitiam uno semel impetu expellat: ad quod efficiendum, non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est.

PL 6, 432B

神の知恵の力はかくも大きく、人の胸に注ぎ込まれるや、罪の母たる愚かさを、ただ一度の衝撃によって追い払うほどである。これを成し遂げるには、報酬も、書物も、夜業の労苦も要しない。

Divinarum Institutiones 3.26.7

7

Gratis ista fiunt, facile, cito; modo pateant aures, et pectus sapientiam sitiat. Nemo vereatur: nos aquam non vendimus, nec solem mercede praestamus.

PL 6, 432B

これらのことは、無償で、たやすく、速やかになされる。ただ耳が開かれ、胸が知恵を渇望してさえいればよい。誰も恐れるにはおよばない。我々は水を売りはしないし、太陽を報酬と引き換えに与えもしないのだから。

Divinarum Institutiones 3.26.8

8

Dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis: et hoc coeleste lumen universis oritur (Vid. Joan. cap. I et VI), quicumque oculos habent. Num quis haec philosophorum aut unquam praestitit, aut praestare, si velit, potest?

PL 6, 433A

神の泉は最も豊かに、最も満ち溢れて、すべての人に開かれている。そしてこの天来の光は、目を持つ者すべてに向かって昇る(ヨハネ1章、6章)。哲学者たちのうちの誰か一人でも、かつてこうしたことを成し遂げたことがあろうか、あるいは、たとえ望んだとしても、成し遂げることができようか。

Divinarum Institutiones 3.26.9

9

Qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam, neque seipsos (si natura paululum obstitit) possunt facere meliores. Itaque sapientia eorum, ut plurimum efficiat, non excidit vitia, sed abscondit.

PL 6, 433A

彼らは、自分の生涯を哲学の探求に費やしながらも、他の誰をも、また(もし本性がいささかなりとも妨げとなれば)自分自身をも、よりよい者にすることができない。かくして、彼らの知恵は、たとえ最大限に効を奏したとしても、悪徳を根絶するのではなく、それを覆い隠すにすぎないのである。

Divinarum Institutiones 3.26.10

10

Pauca vero Dei praecepta sic totum hominem immutant, et exposito vetere novum reddunt, ut non cognoscas eumdem esse.

PL 6, 433A

しかるに、神のわずかな戒めは、人間全体をこれほどまでに変え、古き人を脱ぎ捨てさせて新しき人へと造り変えるので、それが同一人物であるとは分からぬほどになる。