Divinarum Institutiones 2.19.1
De simulacrum et terrenarum rerum cultu. Quicumque igitur sacramentum hominis tueri, rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet, et erecta mente oculos suos tendat in coelum: non sub pedibus quaerat Deum, nec a vestigiis suis eruat quod adoret (quia quidquid homini subjacet, infra hominem sit necesse est); sed quaerat in sublimi, quaerat in summo; quia nihil potest homine majus esse, nisi quod fuerit supra hominem; Deus autem major est homine; supra ergo, non infra est, nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est.
PL 6, 344A像と地上のものの崇拝について。それゆえ、人間の秘義〔sacramentum hominis は、直立する姿に刻まれた人間の聖なる在り方を指すと解した〕を守り、自らの本性の理を保とうと努める者は誰であれ、自分自身を地面から起こし、心を高く上げてその目を天へと向けねばならない。足の下に神を求めてはならず、自分の足跡の中から崇拝すべきものを掘り出してはならない(人間の下にあるものは何であれ、人間より下でなければならないからである)。むしろ高きところに求め、いと高きところに求めねばならない。人間より大いなるものは、人間より上にあるもの以外にはありえないからである。しかるに神は人間より大いなる方である。ゆえに神は上にあって下にはなく、低き所ではなく、いと高き所にこそ求められるべきなのである。
Divinarum Institutiones 2.19.2
Quare non est dubium quin religio nulla sit, ubicumque simulacrum est. Nam si religio ex divinis rebus est, divini autem nihil est, nisi in coelestibus rebus; carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse coeleste in ea re, quae fit ex terra.
PL 6, 344Bしたがって、像のあるところにはいかなる宗教もないことは疑いない。もし宗教が神的な事柄に由来するのであり、神的なものは天上の事柄のうちにしか存在しないのであれば、像には宗教が欠けている。土から作られたものの中に、天上のものがあるはずはないからである。
Divinarum Institutiones 2.19.3
Quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest. Quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est; nec potest unquam veri nomen accipere, quod veritatem fuco et imitatione mentitur.
PL 6, 344Bこのことは、その名前そのものからしても、賢い者には明らかであろう。似せて作られたものは何であれ、必然的に虚偽である。装いと模倣とによって真理を偽るものは、決して真実という名を得ることができないのである。
Divinarum Institutiones 2.19.4
Si autem omnis imitatio, non res potissimum seria, sed quasi ludus ac jocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est. Praeferendum est igitur verum omnibus falsis: calcanda terrena, ut coelestia consequamur.
PL 6, 345Aそして、およそ模倣というものは、何よりもまず真剣な事柄ではなく、いわば遊びや戯れにすぎないのであれば、像のうちにあるのは宗教ではなく、宗教の物真似にすぎない。それゆえ真実はあらゆる虚偽にまさって選び取られるべきである。天上のものを得るためには、地上のものを踏みつけねばならない。
Divinarum Institutiones 2.19.5
Ita enim res se habet, ut quisquis animam suam, cujus origo de coelo est, ad inferna et ima prostraverit, eo cadat quo se ipse dejecerit. Ideoque oportet rationis, ac status sui memorem, non nisi ad superna niti semper, ac tendere.
PL 6, 345A事の理はこうである。すなわち、その起源が天にある自分の魂を、下方の低いものへと打ち伏せる者は誰であれ、自ら身を投げ落としたその場所へと落ちるのである。それゆえ、自らの理性と自分の立ち姿とを忘れぬ者は、常に高きものへとひたすら努め、向かわねばならない。
Divinarum Institutiones 2.19.6
Quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic justus, hic homo, hic denique coelo dignus judicabitur; quem suns parens non humilem, nec ad terram more quadrupedum abjectum, sed stantem potius, ac rectum, sicut eum fecit, agnoverit.
PL 6, 345Aこれを行う者こそ、明らかに賢者であり、義人であり、人間であり、そしてついには天にふさわしい者と判定されるであろう。その者を、その親である方は、卑しい者としてでも、四足の獣のように地に投げ伏された者としてでもなく、むしろ立ち、まっすぐな姿の、造られたときのままの者として認めるのである。