ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber III, Caput XIV 第III巻 第XIV章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 386B · 19 sectiones

Divinarum Institutiones 3.14.1

1

Quod Lucretius et alii erraverunt, ac ipse Cicero, in statuenda sapientiae origine. Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat, qui sapientiam primus invenit: sed hoc inepte, quod ab homine inventam putavit.

PL 6, 386B

ルクレティウスや他の者たち、そしてキケロ自身も、知恵の起源を定めるに当たって誤ったということ。それゆえルクレティウスは、知恵を最初に発見した者を称賛する点では正しかったが、それを人間が発見したと考えた点では愚かであった。

Divinarum Institutiones 3.14.2

2

Quasi vero illam alicubi jacentem homo ille, quem laudabat, invenerit, tanquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt. Quod si repertorem sapientiae, ut deum, laudavit; ita enim dicit: Nemo (ut opinor) erit mortali corpore cretus.

PL 6, 386B

あたかも、彼が称賛したその人物が、詩人たちの言うように泉のほとりで笛を見つけたのと同じように、どこかに転がっていた知恵をたまたま見つけたかのようである。もっとも、もし彼が知恵の発見者を神として称賛したのだとすれば——実際、彼はこう言っているのだ。「思うに、その者は死すべき肉体から生まれた者ではないであろう。」

Divinarum Institutiones 3.14.3

3

Nam si, ut ipsa petit majestas cognita rerum, Dicendum est, Deus ille fuit, Deus, inclyte Memmi: tamen non erat sic laudandus Deus, quod sapientiam invenerit, sed quod hominem fecerit, qui posset capere sapientiam. Minuit enim laudem, qui partem laudat ex toto.

PL 6, 387A

「なぜなら、事の認識された威厳そのものが求めるとおり、こう言わねばならないのだから。彼は神であった、神であったのだ、誉れ高きメンミウスよ。」とはいえ、神が称賛されるべきであったのは、知恵を発見したからではなく、知恵を受け止めうる人間を造ったからである。全体のうちの一部だけを称賛する者は、称賛を減じているのである。

Divinarum Institutiones 3.14.4

4

Sed ille, ut hominem, laudavit, qui tamen ob id ipsum deberet pro Deo haberi, quod sapere invenerit. Nam sic ait: Nonne decebit, Hunc hominem numero divum dignarier esse?

PL 6, 387A

しかし彼は、知恵を見出したというまさにその理由によって神と見なされるべきであったその人物を、人間として称賛したのである。実際彼はこう言っている。「この人物が神々の列に加えられるにふさわしいとされないことがあろうか。」

Divinarum Institutiones 3.14.5

5

Unde apparet, aut Pythagoram voluisse laudare, qui se primus, ut dixi (supra cap. 2), philosophum nominavit; aut Milesium Thalem, qui de rerum natura primus traditur disputasse. Ita dum hominem quaerit extollere, rem ipsam depressit.

PL 6, 387A

これによって明らかになるのは、彼が称賛しようとしたのは、先に(第2章で)述べたように自らを最初に哲学者と名乗ったピュタゴラスか、あるいは自然について最初に論じたと伝えられるミレトスのタレスであった、ということである。こうして彼は、人間を称揚しようとしながら、事柄そのものを貶めてしまったのである。

Divinarum Institutiones 3.14.6

6

Non est enim magna, si ab homine potuit inveniri. Verum potest, ut poetae, dari venia. At ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, et Graecos reprehendit, quorum levitatem semper accusat, et tamen sequitur; ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inventum deorum vocat, poetice figuratam laudat in faciem.

PL 6, 388A

というのも、人間によって見出しえたものであるならば、それは偉大なものではないからである。もっとも、詩人としてであれば、赦しを与えることもできよう。ところがかの完全な弁論家にして最高の哲学者たる彼は、常にギリシア人の軽薄さを非難しながらも結局はそれに従ってしまう自分でありながら、あるときは神々の賜物、あるときは神々の発見物と呼ぶその知恵そのものを、詩的に擬人化して面と向かって称賛するのである。

Divinarum Institutiones 3.14.7

7

Graviter etiam queritur extitisse aliquos, qui eam vituperarent. « Quisquamne, inquit, vituperare vitae » parentem, et hoc parricidio se inquinare audeat, » et tam impie ingratus esse? » Nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus, et insuendi te judice in culeum, qui philosophiam negamus parentem esse vitae?

PL 6, 388A

彼はまた、これを非難する者があったことを重々しく嘆いている。彼曰く、「誰か、生命の母を非難し、この近親殺しによって自らを汚し、かくも不敬虔に恩を忘れることを、あえてするだろうか。」それでは、キケロよ、我々は近親殺しの者であり、お前を裁判官としてかの皮袋に縫い込まれるべき者だとでもいうのか——哲学を生命の母ではないと否定するがゆえに。

Divinarum Institutiones 3.14.8

8

An tu, qui adversus Deum tam impie ingratus es (non hunc cujus effigiem veneraris in Capitolio sedentem, sed illum qui mundum fecit, hominemque generavit, qui sapientiam quoque ipsam inter coelestia sua beneficia largitus est) magistram tu virtutis, aut parentem vitae vocas, ad quam si quis accesserit, multo sit incertior necesse est, quam prius fuerit?

PL 6, 388A

それとも、お前は神に対してこれほど不敬虔にも恩知らずでありながら(お前がカピトリウムに座すその形像に敬意を払うあの者ではなく、世界を造り、人間を生み出し、知恵そのものをも天上の恩恵のうちに与えたあの方に対してである)、これを徳の教師、あるいは生命の母と呼ぶのか。だが、これに近づいた者は、以前よりもはるかに不確かにならざるを得ないのだ。

Divinarum Institutiones 3.14.9

9

Cujus enim virtutis? quae ipsa, ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. Cujus vitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti, quam constituerint quomodo vivi deceat.

PL 6, 389A

いったい何の徳の教師なのか。哲学者たち自身、それがどこにあるのかさえ未だに説き明かせずにいるというのに。いったい何の生命の母なのか。教師たち自身が、いかに生きるべきかを定めるより先に、老いと死によって力尽きてしまったというのに。

Divinarum Institutiones 3.14.10

10

Cujus veritatis indagatricem profiteri potes? qui saepe testaris, cum tanta multitudo fueri philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem. Quid ergo te magistra illa vitae docuit?

PL 6, 389A

いったい何の真理の探求者だと、お前は哲学を称することができるのか。哲学者たちがこれほど多数あったにもかかわらず、いまだかつて賢者は一人も現れなかった、とお前自身しばしば証言しているではないか。それでは、かの生命の教師はお前に何を教えたのか。

Divinarum Institutiones 3.14.11

11

An ut potentissimum consulem maledictis incesseres, eumque hostem patriae venenatis orationibus faceres? Sed omittamus illa, quae possunt excusari fortunae nomine.

PL 6, 389A

最も権勢ある執政官を悪口で攻撃し、毒を含んだ演説によって彼を祖国の敵に仕立て上げることを教えたのか。しかし、運命の名において弁解しうる事柄については措いておこう。

Divinarum Institutiones 3.14.12

12

Studuisti nempe philosophiae, et quidem sic, ut nullus umquam diligentius; quippe qui omnes cognoveris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam latinis litteris illustraveris, imitatoremque te Platonis ostenderis.

PL 6, 389A

お前は確かに哲学に打ち込んだ、それも誰よりも熱心に。お前自身がつねに誇るように、あらゆる学派を知り尽くし、哲学そのものをラテン語の文章によって光り輝かせ、プラトンの模倣者であることを示したのだから。

Divinarum Institutiones 3.14.13

13

Cedo igitur quid didiceris, aut in qua secta veritatem deprehenderis. In academia scilicet, quam secutus es, quam probasti. At haec nihil docet, nisi ut scias te nihil scire. Tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad vitam.

PL 6, 389B

ならば言ってみるがよい、お前が何を学び、どの学派において真理を捉えたのかを。なるほど、お前が従い、是認したあのアカデメイア派においてであろう。だがこの学派は、お前が何も知らないということを知る以外、何も教えはしない。したがって、お前自身の書物こそが、哲学から生に資するものが何一つ学び得ないことを証しているのである。

Divinarum Institutiones 3.14.14

14

Haec tua verba sunt: « Mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa, quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi. » Si ergo philosophia est magistra vitae, cur tibi ipse caecus, et hebes, et obtusus videbare, quem oportuit, illa docente, et sentire, et sapere, et in clarissima luce versari?

PL 6, 389B

これはお前自身の言葉である。「しかし私には、我々は知恵に対して盲目であるばかりか、幾分かは見て取れるように思われる事柄に対してさえ、鈍く曇った目しか持たないように思われる。」それでは、もし哲学が生命の教師であるならば、なぜお前自身が盲目で、鈍く、曇った者だと自ら思われたのか——本来ならば、哲学に教えられて感じ取り、知恵を得て、この上なく明るい光のうちにあるべきであった者が。

Divinarum Institutiones 3.14.15

15

At quam confessus fueris philosophiae veritatem, docent ad filium composita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, vivendum autem esse civiliter. Quid tam repugnans dici potest?

PL 6, 389C

しかし、お前が哲学の真理についてどれほどのことを告白していたかは、息子に宛てて編まれた教訓の言葉が示している。そこでお前は、哲学の教えこそ知っておくべきだが、生き方は世間なみであるべきだと勧めている。これほど矛盾したことが言えるだろうか。

Divinarum Institutiones 3.14.16

16

Si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt ut recte sapienterque vivamus. Vel, si civiliter vivendum est, non est igitur philosophia sapientia; siquidem melius est civiliter, quam philosophice vivere.

PL 6, 390A

もし哲学の教えを知るべきだというのなら、それはまさしく我々が正しく賢く生きるために知るべきなのである。あるいは、もし世間なみに生きるべきだというのなら、哲学は知恵ではないことになる。なぜなら、哲学的に生きるよりも世間なみに生きるほうがよいことになるからである。

Divinarum Institutiones 3.14.17

17

Nam si sapientia est, quae dicitur philosophia, stulte profecto vivit, qui non secundum philosophiam vivit. Si autem non stulte vivit, qui civiliter vivit, sequitur ut stulte vivat, qui philosophice vivit.

PL 6, 390A

なぜなら、もし哲学と呼ばれるものが知恵であるならば、哲学に従って生きない者は確かに愚かに生きていることになる。しかし、もし世間なみに生きる者が愚かに生きているのでないなら、哲学的に生きる者こそが愚かに生きていることになる。

Divinarum Institutiones 3.14.18

18

Tuo itaque judicio philosophia stultitiae, inanitatisque damnata est. Idem in Consolatione, id est, in opere non joculari, hanc de philosophia sententiam tulisti: « Sed nescio quis nos teneat error, aut miserabilis ignoratio veri. » Ubi est ergo philosophiae magisterium? aut quid te docuit illa vitae parens, si verum miserabiliter ignoras?

PL 6, 390A

こうしてお前自身の判断によって、哲学は愚かさと空虚さの廉で断罪されたのである。同じお前は『慰め』において、すなわち戯れではない著作の中で、哲学について次のような判決を下している。「しかし、いかなる誤りが、あるいは真理についての痛ましい無知が我々を捉えているのか、私には分からない。」それならば、哲学の教えはどこにあるのか。もしお前が真理を痛ましくも知らずにいるのなら、あの生命の母はお前に何を教えたというのか。

Divinarum Institutiones 3.14.19

19

Quod si haec erroris ignorationisque confessio pene invito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi verum fateris aliquando, philosophiam, quam tu nihil docentem in coelum laudibus extulisti, magistram virtutis esse non posse?

PL 6, 390B

もし、この誤りと無知の告白が、お前の心の奥底から、いわば不本意ながら絞り出されたものであるならば、なぜお前はついに真理を自ら認めないのか——お前が、何一つ教えぬくせに天まで称賛して持ち上げたその哲学が、徳の教師ではあり得ない、ということを。