ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Divinarum Institutiones

Liber IV, Caput V 第IV巻 第V章

Lactantius · Divinarum Institutiones · PL 6, 458A · 11 sectiones

Divinarum Institutiones 4.5.1

1

Oracula prophetarum sunt inspicienda; et de temporibus eorum, atque judicum et regum. Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus.

PL 6, 458A

預言者たちの神託は、またその時代、および士師や王たちの時代についても、検討されなければならない。さて、知恵と信仰とは分かちえないものであることは既に示したので、残るは信仰そのものと知恵について論じることである。

Divinarum Institutiones 4.5.2

2

Sentio quidem, quam sit difficilis de rebus coelestibus disputatio: sed tamen audendum est, ut illustrata veritas pateat, multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub velamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt.

PL 6, 458A

天上の事柄についての論述がいかに困難であるかを、私は確かに感じている。しかしそれでもあえて試みなければならない。それは、真理が照らし出されて明らかになり、愚かさの覆いの下に隠れた真理を退け拒む多くの者たちが、誤りと滅びから解き放たれるためである。

Divinarum Institutiones 4.5.3

3

Sed prius quam incipiam de Deo et operibus ejus dicere, mihi pauca de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est; quod in prioribus libris ne facerem, temperavi.

PL 6, 458A

しかし神とその御業について語り始める前に、私はまず預言者たちについて少しく述べておかねばならない。今やその証言を用いることが必要だからである。これまでの巻でそうしなかったのは、あえて控えたためである。

Divinarum Institutiones 4.5.4

4

Ante omnia, qui veritatem studet comprehendere, non modo intelligendis prophetarum vocibus animum debet intendere, sed etiam tempora, per quae quisque illorum fuerit, diligentissime inquirere; ut sciat et quae futura praedixerint, et post quos annos praedicta completa sint.

PL 6, 458A

何よりもまず、真理を把握しようと努める者は、預言者たちの言葉を理解することに心を向けるだけでなく、彼らそれぞれがどの時代に生きたかを、極めて注意深く調べなければならない。それは、彼らが何を予告したのか、また予告されたことが何年の後に成就したのかを知るためである。

Divinarum Institutiones 4.5.5

5

Nec difficultas in his colligendis inest ulla; testati sunt enim sub quo quisque rege divini Spiritus fuerit passus instinctum.

PL 6, 458C

これらを調べ集めるのに、何ら困難はない。それぞれの預言者が、いずれの王の治世に神の霊の促しを受けたかを、彼ら自身が証言しているからである。

Divinarum Institutiones 4.5.6

6

Multique scriptos libros de temporibus ediderunt, initium facientes a propheta Moyse, qui trojanum bellum septingentis fere annis antecessit.

PL 6, 459A

また多くの者が、時代についての書物を著してきたが、その始まりとするのは預言者モーセであり、彼はトロイア戦争におよそ七百年先立っている。

Divinarum Institutiones 4.5.7

7

Is autem, cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Jesum, qui septem et viginti annis tenuit principatum. Exinde sub Judicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta.

PL 6, 459A

モーセは四十年にわたって民を治めた後、後継者としてヨシュアを得た。ヨシュアは二十七年間、統治の座にあった。それから士師たちの下で三百七十年を過ごした。

Divinarum Institutiones 4.5.8

8

Tum mutato statu, reges habere coeperunt: quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedechiae regnum, oppugnati a rege Babylonio, captique Judaei, diuturnum servitium pertulerunt; donec septuagesimo post anno eos Cyrus major terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium, quo Romae Tarquinius Superbus.

PL 6, 459A

それから体制が変わり、彼らは王を戴くようになった。王たちがゼデキヤの治世に至るまで四百五十年にわたって支配を保つあいだに、ユダヤ人はバビロンの王に攻められて捕囚となり、長きにわたる隷属を耐え忍んだ。そして七十年の後、大キュロスが彼らをその土地と住まいへと返した。このキュロスがペルシア人に対する支配を引き受けたのは、ローマにおいてタルクィニウス・スペルブスが王位に就いたのと同じ時期であった。

Divinarum Institutiones 4.5.9

9

Quare cum omnis temporum series, et ex Judaicis, et ex Graecis Romanisque historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni ejus, octavo mense cecinisse.

PL 6, 460A

したがって、時代の全系列が、ユダヤの歴史からも、ギリシアやローマの歴史からも辿りうる以上、個々の預言者たちの時代もまた辿ることができる。彼らのうち最後の者はザカリアであって、ダレイオス王の治世第二年、第八の月に預言したことが確かめられている。

Divinarum Institutiones 4.5.10

10

Adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur. Quae omnia eo profero, ut errorem suum sentiant, qui Scripturam sacram coarguere nituntur, tanquam novam et recens fictam, ignorantes ex quo fonte sanctae religionis origo manaverit.

PL 6, 460A

かくして預言者たちは、ギリシアの著述家たちよりもなお古い時代の者であることが知られる。私がこれらすべてを述べるのは、聖典があたかも新しく近ごろ作り出されたものであるかのように論駁しようと努める者たちに、彼ら自身の誤りを悟らせるためである。彼らは、聖なる信仰の起源がどのような源から流れ出たのかを知らないのである。

Divinarum Institutiones 4.5.11

11

Quod si quis collectis perspectisque temporibus, fundamentum doctrinae salubriter jecerit, et veritatem penitus comprehendet, et errorem cognita veritate deponet.

PL 6, 460A

もし誰かが時代を集め見極めた上で、教えの基礎を有益に据えるならば、その者は真理を心の底から把握し、真理を知ることによって誤りを捨て去るであろう。