Divinarum Institutiones 4.25.1
De Jesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset. Discant igitur homines, et intelligant, quare Deus summus, cum legatum ac nuntium suum mitteret, ad crudiendam praeceptis justitiae suae mortalitatem, mortali voluerit eum carne indui, et cruciatu affici, et morte multari.
PL 6, 523Bイエスが肉と霊とにおいて到来し、神と人間との間の仲介者となられたことについて。それゆえ人間は学び、理解するがよい。至高の神が、その使者にして告知者を、死すべき者たちを己の正義の教えによって教え導くために〔底本は crudiendam。erudiendam と読む〕遣わすにあたって、なぜ彼を死すべき肉にまとわせ、責め苦に遭わせ、死をもって罰することを望まれたのかを。
Divinarum Institutiones 4.25.2
Nam cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem, ut nomen ac templum novum conderet; ut verum ac pium cultum per omnem terram verbis et exemplo seminaret.
PL 6, 523Bなぜなら、地上に正義がまったく存在しなかったので、神は生ける律法とも言うべき教師を遣わし、新たな名と神殿とを打ち立てさせ、真実で敬虔な礼拝を、言葉と実例とによって全地に蒔かせたのである。
Divinarum Institutiones 4.25.3
Sed tamen, ut certum esset a Deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus: sed ut appareret etiam in homine illum esse coelestem, creatus est sine opera genitoris.
PL 6, 523Bしかしながら、彼が神から遣わされた者であることが確かとなるように、彼は、死すべき両親から生じる人間のようなあり方で生まれてはならなかった。むしろ、人間の内にあってもなお彼が天の者であることが現れるように、彼は父の働きによらずに造られたのである。
Divinarum Institutiones 4.25.4
Habebat enim spiritalem patrem Deum; et sicut pater spiritus ejus Deus sine matre, ita mater corporis ejus virgo sine patre. Fuit igitur et Deus et homo, inter Deum atque hominem medius constitutus.
PL 6, 524Bなぜなら彼は、霊的な父として神を持っていたからである。そして彼の霊の父が母なくして神であったように、彼の肉体の母もまた父なくしておとめであった。かくして彼は神であり、また人でもあり、神と人との間に立つ仲介者として置かれたのである。
Divinarum Institutiones 4.25.5
Unde illum Graeci μεσίτην vocant, ut hominem perducere ad Deum posset, id est, ad immortalitatem: quia si Deus tantum fuisset (ut supra dictum est) exempla virtutis homini praebere non posset; si homo tantum, non posset homines ad justitiam cogere, nisi auctoritas, ac virtus homine major accederet.
PL 6, 524Bそれゆえギリシア人は彼をμεσίτην(メシテース、仲介者)と呼ぶ。それは彼が人間を神へ、すなわち不死へと導きうるためである。なぜなら、もし彼がただ神のみであったなら(すでに述べたとおり)人間に徳の実例を示すことができなかったであろうし、もしただ人間のみであったなら、人間を超える権威と力とが加わるのでなければ、人間を正義へと強いることができなかったであろうからである。
Divinarum Institutiones 4.25.6
Etenim cum constet homo ex carne et spiritu, et oporteat spiritum justitiae operibus emereri, ut fiat aeternus; caro quoniam terrena est, ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum, et ab immortalitate ducit ad mortem.
PL 6, 524B実に、人間は肉と霊とから成り立っており、霊は正義の行いによって〔永遠を〕勝ち得て永遠なるものとならねばならないのだが、肉は地のものであり、それゆえ死すべきものであるので、自らに結びついた霊を道連れにし、不死から死へと引きずり下ろすのである。
Divinarum Institutiones 4.25.7
Ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad immortalitatem nullo pacto poterat: quoniam caro impedit spiritum, quominus Deum sequatur. Est enim fragilis, et subjecta peccato: peccatum autem pabulum mortis est.
PL 6, 525Aしたがって、肉を欠いた霊は、人間を不死へと導く導き手にはまったくなりえなかった。なぜなら肉は、霊が神に従うことを妨げるからである。肉は脆く、罪に服しているものであり、そして罪は死の糧だからである。
Divinarum Institutiones 4.25.8
Itaque idcirco mediator advenit, id est Deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet morti hominem, cujus est dominatio in carnem. Ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis.
PL 6, 525Aそれゆえにこそ、仲介者が到来した。すなわち肉における神である。それは肉が彼に従うことができるようにし、肉に対して支配を持つその死から人間を奪い取るためである。それゆえ彼は肉を身にまとった。肉の欲望を制することによって、罪を犯すことが必然によるのではなく、決意と意志によることを教えるためである。
Divinarum Institutiones 4.25.9
Una enim nobis, et magna, et praecipua cum carne luctatio: cujus infinitae cupiditates premunt animam, nec dominium retinere patiuntur: sed eam voluptatibus et illecebris suavibus mancipatam morte afficiunt sempiterna.
PL 6, 525A実に、我々にとって肉との格闘は、唯一にして重大な、最も重要な格闘である。その無数の欲望は魂を押しつぶし、魂が支配を保つことを許さず、それを快楽と甘美な誘惑とに隷属させて、永遠の死をもって苦しめるのである。
Divinarum Institutiones 4.25.10
Quibus ut repugnare possemus, Deus nobis viam superandae carnis, et aperuit, et ostendit. Quae virtus perfecta, et omnibus numeris absoluta, coronam vincentibus et mercedem immortalitatis impertit.
PL 6, 525Bこれらに我々が抗いうるように、神は我々に、肉に打ち勝つための道を開き、また示された。この徳は完全であり、あらゆる点において全きものであって、打ち勝つ者たちに冠を、そして不死という報いを与えるのである。