ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput XXVIII 第IV巻 第XXVIII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 535A · 16 sectiones

Divinarum Institutiones 4.28.1

1

De spe et vera religione, atque de superstitione. Quae cum ita se habeant, ut ostendimus, apparet nullam aliam spem vitae homini esse propositam, nisi ut abjectis vanitatibus, et errore miserabili, Deum cognoscat, et Deo serviat, nisi huic temporali renuntiet vitae, ac se rudimentis justitiae ad cultum verae Religionis instituat.

PL 6, 535A

希望と真の宗教について、また迷信について。これまで示してきたとおりであるならば、人間に差し出されている生の希望は他にないことが明らかである。すなわち、虚しいものと憐れむべき誤りとを捨てて神を知り、神に仕えること、この一時的な生に見切りをつけて、正義の初歩によって真の宗教の礼拝へと自らを鍛え上げること、この他に希望はないのである。

Divinarum Institutiones 4.28.2

2

Hac enim conditione gignimur, ut generanti nos Deo justa et debita obsequia praebeamus; hunc solum noverimus, hunc sequamur.

PL 6, 535B

なぜなら、我々が生まれるのはこの条件によってだからである。すなわち、我々を生み出した神に正当かつ当然の奉仕を捧げ、この方のみを知り、この方にのみ従うためである。

Divinarum Institutiones 4.28.3

3

Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus; unde ipsa Religio nomem accepit, non ut Cicero interpretatus est, a relegendo, qui in libro de Natura deorum secundo ita dixit: « Non enim philosophi solum, verum etiam majores nostri superstitionem a religione separaverunt.

PL 6, 536A

我々はこの敬虔の絆によって神に縛られ、結びつけられている。そこから宗教(レリギオー)という名そのもの〔底本は nomem。nomen と読む〕が起こったのであるが、これはキケロが解釈したような「再び読む(relegere)」からではない。キケロは『神々の本性について』第二巻でこう述べている。「哲学者たちだけでなく、我々の祖先たちもまた、迷信を宗教から区別していたのである。

Divinarum Institutiones 4.28.4

4

Nam qui totos dies precabantur, et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati.

PL 6, 536A

なぜなら、自分の子供たちが自分よりも生き残る(superstites)ようにと、日がな一日祈り、犠牲を捧げていた者たちが、『迷信家』(superstitiosi)と呼ばれたからである。

Divinarum Institutiones 4.28.5

5

Qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent, et tamquam relegerent, ii dicti sunt religiosi, ex religendo, tamquam ex eligendo elegantes, et ex deligendo diligentes, et intelligendo intelligentes.

PL 6, 536A

他方、神々の崇拝に関わることをすべて注意深く検討し、いわば読み返す(relegere)者たちは、『信心深い者』(religiosi)と呼ばれた。ちょうど、選ぶ(eligere)から洗練された者(elegantes)が、選び出す(deligere)から丹念な者(diligentes)が、理解する(intelligere)から理解ある者(intelligentes)が来るのと同じく、読み返す(religere)からこの名は来ているのである。

Divinarum Institutiones 4.28.6

6

His enim verbis omnibus inest vis legendi eadem, quae in religioso: ita factum est in superstitioso et religioso, alterum vitii nomen, alterum laudis. » Haec interpretatio quam inepta sit, ex re ipsa licet noscere.

PL 6, 536A

これらすべての語には、『信心深い者』(religiosus)におけるのと同じ『読む』(legere)の力が宿っているのである。かくして『迷信家』と『信心深い者』とにおいて、一方は悪徳の名となり、他方は称賛の名となったのである。」この解釈がいかに不適切であるかは、事柄それ自体から知ることができる。

Divinarum Institutiones 4.28.7

7

Nam si in iisdem diis colendis, et superstitio, et religio versatur, exigua, vel potius nulla distantia est. Quid enim mihi afferet causae, cur precari pro salute filiorum semel, religiosi, et idem decies facere, superstitiosi esse hominis arbitretur?

PL 6, 536B

なぜなら、迷信も宗教も同じ神々を崇拝する営みのうちにあるのだとすれば、その隔たりはわずかであるか、むしろ皆無だからである。子供たちの無事のために一度祈ることは信心深いとされ、同じことを十度行えば同じ人物が迷信深いとみなされる、というのは、いったいいかなる理由によるのか。

Divinarum Institutiones 4.28.8

8

Si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? Si hora prima; ergo et tota die. Si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plurimae, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt.

PL 6, 536B

もし一度行うことが最善であるならば、幾度も行う方がなおさら善いのではないか。もし第一時に行うのが善いなら、一日中行うのもまた善いはずである。もし一頭の犠牲獣が宥めるに足るなら、より多くの犠牲獣はいっそう宥めるに足るはずである。なぜなら、重ねられる奉仕は、〔神々の〕不興を買うよりもむしろその歓心を得るものだからである。

Divinarum Institutiones 4.28.9

9

Non enim nobis odiosi videntur ii famuli, qui assidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis chari. Cur igitur sit in culpa, et nomen reprehensibile suscipiat, qui aut filios suos magis diligit, aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus?

PL 6, 537A

実に、絶えず頻繁に奉仕する下僕たちを、我々は疎ましいとは思わず、むしろいっそう愛おしく思うものである。それならば、自分の子供たちをより深く愛する者、あるいは神々をより篤く敬う者が咎められ、非難すべき名を負わされ、これに対して〔愛や敬いの〕少ない者の方が称賛されるのは、いったいなぜであろうか。

Divinarum Institutiones 4.28.10

10

Quod argumentum etiam ex contrario valet. Si enim totos dies precari et immolare criminis est; ergo et semel. Si superstites filios subinde optare vitiosum est, superstitiosus igitur est et ille, qui etiam raro id optaverit.

PL 6, 537A

この論法は逆からも成り立つ。もし一日中祈り犠牲を捧げることが罪であるならば、一度だけそうすることもまた罪であるはずである。もし子供たちが生き残ることをたびたび願うのが悪徳であるならば、それをまれにしか願わなかった者もまた迷信家であることになる。

Divinarum Institutiones 4.28.11

11

Aut cur vitii nomen, si ex eo tractum, quo nihil honestius, nihil justius optari potest? Nam quod, ait religiosos a relegendo appellatos, qui retractent ea diligenter, quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi, qui hoc saepe in die faciant, religiosorum nomen amittant; cum multo utique diligentius ex assiduitate ipsa relegant ea, quibus dii coluntur?

PL 6, 537A

あるいは、その名が、それ以上に立派で正しいものを願いえない当の願いから引き出されたのだとすれば、なぜそれが悪徳の名となるのか。彼は、神々の崇拝に関わる事柄を丹念に検討し直す者たちが、読み返す(relegere)から『信心深い者』と呼ばれたと言うが、それならば、一日に何度もそれを行う者たちが『信心深い者』の名を失うのはなぜなのか。まさにその頻繁さゆえに、神々が崇拝される事柄を、彼らはいっそう丹念に読み返しているはずではないか。

Divinarum Institutiones 4.28.12

12

Quid ergo est? Nimirum religio veri cultus est, superstitio falsi. Et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas, aut quid precere.

PL 6, 537B

それでは何であるのか。疑いなく、宗教とは真なる神への礼拝であり、迷信とは偽りの神々への崇拝である。そして肝要なのは、何を崇拝するかであって、どのように崇拝するか、何を祈るかではまったくないのである。

Divinarum Institutiones 4.28.13

13

Sed quia deorum cultores religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere, nec significantiam nominum exprimere, diximus nomen Religionis a vinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi Deus religaverit, et pietate constrinxerit; quia servire nos ei ut domino, et obsequi ut patri necesse est.

PL 6, 537B

しかし、神々の崇拝者たちは、実は迷信家でありながら自分たちを信心深い者だと思い込んでおり、宗教と迷信とを見分けることも、両者の名の意味を言い表すこともできないので、我々は、宗教(レリギオー)という名が敬虔の絆から導き出されたものであると述べたのである。すなわち、神が人を自らに縛りつけ(religare)、敬虔によって結びつけたということである。なぜなら、我々は主に対するように神に仕え、父に対するように従わねばならないからである。

Divinarum Institutiones 4.28.14

14

Melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait, religionum se nodos exsolvere. Superstitiosi autem vocantur, non qui filios suos superstites optant (omnes enim optamus;) sed aut ii, qui superstitem memoriam defunctorum colunt, aut qui parentibus suis superstites, colebant imagines eorum domi tanquam deos penates.

PL 6, 537B

したがって、ルクレティウスの方が、宗教(レリギオー)の結び目を解き放つのだと言った点で、この名をよりよく解釈したのである。ところで、『迷信家』と呼ばれるのは、自分の子供たちが生き残る(superstites)ことを願う者たちではない(それは我々すべてが願うことだからである)。そうではなく、死者の生き残った(superstitem)記憶を崇拝している者たち、あるいは自分の親たちより生き残り(superstites)、その像を家の中で家神(ペナテス)のように崇拝している者たちのことである。

Divinarum Institutiones 4.28.15

15

Nam qui novos sibi ritus assumebant, ut deorum vice mortuos honorarent, quos ex hominibus in coelum receptos putabant, hos superstitiosos vocabant. Eos vero, qui publicos et antiquos deos colerent, reliogiosos nominabant.

PL 6, 538A

なぜなら、人間から天に迎え入れられたと思われる死者たちを、神々に代えて敬うために新たな祭儀を自分たちで採り入れた者たち、こうした者たちを『迷信家』と呼んでいたからである。他方、公共の古き神々を崇拝する者たちを、『信心深い者』〔底本は reliogiosos。religiosos と読む〕と呼んでいたのである。

Divinarum Institutiones 4.28.16

16

Unde Virgilius: Vana superstitio, veterumque ignara deorum. Sed cum veteres quoque deos inveniamus eodem modo consecratos esse post obitum; superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt. Nos autem religiosi, qui uni et vero Deo supplicamus.

PL 6, 538A

それゆえウェルギリウスはこう歌う。「空しい迷信、古き神々を知らぬ迷信」。しかし、その古き神々もまた、死後に同じようにして神格化されたことを我々は見出すのであるから、したがって、多くの偽りの神々を崇拝する者どもこそ迷信家なのであり、唯一の真の神に嘆願する我々こそが、信心深い者なのである。