Divinarum Institutiones 1.14.1
Quid de diis Euhemeri et Ennii doceat sacra historia. Nunc quoniam ab iis, quae retulimus, aliquantulum sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae veris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare videamur.
PL 6, 190Aエウヘメロスとエンニウスの『聖なる歴史』が神々について何を教えているか。さて、我々がすでに述べたことと、聖なる歴史とはいくらか食い違っているので、真正な文書に含まれている事柄を明らかにしよう。それは、宗教を告発するにあたって、詩人たちの愚かしい話に従い、それを是認しているように見られないためである。
Divinarum Institutiones 1.14.2
Haec Ennii verba sunt: « Exin Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui major natu erat, postulat ut ipse regnaret. Ibi Vesta mater eorum, et sorores Ceres atque Ops, suadent Saturno, ut de regno non concedat fratri.
PL 6, 190Aこれはエンニウスの言葉である。『そのあとサトゥルヌスはオプスを妻とした。年長であったティタンは、自分こそが統治すべきだと要求した。そこで彼らの母ウェスタと、姉妹であるケレスおよびオプスは、サトゥルヌスに、王国を兄に譲らぬようにと説いた。
Divinarum Institutiones 1.14.3
Ibi Titan, qui facie deterior esset, quam Saturnus, idcirco et quod videbat matrem atque sorores suas operam dare ut Saturnus regnaret, concessit ei ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum virilis sexus ei natum esset, ne educaret.
PL 6, 190Aそこでティタンは、サトゥルヌスよりも容姿に劣っていたこともあり、また母と姉妹たちがサトゥルヌスを統治させようと骨折っているのを見ていたこともあって、サトゥルヌスに統治を譲った。そしてサトゥルヌスとの間で、もし男子の子が生まれても育てないという約束を結んだ。
Divinarum Institutiones 1.14.4
Id ejus rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necaverunt. Deinde posterius nati sunt gemini, Jupiter atque Juno.
PL 6, 190B彼がそうしたのは、王国がいずれ自分の子らのもとへ戻るようにするためであった。こうしてサトゥルヌスに最初に生まれた息子を、彼らは殺した〔necaverunt の主語は原文に明示されていない〕。それから後になって双子が生まれた。ユピテルとユノである。
Divinarum Institutiones 1.14.5
Tum Junonem Saturno in conspectum dedere, atque Jovem clam abscondunt, dantque eum Vestae educandum, celantes Saturnum. Item Neptunum clam Saturno Ops parit, eumque clanculum abscondit. Ad eumdem modum tertio partu Ops parit geminos, Plutonem et Glaucam.
PL 6, 190Bそこで彼らはユノをサトゥルヌスの目に触れさせる一方、ユピテルはひそかに隠し、サトゥルヌスに知られぬよう、養育のためウェスタに委ねた。同様にオプスは、サトゥルヌスに知られぬようひそかにネプトゥヌスを産み、こっそりと隠した。同じようにして、三度目の出産でオプスは双子、プルートーとグラウカを産んだ。
Divinarum Institutiones 1.14.6
Pluto Latine est Dispater: alii Orcum vocant. Ibi Glaucam filiam Saturno ostendunt, ac filium Plutonem celant atque abscondunt.
PL 6, 190Bプルートーはラテン語ではディースパテルのことであり、他の者たちはこれをオルクスと呼ぶ。そこで彼らは娘グラウカをサトゥルヌスに見せ、息子プルートーは隠して見せなかった。
Divinarum Institutiones 1.14.7
Deinde Glauca parva emoritur. » Haec (ut scripta sunt) Jovis fratrumque ejus stirps, atque cognatio in hunc modum nobis ex sacra scriptione tradita est.
PL 6, 190Cその後グラウカは幼くして亡くなった。』これが(書かれているとおりの)ユピテルとその兄弟たちの血統であり、その親族関係は、この形で聖なる文書から我々に伝えられているのである。
Divinarum Institutiones 1.14.8
Item paulo post haec infert: « Deinde Titan, postquam rescivit Saturno filios procreatos, atque educatos esse clam, seducit secum filios suos qui Titani vocantur, fratremque suum Saturnum, atque Opem comprehendit, eosque muro circumegit, et custodiam his apponit. » Haec historia quam vera sit, docet Sibylla Erythraea, eadem fere dicens; nisi quod in paucis, quae ad rem non pertinent, discrepat.
PL 6, 191A同様に彼(エンニウス)は少し後にこう付け加えている。『それからティタンは、サトゥルヌスに子らが生まれ、ひそかに育てられていたことを知ると、自分の子ら、すなわちティタンたちと呼ばれる者どもを引き連れ、自分の兄弟サトゥルヌスとオプスを捕らえ、彼らの周りに城壁を築き、番人を配した。』この歴史がいかに真実であるかは、エリュトライアのシビュラがほぼ同じことを語っていることによって示される。ただし、本筋に関わらない細かな点でいくらか異なっている。
Divinarum Institutiones 1.14.9
Jupiter ergo liberatur summi sceleris crimine, quod patrem vinxisse compedibus perhibetur: id enim Titan patruus fecit quod ille contra pactionem jusque jurandum mares liberos sustulisset.
PL 6, 191Aしたがってユピテルは、父を足枷で縛ったと言われる最大の罪の咎から免れることになる。というのも、それを行ったのは伯父のティタンであって、サトゥルヌスが約定と誓いに背いて男子を育てたからであった。
Divinarum Institutiones 1.14.10
Reliqua historia sic contexitur: Jovem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos, atque in vincula conjectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Titanumque ac filios ejus pugnando vicisse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse: Post haec deinde Saturno datam sortem, ut caveret ne filius eum regno expelleret: illum elevandae sortis atque effugiendi periculi gratia, insidiatum Jovi, ut eum necaret: Jovem, cognitis insidiis, regnum sibi denuo vindicasse, ac fugasse Saturnum, qui, cum jactatus esset per omnes terras, persequentibus armatis, quos ad eum comprehendendum vel necandum Jupiter miserat, vix in Italia locum, in quo lateret, invenit.
PL 6, 191A残りの歴史はこう綴られている。成人したユピテルは、両親が監視兵に囲まれ、鎖につながれたと聞くと、クレタ人の大軍を率いてやって来て、ティタンとその子らを戦いで打ち破り、両親を鎖から解き放ち、王国を父に返し、そのままクレタへと戻った。その後、サトゥルヌスに『息子によって王国から追放されないよう警戒せよ』という神託が下された。彼はその神託を無効にし、危険を逃れようとして、ユピテルを殺そうと謀った。ユピテルはその陰謀を知ると、あらためて王国を自分のものとし、サトゥルヌスを追い落とした。サトゥルヌスは、ユピテルが彼を捕らえるか殺すために送った武装した追っ手に、あらゆる土地を追われ流浪した末に、ようやくイタリアに身を隠す場所を見出した。