Divinarum Institutiones 3.7.1
De philosophia ethica et summo bono. Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem, quam ipsi moralem vocant, in qua totius philosophiae ratio continetur; si quidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas.
PL 6, 362B倫理哲学と最高善について。さて今度は、哲学のもう一つの部門、彼ら自身が道徳的部門と呼ぶものへと移ろう。この部門にこそ哲学全体の理法が含まれている。というのも、かの自然学の部門には楽しみしかないが、この部門には有用性もあるからである。
Divinarum Institutiones 3.7.2
Et quoniam in disponendo vitae statu, formandisque moribus, periculo majori peccatur, majorem diligentiam necesse est adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat vivere.
PL 6, 362Bそして、生の在り方を定め、道徳を形づくるにあたっては、より大きな危険をもって過ちが犯されるのであるから、我々がいかに生きるべきかを知るためには、より大きな綿密さを用いることが必要である。
Divinarum Institutiones 3.7.3
Illic enim potest venia concedi; quia sive aliquid dicunt, nihil prosunt, sive delirant, nihil nocent. Hic vero nullus dissidio, nullus errori est locus.
PL 6, 362Cなぜなら、かの部門〔自然学〕においては赦しが与えられうるからである。彼らが何かを述べたところで何ら益をもたらさず、たとえ妄言を吐いたところで何ら害をなさないのだから。しかしこの部門〔倫理学〕においては、不一致にも誤りにも、いかなる余地もない。
Divinarum Institutiones 3.7.4
Unum sentire omnes oportet, ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere; quia si quid fuerit erratum, vita omnis evertitur. In illa priori parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est; quod obscura rerum ratio cogit diversa et varia sentire.
PL 6, 363Aすべての者が一つのことを考えるべきであり、哲学そのものがいわば一つの口をもって教えを説くべきである。なぜなら、もし何か誤りがあれば、生の全体が覆されてしまうからである。かの先の部門〔自然学〕においては、危険が少ない分、困難がより大きい。事物の理が不明瞭であることが、様々に異なった考えを抱かせるからである。
Divinarum Institutiones 3.7.5
Hic ut periculi plus, ita minus dificultatis; quod ipse usus rerum et quotidiana experimenta possunt docere, quid sit verius, et melius. Videamus ergo, utrumne consentiant, aut quid nobis afferant, quo rectius vita degatur.
PL 6, 363Aこれに対してこの部門〔倫理学〕においては、危険が大きい分、困難は少ない。事物を実際に用いること自体と日々の経験とが、何がより真実で、より善いかを教えることができるからである。それでは、彼らが一致しているかどうか、あるいは、より正しく生を送るために彼らが我々に何をもたらしてくれるのかを見てみよう。
Divinarum Institutiones 3.7.6
Non necesse est omnia circuire. unum eligamus, ac potissimum, quod est summum ac principale, in quo totius sapentiae cardo versatur.
PL 6, 363Aすべてを巡り歩く必要はない。我々は一つの、しかも最も重要な事柄——それは知恵の全体の要となる、最高にして根本的な事柄である——を選び出すことにしよう。
Divinarum Institutiones 3.7.7
Epicurus summum bonum in voluptate animi esse censet; Aristippus in voluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum voluptate junxerunt; Diodorus cum privatione doloris.
PL 6, 364Aエピクロスは最高善が心の快楽にあると考える。アリスティッポスは肉体の快楽にあると考える。カリポンとディノマコスは、徳義を快楽と結びつけた。ディオドロスは、それを苦痛の欠如と結びつけた。
Divinarum Institutiones 3.7.8
Summum bonum posuit Hieronymus in non dolendo; peripatetici autem in bonis animi, et corporis, et fortunae.
PL 6, 364Aヒエロニュモスは最高善を、苦痛を持たないことに置いた。逍遥学派の人々は、心と肉体と運の善きものとに置いた。
Divinarum Institutiones 3.7.9
Herilli summum bonum est scientia; Zenonis, cum natura congruenter vivere: quorumdam stoicorum, virtutem sequi; Aristoteles in honestate ac virtute summum bonum collocavit. Hae sunt fere omnium sententiae. In tanta diversitate, quem sequimur? cui credimus?
PL 6, 364Aヘリルスにとって最高善とは知識である。ゼノンにとっては、自然と一致して生きることである。あるストア派の人々にとっては、徳に従うことである。アリストテレスは最高善を、徳義と徳とのうちに据えた。これらがほぼすべての者の学説である。これほどの相違のうちにあって、我々は誰に従い、誰を信じればよいのか。
Divinarum Institutiones 3.7.10
Par est in omnibus auctoritas. Si eligere possumus quod est melius, jam non est philosophia nobis necessaria, quia sapientes jam sumus, qui de sapientium sententiis judicemus.
PL 6, 364Aすべての者において権威は等しい。もし我々がより善いものを選び取ることができるのであれば、もはや哲学は我々に必要ではない。なぜなら、賢者たちの学説について判定を下すからには、我々はすでに賢者であることになるからである。
Divinarum Institutiones 3.7.11
Cum vero discendae sapientiae causa veniamus, qui possumus judicare, qui nondum sapere coeperimus? maxime cum praesto adsit academicus, qui nos pallio retrahat, ac vetet cuiquam credere, nec tamen afferat ipse quod sequamur.
PL 6, 365Aしかし、我々が知恵を学ぶために赴くのである以上、まだ賢くなり始めてもいない我々に、いったいどうして判定を下すことができようか。とりわけ、我々の外套を引いて引き止め、誰をも信じるなと禁じておきながら、自分自身は我々が従うべき何ものももたらさないアカデメイア派の哲学者が、そばに控えているとなればなおさらである。