ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber V, Caput II 第V巻 第II章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 552A · 15 sectiones

Divinarum Institutiones 5.2.1

1

Quantum a temerariis hominibus impugnata fuit veritas christiana. Ergo quia defuerunt apud nos idonei peritique doctores, qui vehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem veritatis ornate copioseque defenderent: provocavit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi veritatem.

PL 6, 552A

キリスト教の真理が、向こう見ずな人々によっていかに攻撃されてきたことか。すなわち、我々のもとには、公然の誤りを激しく鋭く論駁し、真理の主張全体を巧みに豊かに弁護しうるふさわしい熟達の教師たちが欠けていたために、まさにこの欠乏そのものが、或る者たちを駆り立てて、自分には未知である真理に対して敢えて筆を執らせたのである。

Divinarum Institutiones 5.2.2

2

Omitto eos, qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. Ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem, contigissetque ut eodem tempore Dei templum everteretur: duo extiterunt ibidem, qui jacenti atque abjectae veritati, nescio utrum superbius, an importunius insultarent; quorum alter antistitem se philosophiae profitebatur: verum ita vitiosus, ut continentiae magister, non minus avaritia, quam libidinibus arderet, in victu tam sumptuosus, ut in schola virtutis assertor, parcimoniae paupertatisque laudator, in palatio pejus coenaret, quam domi.

PL 6, 552A

以前の時代にこれを空しく攻撃した者たちについては措く。私は招かれてビテュニアで弁論術を教えていたが、ちょうどその時に神の神殿が破壊されるということが起こった。同じ地に、打ち倒され捨てられた真理に対して、傲慢によってか、無遠慮によってか——いずれとも分からぬが——嘲りを浴びせた二人の者が現れた。そのうちの一人は自らを哲学の祭司長と称していたが、その実、節制の教師でありながら情欲に劣らず強欲によって燃え立つほど、まことに悪徳にまみれていた。生活ぶりは贅沢を極め、学校では徳の擁護者、倹約と清貧の称賛者でありながら、宮廷にあっては自邸におけるよりもなお度を越した晩餐をとっていた。

Divinarum Institutiones 5.2.3

3

Tamen vitia sua capillis et pallio, et (quod maximum est velamentum) divitiis praetegebat; quas ut augeret, ad amicitias judicum miro ambitu penetrabat, eosque sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat; non modo ut eorum sententias venderet, verum etiam ut confines suos, quos sedibus agrisque pellebat, a suo repetendo hac potentia retardaret.

PL 6, 553A

それでも彼は、自らの悪徳を、髪と外套で、そして(何より大きな覆いというべき)富でもって覆い隠していた。その富を増やそうとして、驚くべき策略で裁判官たちとの交友に入り込み、たちまち偽りの名の権威によって彼らを自分に縛り付けた。それは、彼らの判決を売るためだけではなく、自らが住まいと農地から追い立てた隣人たちが、この権勢によって己のものを取り戻そうとするのを妨げるためでもあった。

Divinarum Institutiones 5.2.4

4

Hic vero, qui suas disputationes moribus destruebat, vel mores suos disputationibus arguebat, ipse adversus se gravis censor, et accusator acerrimus, eodem ipso tempore, quo justus populus nefarie lacerabatur, tres libros evomuit contra Religionem nomenque christianum: professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subvenire, atque illos ad veram viam revocare; id est, ad cultus deorum, quorum numine ac majestate (ut ille dicebat) mundus gubernetur, nec pati homines imperitos quorumdam fraudibus illici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis.

PL 6, 553B

まさにこの男は、自らの言説を自らの生き方によって台無しにし、あるいは自らの生き方を自らの言説によって告発する者であり、自分自身に対しては厳格な監察官、最も厳しい告発者であったのだが、正しい民が非道にも切り裂かれていたまさにその時に、キリスト教という宗教とキリスト教徒という名に対して三巻の書を吐き出した。彼はまず何よりも、人間の誤りに救いの手を差し伸べ、彼らを真の道へ、すなわち神々への崇拝へと呼び戻すことが哲学者の務めであると公言した——彼の言うところによれば、神々の神威と威厳によってこの世界は統べられているのであり、また無知な人々が或る者たちの欺瞞に誘い込まれて、その純朴さが狡猾な人間たちの餌食や糧食となることを見過ごしてはならないのだと。

Divinarum Institutiones 5.2.5

5

Itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non videntibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut, pertinaci obstinatione deposita, corporis cruciamenta devitent, neu saevas membrorum lacerationes frustra perpeti velint.

PL 6, 554A

それゆえ彼は、哲学にふさわしいこの任務を引き受けたのだと言う。見えぬ者たちに知恵の光を差し出し、彼らが神々への崇拝を受け入れて健全さを取り戻すようにするだけでなく、執拗な頑迷さを捨てて肉体の責め苦を免れ、手足を残酷に引き裂かれるのを空しく耐え忍ぼうと望まぬようにするためであると。

Divinarum Institutiones 5.2.6

6

Ut autem appareret cujus rei gratia opus illud elaborasset, effusus est in principum laudes; quorum pietas et providentia (ut quidem ipse dicebat) cum in caeteris rebus, tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita impia et anili superstitione, universi homines legitimis sacris vacarent, ac propitios sibi deos experirentur.

PL 6, 554A

だが、彼が何のためにこの書を練り上げたのかが明らかになるように、彼は皇帝たちへの称賛にあふれ出た。彼らの敬虔と摂理は(彼自身の言うところでは)他の事柄においてもさることながら、とりわけ神々の宗教を守ることにおいて輝いたのであり、こうしてついに人間の諸事に対する取り計らいがなされ、不敬虔で老婆じみた迷信が抑えられて、あらゆる人間が正当な祭儀に専念し、神々が自分たちに恵み深いことを実際に知るようになったのだ、と。

Divinarum Institutiones 5.2.7

7

Ubi autem religionis ejus, contra quam perorabat, infirmare voluit rationem, ineptus, vanus, ridiculus apparuit; quia gravis ille consultor utilitatis alienae, non modo quid oppugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat.

PL 6, 554B

だが彼が、自らが論駁しようとしていたその宗教の理拠を弱めようとしたところでは、愚かで、空疎で、滑稽な者と見えた。なぜなら、他人の益を説くその重々しい相談役は、何を攻撃しているのかさえも、何を語っているのかさえも知らなかったからである。

Divinarum Institutiones 5.2.8

8

Nam si qui nostrorum affuerunt, quamvis temporis gratia conticerent, animo tamen derisere, utpote cum viderent hominem profitentem se illuminaturum alios, cum ipse caecus esset; reducturum alios ab errore, cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret; eruditurum alios ad veritatem, cujus ille ne scintillam quidem unam vidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor, profligare sapientiam niteretur.

PL 6, 554B

実に、我々の側の者たちでその場に居合わせた者があったが、時世ゆえに口をつぐんではいたものの、心の中では嘲っていた。当然である——自ら盲目でありながら他人を照らすと公言し、自分の足をどこに置くべきかも知らぬのに他人を誤りから引き戻すと言い、かつて真理の一閃すら見たことがないのに他人を真理へと導くと言う、そういう男を目の当たりにしていたのだから。まさに、知恵の教師を名乗る者が知恵そのものを打ち倒そうと努めていたのである。

Divinarum Institutiones 5.2.9

9

Omnes tamen id arguebant quod illo potissimum tempore id operis esset aggressus, quo furebat odiosa crudelitas. O philosophum adulatorem, ac tempori servientem!

PL 6, 555A

だが皆が、よりによって憎むべき残虐が荒れ狂っていたまさにその時に、彼がこの仕事に着手したことを非難した。ああ、阿諛の哲学者、時勢に仕える者よ。

Divinarum Institutiones 5.2.10

10

Verum hic pro sua vanitate contemptus est; qui et gratiam, quam speravit, non est adeptus, et gloria quam captavit, in culpam reprehensionemque conversa est.

PL 6, 555A

だが彼はその空虚さゆえに軽蔑された。望んでいた好意を得ることもできず、求めていた栄光は非難と譴責へと転じてしまったのである。

Divinarum Institutiones 5.2.11

11

Alius eamdem materiam mordacius scripsit, qui erat tum e numero judicum, et qui auctor in primis faciendae persecutionis fuit: quo scelere non contentus, etiam scriptis eos, quos afflixerat, insecutus est.

PL 6, 555A

もう一人が同じ主題をより辛辣に書いた。彼は当時裁判官の一人であり、とりわけこの迫害を引き起こした創始者であった。その罪だけでは満足せず、自ら痛めつけた者たちを、著作によってもなお迫害したのである。

Divinarum Institutiones 5.2.12

12

Composuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari videretur, sed ad Christianos, ut humane ac benigne consulere putaretur. in quibus ita falsitatem Scripturae sacrae arguere conatus est, tanquam sibi esset tota contraria; nam quaedam capita, quae repugnare sibi videbantur, exposuit, adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina fuisse videatur.

PL 6, 555A

彼は二巻の小冊子を著したのであるが、それは「キリスト教徒に対して」ではなく——敵意をもって追い立てているように見えぬようにと——「キリスト教徒に宛てて」であった。人間味をもって慈しみ深く忠告しているのだと思われるためである。その中で彼は、あたかも聖書全体が自己に矛盾しているかのように、その虚偽を論証しようと試みた。すなわち、互いに矛盾すると見える箇所をいくつか並べ立て、それほど多く、それほど深いところにまで立ち入って数え上げたので、あたかも彼がかつて同じ教えのうちにいた者であったかのように見えるほどであった。

Divinarum Institutiones 5.2.13

13

Quod si fuit, quis eum Demosthenes poterit ab impietate defendere? qui religionis cui fuerat assensus, et fidei cujus nomen induerat et sacramenti quod acceperat, proditor factus est? nisi forte casu in manus ejus divinae litterae inciderunt.

PL 6, 555B

もしそうであったとすれば、どのようなデモステネスであろうとも、彼を不敬から弁護することはできまい——自らが同意していた宗教の、その名を身にまとっていた信仰の、そして自ら受けていた秘跡の、裏切り者となった者を。もし偶然、神の文書がたまたま彼の手に落ちたのでなければの話だが。

Divinarum Institutiones 5.2.14

14

Quae igitur temeritas erat id audere dissolvere, quod illi nemo interpretatus est? Bene, quod aut nihil didicit, aut nihil intellexit.

PL 6, 556A

それゆえ、誰一人彼のために解き明かしてやらなかったものを解体しようと敢えてするとは、何という向こう見ずであったことか。幸いにも、彼は何も学ばなかったか、何も理解しなかったかのいずれかである。

Divinarum Institutiones 5.2.15

15

Tantum enim abest a divinis litteris repugnantia, quantum ille abfuit a fide et veritate: praecipue tamen Paulum Petrumque laceravit, caeterosque discipulos, tanquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est; nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum: quasi aegre ferret, quod illam rem non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit.

PL 6, 556A

実に、神の文書から矛盾が隔たっている度合いは、彼が信仰と真理から隔たっていた度合いに等しい。それでも彼は、とりわけパウロとペトロを、また他の弟子たちを、欺瞞の種を蒔く者として激しく攻撃したが、その同じ彼らが無学で無教養であったとも自ら証言しており、彼らのうちの或る者は漁師の技によって生計を立てていたとも述べている。あたかも、その事柄をどこかのアリストファネスかアリスタルコスが論じなかったことを、腹立たしく思っているかのようである。