ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput XXX 第IV巻 第XXX章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 540B · 14 sectiones

Divinarum Institutiones 4.30.1

1

De Haeresibus et Superstitionibus vitandis, et quae sit sola et vera Ecclesia Catholica. Sed quoniam multae haereses extiterunt, et instinctibus daemonum populus Dei scissus est: determinanda est nobis veritas breviter, et in suo proprio domicilio collocanda; ut si quis aquam vitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur, qui non habent venam, sed uberrimum Dei noverit fontem, quo irrigatus perenni luce potiatur.

PL 6, 540B

避けるべき異端と迷信について、また唯一にして真なる公同の教会がいずれであるかについて。多くの異端が現れ、悪霊どもの煽動によって神の民が分裂してしまった以上、我々は真理を簡潔に定め、それに固有のふさわしい住みかへと据えなければならない。それは、命の水を汲もうと望む者があれば、水脈を持たぬ涸れた溜め池へ導かれることなく、神のこの上なく豊かな泉を知り、そこに潤されて永遠の光を得られるようにするためである。

Divinarum Institutiones 4.30.2

2

Ante omnia scire nos convenit, et ipsum, et legatos ejus praedixisse, quod plurimae sectae et haereses haberent existere, quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse, ut summa prudentia caveremus, ne quando in laqueos et fraudes illius adversarii nostri, cum quo nos Deus luctari voluit, incideremus.

PL 6, 540B

何よりもまず我々が知らねばならないのは、主ご自身とその使者たちが、聖なる団体の一致を打ち破る数多くの教団や異端が現れるであろうと予め告げ、また、我々が神によって闘わされることになったあの敵対者の罠と欺きに、いつか陥ることのないよう、この上ない用心をもって警戒せよと戒めておられたということである。

Divinarum Institutiones 4.30.3

3

Tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire deberemus: quorum plerique immemores, deserto itinere coelesti, vias sibi devias per anfractus et praecipitia condiderunt; per quas partem plebis incautam et simplicem, ad tenebras mortemque deducerent: quod quatenus acciderit, exponam.

PL 6, 540C

そのうえで、我々が永遠に守るべき確かな命令を与えられたのであるが、その多くを忘れ、天への道を捨てて、曲がりくねった険しい脇道を自分たちのために切り開いた者たちがいる。彼らはこの道によって、不用意で単純な民の一部を、闇と死へと導いていったのである。それがいかにして起こったかを、これから述べよう。

Divinarum Institutiones 4.30.4

4

Fuerunt quidam nostrorum vel minus stabilita fide, vel minus docti, vel minus cauti, qui discidium facerent unitatis, et Ecclesiam dissiparent.

PL 6, 541A

我々の仲間のうちには、信仰がまだ十分に確立していなかった者、あるいは学識に乏しかった者、あるいは用心が足りなかった者がいて、一致を分裂させ、教会を散り散りにしてしまった。

Divinarum Institutiones 4.30.5

5

Sed ii, quorum fides fuit lubrica, cum Deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes, affectabant maximum sacerdotium, et a potioribus victi, secedere cum suffragatoribus suis maluerunt, quam eos ferre praepositos, quibus concupierant ipsi ante praeponi.

PL 6, 541A

信仰の揺らいでいた者たちは、神を知り礼拝しているふりをしながら、富と名誉を増やすことに励み、最高の祭司職を狙っていたが、より優れた者たちに敗れると、自分たちが以前に上位に立ちたいと望んでいた相手を、上長として仰ぐよりはむしろ、自分の支持者たちとともに袂を分かつことを選んだ。

Divinarum Institutiones 4.30.6

6

Quidam vero non satis coelestibus litteris eruditi, cum veritatis accusatoribus respondere non possent, objicientibus vel impossibile, vel incongruens esse, ut Deus in uterum mulieris includeretur, nec coelestem illam majestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemptui, derisui, contumeliae et ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret, atque excecrabili patibulo figeretur: quae omnia cum neque ingenio, neque doctrina defendere ac refutare possent (nec enim vim rationemque penitus pervidebant), depravati sunt ab itinere recto et coelestes litteras corruperunt, ut novam sibi doctrinam sine ulla radice ac stabilitate componerent.

PL 6, 541A

また、ある者たちは天の文書に十分通じておらず、真理を告発する者たちに応答することができなかった。告発する者たちは、神が女の胎に閉じ込められるなどということはあり得ぬ、あるいは道理に合わないと非難し、またあれほどの天の威厳が、人々にとって侮蔑、嘲笑、侮辱、物笑いの種となり、しまいには責め苦を受け、忌まわしい処刑台〔底本は excecrabili。execrabili と読む〕に架けられるほどの弱さにまで貶められ得るはずがないと責め立てた。これらすべてに対して、才知によっても学識によっても弁護し反駁することができず(彼らはその力と理を根本から見通してはいなかったのである)、正しい道から堕落し、天の文書を歪めて、何の根も安定もない新たな教えを自分たちのために作り上げてしまったのである。

Divinarum Institutiones 4.30.7

7

Nonnulli autem falsorum prophetarum vaticinio illecti, de quibus, et veri prophetae, et ipse praedixerat, exciderunt a doctrina Dei, et traditionem veram reliquerunt.

PL 6, 542A

さらに、ある者たちは偽預言者たちの予言に惑わされた。彼ら偽預言者については真の預言者たちも、主ご自身も予め告げておられたのであるが、その結果、彼らは神の教えから脱落し、真の伝承を捨て去ってしまった。

Divinarum Institutiones 4.30.8

8

Sed illi omnes daemoniacis fraudibus irretiti, quas prospicere et cavere debuerant, divinum nomen et cultum per imprudentiam perdideruat.

PL 6, 542A

しかし彼らは皆、本来なら見抜き警戒すべきであった悪霊どもの欺きに絡め取られ、不用心のゆえに、神の名とその礼拝とを失ってしまったのである〔底本は perdideruat。perdiderunt と読む〕。

Divinarum Institutiones 4.30.9

9

Cum enim Phryges, aut Novatiani, aut Valentiniani, aut Marcionitae, aut Anthropiani, aut Ariani, seu quilibet alii nominantur, christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana et externa vocabula induerunt.

PL 6, 542A

実に、フリュギア派であれ、ノウァティアヌス派であれ、ウァレンティヌス派であれ、マルキオン派であれ、アントロピアーニ派であれ、アリウス派であれ、あるいはその他いかなる名で呼ばれる者たちであれ、彼らはキリスト教徒であることをやめたのである。キリストの名を失い、人間的で外面的な呼び名を身にまとってしまったからである。

Divinarum Institutiones 4.30.10

10

Sola igitur catholica Ecclesia est, quae verum cultum retinet. Hic est fons veritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum Dei, quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exiverit, a spe vitae ac salutis aeternae alienus est.

PL 6, 542A

したがって、真の礼拝を保っているのは、ただ公同の教会のみである。これこそ真理の泉であり、これこそ信仰の住みかであり、これこそ神の神殿である。もし誰かがここに入らないなら、あるいはここから出て行くなら、その者は命と永遠の救いの希望とは無縁である。

Divinarum Institutiones 4.30.11

11

Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri. Agitur enim de vita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit.

PL 6, 543A

誰であれ、頑なな論争によって自分を欺いてはならない。ここで問題になっているのは命と救いなのであり、注意深く念入りに配慮しなければ、それは失われ、消え去ってしまうであろう。

Divinarum Institutiones 4.30.12

12

Sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos, et suam esse Catholicam Ecclesiam putant, sciendum est illam esse veram, in qua est confessio et poenitentia, quae peccata et vulnera, quibus subjecta est imbecillitas carnis, salubriter curat.

PL 6, 543A

しかしながら、異端者たちのそれぞれの集会は、自分たちこそ何よりもキリスト教徒であり、自分たちの教会こそ公同の教会であると思い込んでいるので、真の教会とは、告白と痛悔とがあり、肉の弱さがこうむる罪と傷とを健全に癒す教会であることを知らねばならない。

Divinarum Institutiones 4.30.13

13

Haec interim paucis admonendi gratia retuli, ne quis errorem fugere cupiens, majori implicetur errore, dum penetrale veritatis ignorat. Postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus.

PL 6, 544A

さしあたり、私はこれらのことを、いくつかの言葉で戒めのために述べておいた。それは、誤りを逃れようと願う者が、真理の奥所を知らぬために、かえって大きな誤りに絡め取られることのないようにするためである。後に、あらゆる偽りの教団に対して、より詳しく豊かに、独立した別の書において闘うことにしよう。

Divinarum Institutiones 4.30.14

14

Sequitur, ut, quoniam satis de religione vera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de justitia disseramus.

PL 6, 544A

続いて、真の宗教と知恵についてはすでに十分に語ったので、次の書では正義について論じることにしよう。