Divinarum Institutiones 3.20.1
Socrates aliis prudentior fuit in philosophia, quamvis in multis desipuerit. Videamus nunc, quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret, illius se temporibus esse natum.
PL 6, 414Aソクラテスは、哲学において他の者たちよりも思慮深かった。もっとも、多くの点で分別を欠いてもいたが。さて、ソクラテスその人のうちに、いったい何がそれほど偉大であったために、あの賢者が、自分が彼の時代に生まれたことを正当にも感謝したのか、見てみよう。
Divinarum Institutiones 3.20.2
Non inficior fuisse illum paulo cordatiorem, quam caeteros, qui naturam rerum putaverunt ingenio posse comprehendi.
PL 6, 414A私は、事物の本性が才知によって把握できると考えた他の者たちに比べれば、彼がいくらか分別に富んでいたことを否定しない。
Divinarum Institutiones 3.20.3
In quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam impios; quod in secreta coelestis illius providentiae curiosos oculos voluerint immittere. Romae, et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra, quae aspici a viris nefas habeatur.
PL 6, 414Aこの点で、私は、彼らが分別を欠いていただけでなく、不敬でもあったと考える。あの天の摂理の秘密の中に、詮索好きな目を差し向けようとしたからである。ローマでも、また多くの都市でも、男が目にすることは許されぬとされる、ある種の祭儀が存在することを、我々は知っている。
Divinarum Institutiones 3.20.4
Abstinent igitur aspectu, quibus contaminare illa non licet: et si forte, vel errore, vel casu quopiam vir aspexerit, primo poena ejus, deinde instauratione sacrificii, scelus expiatur. Quid his facias, qui inconcessa scrutari volunt?
PL 6, 415Aそれゆえ、それを汚すことが許されない者たちは、見ることを控える。そして、もし男がたまたま、過って、あるいは何らかの偶然によって見てしまった場合には、まずその者への処罰によって、次いで生贄の捧げ直しによって、その罪は贖われる。では、許されていないことを詮索しようとする者たちを、いったいどうすればよいのか。
Divinarum Institutiones 3.20.5
Nimirum multo sceleratiores, qui arcana mundi, et hoc coeleste templum profanare impiis disputationibus quaerunt, quam qui aedem Vestae, aut Bonae Deae, aut Cereris intraverint. Quae penetralia quamvis adire viris non liceat, tamen a viris fabricata sunt.
PL 6, 415A明らかに、世界の秘密とこの天の神殿とを、不敬な議論によって汚そうとする者たちのほうが、ウェスタの神殿やボナ・デアの神殿やケレスの神殿に入り込んだ者たちよりも、はるかに罪深い。なぜなら、それらの奥殿には男が立ち入ることは許されていないとはいえ、それでも男の手によって造られたものだからである。
Divinarum Institutiones 3.20.6
Hi vero non tantum impietatis crimen effugiunt: sed, quod est multo indignius, eloquentiae famam, et ingenii gloriam consequuntur. Quid, si aliquid investigare possent?
PL 6, 415Aだが、この者たちは不敬の罪を免れるばかりか、さらに恥ずべきことに、雄弁の名声と才知の栄光までも手に入れる。もし彼らが実際に何かを探り当てることができたとしたら、いったいどうなっていただろうか。
Divinarum Institutiones 3.20.7
Sunt enim tam stulti in asseverando. quam improbi in quaerendo; cum neque invenire quidquam possint, nec defendere, etiamsi invenerint. Nam si verum vel fortuito viderint, quod saepius contingit, committunt, ut ab aliis id pro falso refellatur.
PL 6, 415Aというのも、彼らは、探求において厚かましいのと同じだけ、主張においては愚かだからである。彼らは何一つ見出すこともできず、たとえ見出したとしても、それを擁護することもできない。実際、彼らがたまたま真なることを見て取ったとしても——それはしばしば起こることだが——彼らは、それが他の者たちによって偽りとして論駁されるという事態を招いてしまうのである。
Divinarum Institutiones 3.20.8
Non enim descendit aliquis de coelo, qui sententiam de singulorum opinionibus ferat: quapropter nemo dubitaverit, eos, qui ista conquirant, stultos, ineptos, insanos esse.
PL 6, 415Bなぜなら、各人の見解について判定を下すために天から降りてくる者など誰もいないからである。それゆえ、このようなことを探し求める者たちが、愚かで、分別を欠き、正気を失っていることを、誰も疑わないであろう。
Divinarum Institutiones 3.20.9
Aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum intelligeret haec non posse inveniri, ab ejusmodi quaestionibus se removit; vereorque ne in eo solo.
PL 6, 415Bそれゆえ、ソクラテスには人間らしい分別がいくらかあった。彼はこれらのことが見出され得ないと理解していたがゆえに、この種の問いから身を退いたからである。だが、それは彼においてただそれだけのことではなかったかと、私は恐れる。
Divinarum Institutiones 3.20.10
Multa enim sunt ejus non modo laude indigna, sed etiam reprehensione dignissima, in quibus fuit suorum simillimus. Ex his unum eligam, quod ab omnibus sit probatum.
PL 6, 415Bなぜなら、彼には称賛に値しないばかりか、この上ない非難に値することが多くあり、その点では彼も自分の仲間たちと非常によく似ていたからである。その中から、誰もが認める一つの例を選ぼう。
Divinarum Institutiones 3.20.11
Celebre hoc proverbium Socrates habuit: « Quod supra nos, nihil ad nos. » Procumbamus igitur in terram, et manus nobis ad praeclara opera datas convertamus in pedes.
PL 6, 416Aソクラテスには、この有名な格言があった。「我々を超えたものは、我々に関わりがない」と。それならば、我々は地に伏し、優れた業のために我々に与えられた手を、足に変えてしまおうではないか。
Divinarum Institutiones 3.20.12
Nihil ad nos coelum, ad cujus contemplationem sumus excitati; nihil denique lux ipsa pertineat: certe victus nostri causa de coelo est.
PL 6, 416A天は我々に関わりがない、我々はその観照へと促されているというのに。そして、光そのものすら我々に関わりがないというのか。だが、少なくとも我々の食料は天に由来するのである。
Divinarum Institutiones 3.20.13
Quod si hoc sensit, non esse de rebus coelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat comprehendere, quae sub pedibus habebat. Quid ergo? num erravit in verbis?
PL 6, 416Aもし彼が、天上のことについて論じるべきではないと考えたのだとすれば、彼は自分の足もとにあるものの理さえも把握することができなかったはずである。それでは、いったいどうなのか。彼は言葉において誤ったのだろうか。
Divinarum Institutiones 3.20.14
Verisimile non est: sed nimirum id sensit, quod locutus est, religioni minime serviendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur.
PL 6, 416Aそれはありそうにない。むしろ明らかに、彼は自分が語ったとおりのこと、すなわち宗教に仕えるべきではないということを考えていたのである。だが、もし彼がそれをあからさまに語ったならば、誰もそれを容認しなかったであろう。
Divinarum Institutiones 3.20.15
Quis enim non sentiat, hunc mundum tam mirabili ratione perfectum, aliqua providentia gubernari? quandoquidem nihil est, quod possit sine ullo moderatore consistere.
PL 6, 416Aなぜなら、これほど驚嘆すべき理法をもって完成されたこの世界が、何らかの摂理によって統治されていることを、誰が感じないでいられようか。統率する者なしに存立し得るものなど、何一つとしてないのだから。
Divinarum Institutiones 3.20.16
Sic domus ab habitatore deserta dilabitur; navis sine gubernatore abit pessum; et corpus, relictum ab anima, diffluit: nedum putemus, tantam illam molem aut construi sine artifice, aut stare tamdiu sine rectore potuisse.
PL 6, 416Bこのように、住む者に見捨てられた家は崩れ落ち、舵取りのない船は沈み、魂に見捨てられた肉体は朽ち果てる。まして、あれほど大きな全体が、造り主なしに建てられたとか、統率者なしにこれほど長く存立し得たなどとは、我々は考えるべくもない。
Divinarum Institutiones 3.20.17
Quod si publicas illas religiones voluit evertere, non improbo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius invenerit. Verum idem per canem et anserem dejerabat.
PL 6, 416Bもし彼が、あの公けの宗教を覆そうと望んだのであれば、私はそれを非難するどころか、彼自身がより善いものを見出していたならば、むしろ称賛するであろう。だが、その同じ人物が、犬やガチョウにかけて誓っていたのである。
Divinarum Institutiones 3.20.18
O hominem scurram (ut ait Zeno epicureus) ineptum, perditum, desperatum, si cavillari voluit religionem; dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro Deo haberet!
PL 6, 416Bおお、(エピクロス派のゼノンが言うように)道化じみた、愚かで、破滅した、絶望した人間よ——もし彼が宗教をからかおうとしたのであれば。そして、もし彼が真剣にそれを行い、この上なく卑しい動物を神として扱ったのであれば、正気を失った人間よ。
Divinarum Institutiones 3.20.19
Quis jam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere, quas Socrates Athenis auctoritate confirmavit sua? Illud vero nonne summae vanitatis, quod ante mortem familiares suos rogavit, ut Aesculapio gallum, quem voverat, pro se sacrarent?
PL 6, 417A今や、いったい誰が、エジプト人たちの迷信を非難する勇気を持つだろうか。ソクラテスが、アテナイにおいて自らの権威をもってそれを裏書きしてしまった以上は。そもそも、彼が死の直前に、自分が誓っていた雄鶏をアエスクラピウスに捧げるよう友人たちに頼んだこと自体、この上ない空虚さではなかったか。
Divinarum Institutiones 3.20.20
Timuit videlicet, ne apud Rhadamanthum reciperatorem voti reus fieret ab Aesculapio. Dementissimum hominem putarem, si morbo affectus periisset. Cum vero hoc sanus fecerit, est ipse insanus, qui eum putat fuisse sapientem. En, cujus temporibus natum esse se homo sapiens gratulatur.
PL 6, 417Aおそらく彼は、誓願の回収を裁く裁判官ラダマンテュスの前で、アエスクラピウスから被告として訴えられることを恐れたのであろう。もし彼が病に冒されて死んだのだったなら、私は彼をこの上なく正気を失った人間だと考えたであろう。だが、彼が正気のままにこれを行ったのだとすれば、彼を賢者であったと考える者こそ、正気を失っているのである。見よ、これが、あの賢者が自分がその時代に生まれたことを喜んだ人物なのだ。