ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber V, Caput VIII 第V巻 第VIII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 571B · 16 sectiones

Divinarum Institutiones 5.8.1

1

De justitia omnibus nota ac non suscepta; de vero Dei templo, atque de ejus cultu, ut cuncta conterantur vitia. Qui ergo putant justum esse neminem, ante oculos habent justitiam, sed eam nolunt cernere.

PL 6, 571B

正義は万人に知られていながら受け入れられていないことについて、そして神の真の神殿、その礼拝について、あらゆる悪徳が打ち砕かれるために論じる。それゆえ、正しい者など誰もいないと考える者たちは、正義を目の前にしながら、それを見ようとしないのである。

Divinarum Institutiones 5.8.2

2

Quid est enim, cur illam vel in carminibus, vel in omni sermone describant, conquerentes ejus absentiam, cum sit facillimum bonos esse si velint? Quid vobis inanem justitiam depingitis, et optatis cadere de coelo, tanquam in aliquo simulacro figuratam?

PL 6, 571B

彼らはなぜ、詩の中でも、あらゆる言論の中でも、その不在を嘆きながら正義を描くのか。望みさえすれば善良になることは実にたやすいことであるのに。諸君はなぜ、むなしい正義を、まるである像に象られたものであるかのように描き出し、それが天から落ちてくることを願うのか。

Divinarum Institutiones 5.8.3

3

Ecce in conspectu vestro est: suscipite, si potestis, eamque in domicilio vestri pectoris collocate; nec difficile, aut alienum a temporibus existimetis. Estote aequi ac boni; et sequetur vos sua sponte justitia, quam quaeritis.

PL 6, 571B

見よ、それは諸君の目の前にあるのだ。できることなら、それを受け取り、諸君の胸という住処に据えるがよい。それを難しいとも、この時代にそぐわないとも思うな。公正で善良であれ。そうすれば、諸君が求める正義はおのずと諸君について来るであろう。

Divinarum Institutiones 5.8.4

4

Deponite omnem malam cogitationem de cordibus vestris; et statim vobis illud tempus aureum revertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si Deum verum colere coeperitis.

PL 6, 572B

諸君の心からあらゆる悪しき思いを取り除くがよい。そうすればただちに、あの黄金の時代が諸君のもとに戻って来るであろう。そしてそれは、諸君が真の神を礼拝し始めるのでなければ、他のいかなる仕方によっても得られないのである。

Divinarum Institutiones 5.8.5

5

Vos autem, manente cultu deorum, justitiam desideratis in terra; quod fieri nullo pacto potest: sed ne tum quidem potuit, cum putatis; quia nondum natis diis istis, quos impie colitis, necesse est unius Dei cultum fuisse per terram: ejus scilicet qui execratur malitiam, exigitque bonitatem; cujus templum est, non lapides, aut lutum, sed homo ipse, qui figuram Dei gestat.

PL 6, 572B

しかし諸君は、神々への崇拝を保ったまま、地上に正義を求めている。そのようなことは決して起こりえない。いや、諸君が思っているその時代にすら、それは起こりえなかったのである。なぜなら、諸君が不敬にも崇拝しているそれらの神々がまだ生まれていなかった頃には、必然的に、唯一の神への礼拝が地上に行き渡っていたはずだからである——その神とは、悪意を忌み嫌い、善良さを求める方であり、その神殿とは、石や泥ではなく、神の姿を担う人間そのものである。

Divinarum Institutiones 5.8.6

6

Quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis virtutum muneribus ornatur.

PL 6, 573A

その神殿は、朽ちゆく黄金や宝石の捧げ物によってではなく、永遠なる徳の賜物によって飾られるのである。

Divinarum Institutiones 5.8.7

7

Discite igitur (si quid vobis reliquae mentis est) homines ideo malos et injustos esse, quia dii coluntur; et ideo mala omnia rebus humanis quotidie ingravescere, quia Deus hujus mundi effector et gubernator derelictus est; quia susceptae sunt, contra quam fas est, impiae religiones; postremo, quia ne coli quidem, vel a paucis, Deum sinitis.

PL 6, 573A

それゆえ、もし諸君にまだいくらかの分別が残っているならば、次のことを学ぶがよい。人々が悪しく不正であるのは、神々が崇拝されているからである。人間の営みにおいてあらゆる悪が日々深刻化していくのは、この世界の造り主にして統べる方である神が見捨てられているからである。不敬な宗教が、あるべきことに反して受け入れられているからである。そして最後に、神が礼拝されることすら、たとえわずかな者によってであっても、諸君が許さないからである。

Divinarum Institutiones 5.8.8

8

Quod si solus Deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se Dei filios esse; ideoque divinae necessitudinis sacro et inviolabili vinculo copulatis, nullae fierent insidiae, cum scirent cujusmodi poenas Deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera, et ipsas etiam cogitationes pervidet.

PL 6, 573A

もし神のみが礼拝されるならば、争いも戦争も起こらないであろう。なぜなら人々は、自分たちが唯一の神の子であることを知っているであろうから。そして、神的な血縁関係という聖なる不可侵の絆によって結ばれている以上、いかなる陰謀も起こらないであろう。人々は、魂の殺害者たちに対して神がどのような刑罰を備えておられるかを知っているであろうから。神は、隠れた罪業も、思いそのものすらも見通されるのである。

Divinarum Institutiones 5.8.9

9

Non essent fraudes, neque rapinae, si Deo praecipiente didicissent, et suo, et parvo esse contenti, ut fragilibus, et caducis, solida et aeterna praeferrent.

PL 6, 573B

もし人々が、神の教えに従って、自分のもの、わずかなものだけで満足すること、そして脆く儚いものよりも堅固で永遠なるものを選ぶことを学んでいたならば、詐欺も略奪も起こらなかったであろう。

Divinarum Institutiones 5.8.10

10

Non essent adulteria, et stupra, et mulierum prostitutiones, si omnibus notum esset, damnari a Deo quidquid appetitur ultra generandi cupiditatem.

PL 6, 574A

子をなす望みを超えて求められるものはすべて神によって断罪されるということが万人に知られていたならば、姦通も、淫行も、女たちの売春も起こらなかったであろう。

Divinarum Institutiones 5.8.11

11

Nec foeminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut victum sibi obscoenissimum quaerat; cum et mares libidinem continerent, et habentium pia et religiosa collatio non habentibus subveniret.

PL 6, 574A

女性が、自分の恥じらいを穢すことを余儀なくされ、いかがわしい生計を求めるようなことにはならなかったであろう。なぜなら、男たちは情欲を抑え、持てる者たちの敬虔で信心深い分かち合いが、持たざる者たちを助けたであろうから。

Divinarum Institutiones 5.8.12

12

Non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem Dei conjuraretur; si ab universis fierent, quae unus noster populus operatur.

PL 6, 574A

そういうわけで、もし全員が神の法へと誓い合っていたならば、もしすべての者が、我々のこの一つの民が行っていることを行っていたならば、これまで述べたような地上のあらゆる悪は存在しなかったであろう。

Divinarum Institutiones 5.8.13

13

Quam beatus esset, quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo, et pietas, et pax, et innocentia, et aequitas, et temperantia, et fides moraretur!

PL 6, 574A

もし全世界にわたって、柔和と敬虔と平和と無垢と公正と節制と信義とが宿っていたなら、人間の営みの状態はどれほど幸いで、どれほど黄金にあふれたものであったろうか。

Divinarum Institutiones 5.8.14

14

Denique ad regendos homines non opus esset tam multis et tam variis legibus, cum ad perfectam innocentiam Dei lex una sufficeret; neque carceribus, neque gladiis praesidium, neque terrore poenarum, cum praeceptorum coelestium salubritas humanis pectoribus infusa, ultro ad justitiae opera homines erudiret.

PL 6, 574A

そして結局、人々を治めるのに、これほど多くの多様な法律は必要なかったであろう。完全な無垢に至るには神の一つの法で十分だったであろうから。牢獄も、剣による守りも、刑罰の恐怖も必要なかったであろう。天来の教えの健全さが人間の胸に注ぎ込まれれば、進んで正義の業へと人々を導いたであろうから。

Divinarum Institutiones 5.8.15

15

Nunc autem mali sunt ignoratione recti ac boni. Quod quidem Cicero vidit; disputans enim de legibus: « Sicut una, inquit, eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur: sic omnes homines inter se natura confusi, pravitate dissentiunt; nec se intelligunt esse consanguineos, et subjectos omnes sub unam eamdemque tutelam: quod si teneretur, deorum profecto vitam homines viverent. » Universa igitur mala, quibus humanum genus seipsum invicem conficit, injustus atque impius deorum cultus induxit.

PL 6, 574B

しかし今、人々が悪しき者であるのは、正しいことと善いこととを知らないからである。このことをまさにキケロは見抜いていた。彼は法律について論じてこう言っている。「一つの同じ自然によって、世界がそのすべての部分を互いに調和させつつ結び合い、支えられているように、すべての人間もまた、自然によって互いに結び合わされているにもかかわらず、邪悪さゆえに仲違いしている。彼らは自分たちが血縁の者であり、みな同じ一つの守護のもとに服していることを理解していない。もしこれが保たれていたならば、人間はまさしく神々の生を生きていたであろう。」かくして、人類が互いに滅ぼし合うあらゆる悪は、不正で不敬な神々への崇拝が引き起こしたのである。

Divinarum Institutiones 5.8.16

16

Nec enim poterant retinere pietatem, qui communem omnium patrem Deum tanquam prodigi ac rebelles liberi abnegassent.

PL 6, 575A

なぜなら、万人共通の父である神を、放蕩で反逆的な子のように否認した者たちが、敬虔を保つことなどできようはずがなかったからである。