Divinarum Institutiones 4.9.1
De Verbo Dei. Sed melius Graeci λόγον dicunt, quam nos verbum, sive sermonem; λόγος enim et sermonem significat, et rationem, quia ille est, et vox, et sapientia Dei. Hunc sermonem divinum ne philosophi quidem ignoraverunt.
PL 6, 469A神の言葉について。しかし、我々が「言葉」と呼ぶもの、あるいは「言」と呼ぶものを、ギリシア人が「ロゴス」と呼ぶのは、なおいっそう正しい。ロゴスという語は「言葉」を意味すると同時に「理性」をも意味する。それというのも、かの方は神の声であり、神の知恵でもあるからである。この神的な言葉について、哲学者たちさえ知らずにいたわけではなかった。
Divinarum Institutiones 4.9.2
Siquidem Zeno rerum naturae dispositorem atque opificem universitatis λόγον praedicat, quem et fatum, et necessitatem rerum, et Deum, et animum Jovis nuncupat; ea scilicet consuetudine, qua solent Jovem pro Deo accipere.
PL 6, 469A事実ゼノンは、自然の秩序を定める者にして宇宙の造り主をロゴスと説き、これを運命とも、事物の必然性とも、神とも、ユピテルの心とも呼んでいる。それは、ユピテルを神の代わりに受け取るという、彼らの慣わしによるものである。
Divinarum Institutiones 4.9.3
Sed nihil obstant verba, cum sententia congruat veritati. Est enim spiritus Dei, quem ille animum Jovis nominavit.
PL 6, 469Bしかし、その意味するところが真理と一致する限り、言葉そのものはさして問題ではない。彼がユピテルの心と名付けたもの、それは実に神の霊にほかならないからである。
Divinarum Institutiones 4.9.4
Nam Trismegistus (Trismeg. Pimand. cap. Ascl. 4), qui veritatem pene universam nescio quomodo investigavit, virtutem majestatemque verbi saepe descripsit, sicut declarat superius illud exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quemdam sanctumque sermonem, cujus enarratio modum hominis excedat.
PL 6, 469Bというのも、いかなる仕方によってか、真理のほとんど全体を探り当てたトリスメギストス(『ピマンデル』、『アスクレピオス』第4章)は、言葉の力と威厳とをしばしば描き出しているからである。それは先に挙げた例が示すとおりであり、そこで彼は、名状しがたいある聖なる言葉があり、その説き明かしは人間の器量を超える、と告白している。
Divinarum Institutiones 4.9.5
Dixi de nativitate prima breviter, ut potui. Nunc de secunda, quoniam controversia est in ea maxima, latius disserendum est; ut veritatem scire cupientibus lumen intelligentiae praeferamus.
PL 6, 469B第一の誕生については、私のできる限り手短に語った。今や第二の誕生について、これをめぐる論争は最も大きいゆえに、いっそう詳しく論じねばならない。真理を知ることを望む者たちに、理解の光を差し出すためである。