Divinarum Institutiones 1.23.1
De vanarum superstitionum aetatibus, et quibus coeperint temporibus. Nunc quoniam vanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae fuerint illi quorum memoria colitur.
PL 6, 250A空しい迷信の時代について、またそれらがいつの時代に始まったかについて。さて、我々は空しい迷信の起源をすでに突き止めたので、残るは、その記憶が崇拝されている者たちがいつの時代の人物であったかを、年代についてもまとめることである。
Divinarum Institutiones 1.23.2
Theophilus in libro de Temporibus ad Autolicum scripto ait, in historia sua Thallum dicere, quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior trojano bello fuisse invenitur trecentis viginti duobus annis: Belum autem Saturno aequalem fuisse, et utrumque uno tempore adolevisse.
PL 6, 250Aテオフィロスは、アウトリュコスに宛てて書かれた『時代論』の中で、自分の著した歴史書の中でタッルスがこう述べていると言う。すなわち、バビュロニア人とアッシリア人が崇拝するベルスは、トロイア戦争より三百二十二年前であることが判明しており、ベルスはサトゥルヌスと同時代であって、両者は同じ時期に成人したのだ、と。
Divinarum Institutiones 1.23.3
Quod adeo verum est, ut ratione ipsa colligi possit. Nam et Agamemnon, qui gessit bellum Troicum, Jovis abnepos fuit, et Achilles Ajaxque pronepotes, et Ulysses eodem gradu proximus fuit; Priamus quidem longa serie.
PL 6, 251Aそれが真実であることは、理をもってしても推し量ることができるほどである。というのも、トロイア戦争を戦ったアガメムノンはユピテルの玄孫であり、アキレウスとアイアスは曾孫であり、ウリクセスも同じ世代に近く、他方プリアモスは長い血統の末であったからである。
Divinarum Institutiones 1.23.4
Sed auctores quidam tradunt, Dardanum et Jasium Coriti filios fuisse, non Jovis. Nec enim, si ita fuisset, ad usus impudicos Ganymedem pronepotem suum habere potuisset.
PL 6, 251Aしかし一部の著述家たちは、ダルダヌスとイアシオスはユピテルの子ではなく、コリュトスの子であったと伝えている。というのも、もしそうでなかったなら、彼が自分の曾孫であるガニュメデスを、恥ずべき用に供させることなどできなかったはずだからである。
Divinarum Institutiones 1.23.5
Itaque parentibus illorum, quos supra nominavi, si congruentes annos dividas, numerus consentiet. Ab excidio autem Trojanae urbis colliguntur anni MCCCCLXX.
PL 6, 251Aしたがって、私が上に挙げた者たちの父祖について、対応する年数を割り振ってみるならば、数はぴたりと一致する。トロイアの都の滅亡からは、千四百七十年が数えられる。
Divinarum Institutiones 1.23.6
Ex hac temporum ratione manifestum est, ante annos non amplius quam MDCCC natum esse Saturnum, qui et sator omnium deorum fuit. Non ergo isti glorientur sacrorum vetustate, quorum et origo, et ratio, et tempora deprehensa sunt.
PL 6, 251Aこの年代の計算から明らかなのは、あらゆる神々の父であるサトゥルヌスが生まれたのは、今から千八百年より前ではないということである。それゆえ彼らは、その起源も、道理も、時代も突き止められてしまった祭儀の古さを誇るべきではない。
Divinarum Institutiones 1.23.7
Restant adhuc aliqua, quae ad arguendas religiones falsas plurimum valent. Sed jam finem facere libro decrevi, ne modum excedat.
PL 6, 252A偽りの宗教を論駁するのに大いに役立つことがらは、まだいくつか残っている。しかし私は、本書がその分量を越えないよう、ここで筆を置くことに決めた。
Divinarum Institutiones 1.23.8
Ea enim plenius sunt exequenda, ut omnibus refutatis, quae veritati videntur obstare, homines, qui bonorum ignorantia vagantur incerti, ad religionem veram possimus imbuere. Primus autem sapientiae gradus est, falsa intelligere; secundus, vera cognoscere.
PL 6, 252Aそれらのことがらは、真理を妨げているように見えるすべてのものを論駁し尽くして、善きものを知らぬがゆえに不確かなまま彷徨っている人々を、真の宗教へと導き入れることができるように、より十分に論じ尽くされねばならないからである。ところで、知恵の第一の段階は偽りを理解することであり、第二の段階は真実を知ることである。
Divinarum Institutiones 1.23.9
Ergo apud quem haec prima institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad veri cognitionem, qua nulla est homini jucundior voluptas; et erit jam sapientia coelestis disciplinae dignus, qui ad cognoscenda caetera libens ac paratus accesserit.
PL 6, 252Aそれゆえ、我々が偽りを暴いたこの最初の教えが功を奏した者は、真理の認識へと目覚めさせられるであろう。そしてこの認識にまさる喜びは人間にとって他にない。かくして、残りのことがらを知ろうと、進んで、また心構えをもって近づく者は、すでに天上の教えの知恵にふさわしい者となるであろう。