Divinarum Institutiones 5.21.1
De cultu deorum et Dei veri; atque de bestiis quas coluerunt Aegyptii. Isti autem, quia nesciunt, vel quid, vel quomodo sit colendum, caeci et imprudentes in contrarium cadunt.
PL 6, 618B神々への崇拝、および真の神への礼拝について。あわせて、エジプト人が崇拝した獣について。しかるに彼らは、崇拝すべきものが何であるか、いかに崇拝すべきかを知らないために、盲目にして無分別なまま、正反対のことに陥っている。
Divinarum Institutiones 5.21.2
Adorant itaque hostes suos: latrones et interfectores suos victimis placant; et animas suas cum thure ipso cremandas aris detestabilibus imponunt. Irascuntur etiam miseri, quod non similes alii pereant, incredibili mentium caecitate.
PL 6, 618Bこうして彼らは自分の敵どもを崇拝する。すなわち、自分たちを襲う強盗や人殺しどもを犠牲獣をもって宥め、乳香もろとも焼かれるべき自分の魂を、忌まわしい祭壇の上に置くのである。この哀れな者どもは、信じ難いほどの心の盲目さのゆえに、他の者たちが自分たちと同じように滅びずにいることにまで怒るのである。
Divinarum Institutiones 5.21.3
Quid enim videant, qui solem non vident? Quasi vero si dii essent, indigerent hominum auxilio, adversus contemptores suos.
PL 6, 619A太陽すら見ない者どもに、いったい何が見えるというのか。あたかも、彼らがもし神であるならば、自分を蔑む者どもに対して人間の助けを必要とするかのようである。
Divinarum Institutiones 5.21.4
Quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi, quod ipsi deos suos destruunt, de quorum potestate diffidunt, magis irreligiosi quam qui omnino non colunt.
PL 6, 619Aでは、彼らに何の力もないのならば、なぜ我々に対して怒るのか。彼ら自身が、その権力を信じていない自分の神々を破壊しているのでなければ。彼らは、まったく崇拝しない者たちよりも、いっそう不敬虔なのである。
Divinarum Institutiones 5.21.5
Cicero in suis Legibus, cum caste ad sacrificia praeciperet accedere, « Pietatem, inquit, adhibento; opes amovento: qui secus facit, Deus ipse vindex erit. « Recte hoc quidem. Neque enim fas est desperare de Deo, quem ideo colas, quia potentem putes.
PL 6, 619Aキケロは『法律について』のなかで、清らかな心で犠牲祭儀に臨むよう命じてこう言っている。『敬虔を身に帯びよ、富は遠ざけよ。そうしない者には、神自らが報復者となるであろう』と。これはまことに正しい。力あると思うがゆえに崇拝する神について、絶望することは許されないからである。
Divinarum Institutiones 5.21.6
Nam quomodo vindicare injuriam colentis se potest, si suam non potest? Libet igitur, ex his quaerere, cui potissimum praestare se putent, cogendo invitos ad sacrificium. Ipsisne, quos cogunt? at non est beneficium, quod ingeritur recusanti.
PL 6, 619Aなぜなら、自分自身の受けた不正さえ報復できない者が、どうして自分を崇拝する者の受けた不正を報復できようか。そこで彼らに問うてみたい――望まぬ者を犠牲祭儀へと強いることによって、いったい誰に対して最も益を施していると思っているのか、と。強いられる当人たちにか。しかし、拒む者に押し付けられるものは恩恵ではない。
Divinarum Institutiones 5.21.7
Sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum, nesciunt. Cur ergo tam crudeliter vexant, cruciant, debilitant, si salvos volunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant, aut inutiles faciant, quibus velint esse consultum?
PL 6, 619Bしかし、何が善であるかを知らない者に対しては、望まぬ者にも配慮すべきであろう。ならば、彼らを救おうとするのであれば、なぜこれほど残酷に苦しめ、責め苛み、身体を損なうのか。あるいは、益を図ってやろうとする相手を惨めなありさまで滅ぼし、あるいは役立たずにしてしまうような、これほど不敬虔な敬虔とはいったい何であろうか。
Divinarum Institutiones 5.21.8
An vero diis praestant? at non est sacrificium, quod exprimitur invito. Nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est; cum homines proscriptione, injuriis, carcere, tormentis adacti faciunt.
PL 6, 619Bそれとも、神々に対して益をなしているというのか。しかし、望まぬ者から搾り取られたものは生贄とは言えない。自発的に、心から捧げられるのでなければ、それは呪詛である――人々が財産の公売告示、不正な仕打ち、牢獄、拷問によって強いられてそれを行う場合には。
Divinarum Institutiones 5.21.9
Si dii sunt isti, qui sic coluntur, vel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli volunt; digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrymis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur.
PL 6, 620Aもしこのように崇拝される者どもが神であるならば、まさにこのように崇拝されることを欲するというその一事のゆえにこそ、崇拝されるべきではない。涙とともに、呻きとともに、全身の四肢から流れる血とともに献酒を捧げられる者ども――まさに人間の憎悪に値する。
Divinarum Institutiones 5.21.10
At nos contra non expetimus, ut Deum nostrum, qui est omnium, velit, nolit, colat aliquis invitus; nec, si non coluerit, irascimur. Confidimus enim majestati ejus, qui tam contemptum sui possit ulcisci, quam etiam servorum suorum labores et injurias.
PL 6, 620Aこれに対し我々は、万物の神である我々の神を、望むと望まぬとにかかわらず、誰かが心ならずも崇拝することを求めはしない。また、崇拝しない者に対して怒りもしない。なぜなら我々は、御自らへの侮りをも、また御自身の僕たちが受ける労苦や不正をも、共に報復しうる御方の威厳を信頼しているからである。
Divinarum Institutiones 5.21.11
Et ideo cum tam nefanda perpetimur, ne verbo quidem reluctamur: sed Deo remittimus ultionem; non ut ii faciunt, qui defensores deorum suorum videri volunt, et saeviunt efferate adversus non colentes.
PL 6, 620Aそれゆえ、これほど非道なことを被っても、我々は言葉によってさえ抵抗しない。むしろ報復は神に委ねる。自分の神々の擁護者と見られたいがために、崇拝しない者に対して凶暴に猛り狂う者どものようには振る舞わない。
Divinarum Institutiones 5.21.12
Ex quo intelligi datur, quam non sit bonum deos colere; quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo. Sed quia illud malum est, etiam officium ejus bono caret. At enim puniendi sunt qui destruunt religiones.
PL 6, 620Bこれによって、神々を崇拝することが善ではないと理解される。なぜなら、人間を善へと導くべきは、悪によってではなく、善によってであるはずだからである。しかるに、それは悪であるゆえに、その務め自体も善を欠いている。しかし〔反論があろう〕、宗教を破壊する者は罰せられるべきである、と。
Divinarum Institutiones 5.21.13
Num pejus nos destruimus, quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tanquam deos adorant?
PL 6, 620B我々は、獣や家畜のこの上なく醜い姿を崇拝し、口にするさえ恥ずべきある種のものすら神として崇拝するエジプト人の民よりも、いっそう甚だしく〔宗教を〕破壊しているというのか。
Divinarum Institutiones 5.21.14
Num pejus quam iidem ipsi? qui, cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident; de quibus etiam mimos agi cum risu et voluptate patiuntur. Qualis haec religio aut quanta majestas putanda, quae adoratur in templis, illuditur in theatris?
PL 6, 621Aそれとも、その当人たちよりも甚だしいというのか。彼らは、自分たちは神々を崇拝すると言いながら、公然と恥知らずにもその神々を嘲り、道化芝居がその神々について演じられ、笑いと快楽をもって見物されるのを許している。神殿で崇拝されながら劇場で嘲弄されるとは、いったいいかなる宗教、いかほどの威厳と見なすべきであろうか。
Divinarum Institutiones 5.21.15
Et qui haec fecerint non poenas violati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt. Num pejus nos destruimus, quam quidam philosophi, qui omnino nullos deos esse aiunt: sed omnia sua sponte esse nata, omnia fortuitu fieri quae geruntur?
PL 6, 621Aそして、このようなことを行った者どもは、侵された神威への罰を受けるどころか、栄誉を受け称賛されてすら立ち去るのである。それとも我々は、およそ神々など存在せず、万物はおのずから生じ、行われることはすべて偶然によって起こるのだと言うある種の哲学者たちよりも、甚だしく〔宗教を〕破壊しているというのか。
Divinarum Institutiones 5.21.16
Num pejus quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quidquam negant; neque irasci eos, neque gratia commoveri? Quibus dictis utique persuadent, colendos omnino non esse; siquidem nec colentes respiciunt, neque non colentibus irascuntur.
PL 6, 622Aそれとも、神々は存在するが何ものにも意を用いないと言い、神々は怒ることもなければ好意によって心動かされることもないと言うエピクロス派よりも、甚だしいというのか。彼らはこうした言葉によって、まさしく、神々はまったく崇拝されるべきではないと人々を説得しているのである。なぜなら、崇拝する者を顧みることもなければ、崇拝しない者に怒ることもないのだから。
Divinarum Institutiones 5.21.17
Praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliud efficere conantur, quam ut nemo deos timeat. Et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter, et disseruntur impune.
PL 6, 622Aさらに、彼らが恐れに反対して論じるとき、彼らが成し遂げようとしていることは、誰も神々を恐れないようにすることに他ならない。しかもこうしたことは、人々によって喜んで聞き入れられ、罰を受けることなく論じられているのである。