Divinarum Institutiones 7.10.1
De vitiis et virtutibus, atque de vita et morte. Transeamus nunc vicissim ad ea quae virtuti repugnant, ut etiam ex his immortalitas animae colligatur. Vitia omnia temporalia sunt; ad praesens enim commoventur. Irae impetus recepta ultione sedatur.
PL 6, 767B悪徳と徳について、また生と死について。さて今度は逆に、徳に敵対するものへと移ろう。それらからもまた魂の不滅性が導かれるようにするためである。悪徳はすべて一時的なものである。それらは現在のことにおいてのみ動かされるからである。怒りの激発は、報復を遂げれば静まる。
Divinarum Institutiones 7.10.2
Libidinis voluptas corporis finis est. Cupiditatem aut satietas earum rerum, quas expetit, aut aliorum affectuum commotiones interimunt. Ambitio, postquam honores quos voluit adepta est, consenescit.
PL 6, 767C情欲の快楽は肉体のうちにその終わりを持つ。欲望は、それが求める事物への満足によって、あるいは他の情念の動揺によって消え去る。野心は、望んだ栄誉を手に入れてしまえば衰える。
Divinarum Institutiones 7.10.3
Item caetera vitia consistere ac permanere non possunt: sed ipso fructu quem expetunt finiuntur. Recedunt ergo, et redeunt. Virtus autem sine ulla intermissione perpetua est, nec discedere ab ea potest, qui eam semel cepit.
PL 6, 767C同様に、他の悪徳も存立し永続することはできず、それが求めるまさにその果実によって終わりを迎える。それゆえ悪徳は去っては、また戻ってくる。しかし徳は、いかなる中断もなく永続するものであり、一度これを得た者は、そこから離れ去ることができない。
Divinarum Institutiones 7.10.4
Nam si habeat intervallum, si aliquando ea carere possumus, redibunt protinus vitia, quae virtutem semper impugnant. Non est igitur comprehensa, si deserit, si aliquando secedit.
PL 6, 768Aなぜなら、もし徳に中断があり、我々が時にこれを欠くことができるのであれば、徳につねに攻撃を仕掛けている悪徳はただちに戻ってくるであろうから。したがって、もし徳が人を見捨て、時に退くのであれば、それは真に得られたものではない。
Divinarum Institutiones 7.10.5
Cum vero sibi domicilium stabile collocavit, in omni actu versari eam necesse est; nec potest fideliter depellere vitia, et fugare, nisi pectus, quod insedit, perpetua statione munierit.
PL 6, 768Aしかし徳が自らのために安定した住まいを定めたときには、あらゆる行為において働いていなければならない。そして、それが宿った胸を絶えざる見張りによって守り固めない限り、悪徳を確かに追い払い、退けることはできない。
Divinarum Institutiones 7.10.6
Ipsa ergo virtutis perpetuitas indicat, humanum animum, si virtutem ceperit, permanere; quia et virtus perpetua est, et solus animus humanus virtutem capit. Quoniam igitur contraria sunt vitia virtuti, omnis ratio diversa et contraria sit necesse est.
PL 6, 768Aしたがって、徳そのものの永続性は、人間の心が、ひとたび徳を得たならば存続することを示している。なぜなら徳は永続するものであり、人間の心だけが徳を受け入れることができるからである。それゆえ、悪徳が徳に対立するものである以上、その理はすべての点で異なり、対立するものでなければならない。
Divinarum Institutiones 7.10.7
Quia vitia commotiones et perturbationes animi sunt, virtus e contrario lenitudo et tranquillitas animi est. Quia vitia temporalia et brevia sunt; virtus perpetua et constans, et par sibi semper.
PL 6, 768A悪徳が心の動揺と混乱であるのに対して、徳は逆に心の穏やかさと平静である。悪徳が一時的で短いものであるのに対して、徳は永続的で不変であり、つねに自らと等しい。
Divinarum Institutiones 7.10.8
Quia vitiorum fructus, id est, voluptates, aeque ut ipsa, breves temporalesque sunt, virtutis ergo fructus ac praemium sempiternum est, quia vitiorum commodum in praesenti est, virtutis igitur in futuro.
PL 6, 768B悪徳の果実、すなわち快楽は、悪徳そのものと同じく短く一時的なものであるから、徳の果実と報いは永遠のものでなければならない。悪徳の利得は現在にあり、それゆえ徳の利得は未来にある。
Divinarum Institutiones 7.10.9
Ita fit, ut in hac vita virtutis praemium nullum sit, quia virtus adhuc ipsa est. Nam sicut vitia, cum in actu suo finiuntur, voluptas et praemia eorum sequuntur: ita virtus, cum finita est, merces ejus insequitur.
PL 6, 768Bこうして、この生においては徳の報いは全く存在しないことになる。なぜなら、この生においては徳はなお徳そのものだからである。悪徳がその行為において終わるとき、快楽というその報いが続くのと同様に、徳もまた終わったときに、その報酬が続くのである。
Divinarum Institutiones 7.10.10
Virtus autem nunquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum ejus officium est. Ergo praemium virtutis post mortem est.
PL 6, 768Bしかし徳は死によってしか終わることがない。なぜなら、死を引き受けることこそが徳の最高の務めだからである。したがって、徳の報いは死後にある。
Divinarum Institutiones 7.10.11
Denique Cicero in Tusculanis, quamvis dubitanter, tamen sensit, summum homini bonum non nisi post mortem contingere. « Fidenti animo, inquit, si ita res feret, gradietur ad mortem; in qua aut summum bonum, aut nullum malum esse cognovimus. » Mors igitur non extinguit hominem, sed ad praemium virtutis admittit.
PL 6, 768B実に、キケロも『トゥスクルム論争』の中で、ためらいがちにではあるが、人間にとっての最高善は死後においてしか得られないと感じ取っていた。彼は言う、「事のなりゆきがそうであれば、彼は確信をもった心で死へと歩み進むであろう。そこには最高善があるか、あるいは悪は全くないかのいずれかであると、我々は知っているのだから」と。したがって死は人間を消滅させるのではなく、徳の報いへと入らせるものである。
Divinarum Institutiones 7.10.12
Qui autem se (ut ait idem) vitiis ac sceleribus contaminaverit, voluptatique servierit, is vero damnatus aeternam luet poenam; quam divinae litterae secundam mortem nominant, quae est et perpetua, et gravissimis cruciatibus plena.
PL 6, 768Cしかし、(同じ人物が言うように)悪徳と罪によって自らを汚し、快楽の奴隷となった者は、断罪されて永遠の刑罰を償うことになる。この刑罰を神の文書は第二の死と呼んでおり、それは永続的なものであり、最も重い責め苦に満ちたものである。
Divinarum Institutiones 7.10.13
Nam sicuti duae vitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis: ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est; altera pertinens ad animam, quae scelere acquiritur, virtute vitatur; et ut vita haec temporalis est, certosque terminos habet, quia corporis est: sic et mors aeque temporalis est, certumque habet finem, quia corpus attingit.
PL 6, 769Aというのも、人間には二つの生が定められている。その一つは魂の生であり、もう一つは肉体の生である。それと同様に、死もまた二つ定められている。一つは肉体に関わるものであり、これはすべての者が本性に従って必ず経なければならないものである。もう一つは魂に関わるものであり、これは罪によって招かれ、徳によって避けられるものである。そしてこの一時的な生が肉体のものであるがゆえに一定の期限を持つのと同様に、この死もまた肉体に及ぶものであるがゆえに、ひとしく一時的であり一定の終わりを持つ。