Divinarum Institutiones 2.20.1
De philosophis, deque veritate. Peracta est igitur (ni fallor) magna et difficilis suscepti operis portio; et majestate coelesti suggerente nobis dicendi facultatem, inveteratos depulimus errores.
PL 6, 345A哲学者たちについて、そして真理について。かくして、もし私に誤りがなければ、引き受けた仕事の大きく困難な部分はすでに成し遂げられた。天上の威厳が我々に語る力を授けてくれたことで、我々は古くから根を張った誤りを打ち払ったのである。
Divinarum Institutiones 2.20.2
Nunc vero major nobis, ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est: quorum summa doctrina et eloquentia, quasi moles aliqua mihi opponitur.
PL 6, 346Aしかし今や我々には、哲学者たちとの、より大きく、より困難な戦いが控えている。彼らの最高の学識と雄弁とは、あたかも一つの巨大な塊のように、私に立ちはだかっている。
Divinarum Institutiones 2.20.3
Nam ut illic ( id est, in secundo libro) multitudine, ac prope consensu omnium gentium premebamur; ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis virorum. Quis autem nesciat, plus esse momenti in paucioribus doctis, quam in pluribus imperitis?
PL 6, 346Aなぜなら、かの箇所(すなわち第二巻)では我々はすべての諸国民の多数と、ほとんど一致した合意とによって押し圧されていたが、ここでは、あらゆる種類の称賛にふさわしいすぐれた人々の権威によって押し圧されているからである。だが、少数の学識ある者たちのほうが、多数の無学な者たちよりも重みがあることを、知らぬ者があろうか。
Divinarum Institutiones 2.20.4
Sed non est desperandum, istos quoque de sententia, Deo ac veritate ducibus, posse depelli: nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis videre se negent.
PL 6, 346Aしかし、神と真理とを導き手として、この者たちもまたその学説から追い払いうると、絶望する必要はない。健全で開かれた目で、あの燦然たる太陽を見ることを拒むほどに、彼らが頑迷であるとは思わない。
Divinarum Institutiones 2.20.5
Modo illud verum sit, quod ipsi solent profiteri, studio investigandae veritatis se teneri, efficiam profecto, ut quaesitam veritatem diu, et aliquando inventam esse credant, et humanis ingeniis inveniri non potuisse fateantur.
PL 6, 346A彼ら自身がつねに公言している通り、真理を探究する熱意にとらわれているということが本当であるならば、私はきっと、長らく探し求められてきた真理がついに見出されたことを彼らに信じさせ、それが人間の才知によっては見出されえなかったことを認めさせるであろう。