ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber I, Caput XVIII 第I巻 第XVIII章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 209B · 22 sectiones

Divinarum Institutiones 1.18.1

1

De deorum consecratione propter collata in homines beneficia. Hoc loco refellendi sunt etiam ii, qui deos ex hominibus esse factos, non tantum fatentur, sed ut eos laudent etiam gloriantur, aut virtutis gratia, ut Herculem; aut munerum, ut Cererem ac Liberum; aut artium repertarum, ut Aesculapium ac Minervam.

PL 6, 209B

人間にもたらされた恩恵のゆえに神々が神格化されたこと。この箇所では、神々が人間から作られたことを認めるだけでなく、それを称賛しようとして誇りとさえする者たち――あるいは徳のゆえに(ヘラクレスの場合のように)、あるいは恩恵のゆえに(ケレスやリベルの場合のように)、あるいは技芸の発見のゆえに(アスクレピウスやミネルウァの場合のように)――もまた論駁されなければならない。

Divinarum Institutiones 1.18.2

2

Haec vero quam inepta sint, quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent, hostesque Deo vero fiant, quo contempto, mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam.

PL 6, 210A

だが、これらがいかに愚かしく、また人間がそのために贖いえぬ罪で身を汚し、真の神を蔑ろにして死者たちの祭儀を受け入れることによって真の神の敵となるほどには値しないものであるかを、私は一つ一つの事柄について示していこう。

Divinarum Institutiones 1.18.3

3

Virtutem esse dicunt, quae hominem tollat in coelum: non illam, de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi; sed hanc corporalem, quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, immortalitatem meruisse creditur.

PL 6, 210A

彼らは、人を天へと引き上げる徳があると言う。それは哲学者たちが論じるような、魂の善に基づく徳ではなく、剛勇と呼ばれるあの肉体的な徳である。この徳がヘラクレスにおいて卓越していたがゆえに、彼は不死を得るに値すると信じられているのである。

Divinarum Institutiones 1.18.4

4

Quis tam stulte ineptus est, ut corporis vires divinum vel etiam humanum bonum judicet; cum sint et majores pecudibus attributae, et uno morbo saepe frangantur, vel ipsa senectute minuantur et corruant?

PL 6, 210A

肉体の力を神的な善、あるいは人間的な善とさえ見なすほど、愚かしくおろかな者がいるだろうか。家畜にすら、それより大きな力が与えられているというのに。しかもその力は、たった一つの病でしばしば挫かれ、あるいは老いそのものによって衰え崩れ去るのである。

Divinarum Institutiones 1.18.5

5

Itaque idem ille, cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se voluit, nec senem fieri, ne quando seipso minor aut deformior videretur.

PL 6, 210A

それゆえ、かのヘラクレス自身も、自分の筋骨が潰瘍によって醜くなっていくのを見たとき、治癒することも、老いることも望まなかった――かつての自分より劣り、醜く見えることを恐れたためである。

Divinarum Institutiones 1.18.6

6

Hunc e rogo quo vivum se ipse combusserat, ascendisse in coelum putaverunt: eaque ipsa, quae stultissime admirati sunt, simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum vanitatis eorum monimenta perstarent, qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent.

PL 6, 210B

人々は、彼が生きたまま自ら焼身した火葬の薪から天へと昇っていったと考えた。そして、彼らがこれほど愚かにも称賛したまさにそのことを、神像や像に表して奉献し、据え置いた――それは、猛獣を殺したことによって神になれると信じたような者たちの虚しさの記念碑が、永久に残るためであった。

Divinarum Institutiones 1.18.7

7

Sed haec Graecorum fortasse culpa sit, qui res levissimas pro maximis semper habuerunt. Quid nostri, num sapientiores? qui athleticam quidem virtutem contemnunt, quia nihil obest: sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes et bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad immortalitatem viam, quam exercitus ducere, aliena vastare, urbes delere, oppida excidere, liberos populos aut trucidare, aut subjicere servituti: videlicet quo plures homines afflixerint, spoliaverint, occiderint, eo se nobiliores, et clariores putant, et inanis gloriae specie capti, sceleribus suis nomen virtutis imponunt.

PL 6, 211A

しかしこれはおそらくギリシア人の罪であろう、彼らは常に、この上なく軽薄なことを、この上なく重大なことのように扱ってきたからである。では我々の同胞はどうか。彼らのほうが賢いとでもいうのか。彼らは、害を及ぼさないがゆえに競技者の徳は蔑むが、広く害をもたらすがゆえに王者の徳については、勇敢で好戦的な指導者たちが神々の仲間に列せられるべきだと考えるほどに、これを称賛している。すなわち、軍を率い、他国を荒らし、都市を破壊し、町々を滅ぼし、自由な民を虐殺するか隷従させるかする以外に、不死へ至る道はないと考えているのである。つまり彼らは、より多くの人間を苦しめ、略奪し、殺害するほど、自分たちがいっそう高貴で、いっそう名高いと考え、空しい栄光の外見に捕らわれて、自分たちの犯した罪に徳という名を与えるのである。

Divinarum Institutiones 1.18.8

8

Jam mallem, ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent, quam immortalitatem tam cruentam probarent. Si quis unum hominem jugulaverit, pro contaminato ac nefario habetur, nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant.

PL 6, 211A

むしろ私としては、彼らが猛獣殺しによって自分たちの神々を作り上げるほうがまだましだと思う、これほど血まみれの不死を是とするよりは。もし誰かが一人の人間の喉を切れば、汚れた者、邪悪な者と見なされ、この地上にある神々の住まいにさえ、彼を入れることは許されないと人々は考える。

Divinarum Institutiones 1.18.9

9

Ille autem, qui infinita hominum millia trucidaverit, cruore campos inundaverit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in coelum admittitur.

PL 6, 211B

ところが、幾千幾万という人間を虐殺し、血で野原を溢れさせ、川を汚した者は、神殿に入れられるどころか、天にまで入れられるのである。

Divinarum Institutiones 1.18.10

10

Apud Ennium sic loquitur Africanus; Si fas endo plagas coelestum ascendere cuiquam est, Mi soli coeli maxima porta patet. Scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit.

PL 6, 211B

エンニウスの中で、アフリカヌスはこう語る。

『もし誰かに天の領域へ昇ることが許されるのならば、 天のいと大いなる門は、私一人にこそ開かれている。』

なるほど、それは彼が人類の大部分を滅ぼし、消し去ったからである。

Divinarum Institutiones 1.18.11

11

O quantis in tenebris, Africane, versatus es! vel potius, o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus in coelum ascensum putaveris! Cui vanitati et Cicero assensit: Est vero, inquit, Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit.

PL 6, 212A

ああ、アフリカヌスよ、お前はいかに深い闇の中にあったことか。いや、むしろこう言うべきだろう――ああ詩人よ、殺戮と血によって人間に天への上昇の道が開かれるとお前が考えたとは。この虚しさに、キケロもまた賛同している。「まことにそのとおりだ、アフリカヌスよ」と彼は言う。「実に、ヘラクレスにもまさにその同じ門が開かれたのだから」と。

Divinarum Institutiones 1.18.12

12

Tamquam ipse plane, cum id fieret, janitor fuerit in coelo. Equidem statuere non possum, dolendumne potius, an ridendum putem; cum videam graves et doctos, et, ut sibi videntur, sapientes viros, in tam miserandis errorum fluctibus volutari.

PL 6, 212A

まるで、まさにそのとき、彼自身が天の門番であったかのように。私自身は、これを嘆くべきか、それとも笑うべきかを決めかねている――重々しく、学識があり、自分では賢者だと思い込んでいる人々が、これほど哀れな誤りの波間にもてあそばれているのを見るにつけて。

Divinarum Institutiones 1.18.13

13

Si haec est virtus, quae nos immortales facit, mori quidem malim, quam exitio esse quamplurimis. Si aliter immortalitas parari non potest, nisi per sanguinent, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint?

PL 6, 212A

もし、これが我々を不死にする徳だというのなら、私はむしろ、これほど多くの人々を滅ぼす者となるよりも、死ぬことを選びたい。もし血を流すことによってでなければ不死を得ることができないのだとすれば、もし人々がみな和合することに同意したなら、どうなるのだろうか。

Divinarum Institutiones 1.18.14

14

Quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore projecto, innocentes esse ac justi velint. Num igitur nemo erit coelo dignus? num peribit virtus, quia hominibus in homines saevire non dabitur?

PL 6, 212A

これはもちろん、破滅的で不敬な狂気を捨て去り、人々が無垢で正しくあろうと欲するなら、実現しうることである。それならば、天に値する者は誰もいなくなってしまうのだろうか。人間が人間に対して残虐な振る舞いをすることが許されなくなったからといって、徳そのものが滅びてしまうのだろうか。

Divinarum Institutiones 1.18.15

15

Sed isti, qui eversiones urbium populorumque summam gloriam computant, otium publicum non ferent; rapient, saevient, et injuriis insolenter illatis, humanae societatis foedus irrumpent, ut habere hostem possint, quem sceleratius deleant, quam lacessierint.

PL 6, 212B

しかし、都市や民族の破壊を最高の栄光と見なす者たちは、公共の平和に耐えることができないであろう。彼らは略奪し、暴虐を働き、傲慢に不正を加えることによって人間社会の絆を破り、敵を作り出そうとする――挑発した以上に凶悪な仕方で、その敵を滅ぼすことができるように。

Divinarum Institutiones 1.18.16

16

Nunc ad reliqua pergamus. Nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. Possum divinis docere litteris, vinum atque fruges ante progeniem Coeli atque Saturni fuisse in usu hominum: sed ab his sane inventa esse fingamus.

PL 6, 212B

さて、残りのことに移ろう。ケレスとリベルに神の名を与えたのは、彼らが人間に恩恵を授け渡したことであった。私は神の文書によって、ワインや穀物がカエルスとサトゥルヌスの子孫が現れる以前から、すでに人間に用いられていたことを示すことができる。しかし、これらが彼らによって発見されたのだと、ひとまず認めておこう。

Divinarum Institutiones 1.18.17

17

Num potest plus aut majus videri, collegisse fruges, hisque fractis, panem facere docuisse, aut uvas de vitibus lectas expressisse, vinumque fecisse, quam fruges ipsas, aut vites generasse, ac protulisse de terra?

PL 6, 213A

穀物を集め、それを砕いてパンを作ることを教えたこと、あるいは葡萄の木から摘んだ葡萄を搾ってワインを造ったことが、穀物そのもの、あるいは葡萄の木そのものを生み出し、大地から出現させたことより大きく、あるいは優れたことに見えるだろうか。

Divinarum Institutiones 1.18.18

18

Reliquerit haec sane Deus humanis ingeniis eruenda: tamen fieri non potest, quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini, ut inveniret, et illa ipsa, quae possent inveniri.

PL 6, 213A

たとえ神がこれらのことを人間の才知によって掘り出されるべきものとして残しておいたのだとしても、それでもなお、すべては神のものであることに変わりはない――発見するための知恵を人間に与えたのも、発見され得るその当のものを与えたのも、神にほかならないからである。

Divinarum Institutiones 1.18.19

19

Artes quoque suis inventoribus immortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Colamus igitur et illos, qui fullonicam sutrinamque docuerunt. Cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti divites vas Samia contemnunt?

PL 6, 213A

技芸もまた、それを発見した者に不死をもたらしたと言われる。たとえば医術がアスクレピウスに、鍛冶術がウルカヌスに、というように。それならば、洗濯業や靴作りを教えた者たちをも、我々は崇拝すべきではないか。ところがなぜ、陶器術の発見者には栄誉が与えられないのか。それは、あの富める者たちがサモス産の器を蔑んでいるからだろうか。

Divinarum Institutiones 1.18.20

20

Sunt et aliae artes, quarum repertores humanae vitae plurimum profuerunt. Cur non et illis attributa sunt templa? sed nimirum Minerva est, quae omnes reperit: ideoque illi opifices supplicant. Ergo ab his sordibus Minerva ascendit in coelum.

PL 6, 213B

人間の生活に大いに役立った発見者を持つ、他の技芸もまた存在する。なぜそれらの発見者にも神殿が捧げられないのか。だが、なるほどミネルウァこそがすべてを発見したのだとされているのだ。それゆえ、あの職人たちは彼女に祈りを捧げる。かくしてミネルウァは、これらの卑しい仕事のゆえに天へと昇ったのである。

Divinarum Institutiones 1.18.21

21

Est vero cur quisquam derelinquat eum, qui terram cum animantibus, coelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam veneretur, quae telam docuit ordiri?

PL 6, 214A

はたして、大地を生き物と共に、天を星々と光と共に織り始めた方を捨てて、機の糸を張り始めることを教えたにすぎない女神を敬うべき理由が、いったいどこにあるだろうか。

Divinarum Institutiones 1.18.22

22

Quid ille, qui vulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior, quam qui corpora ipsa formavit, sentiendi ac vivendi rationem dedit? herbas denique ipsas, et caetera quibus medendi ars constat, excogitavit ac protulit?

PL 6, 214A

では、肉体の傷を癒やすことを教えたあの者(アスクレピウス)についてはどうか。肉体そのものを形作り、感覚し生きる仕組みを与え、さらには薬草そのものや、医術を成り立たせるその他のものを考案し生み出した方よりも、彼が優れていることなどあり得ようか。