Divinarum Institutiones 4.19.1
De Jesu morte, sepultura et resurrectione; atque de iis rebus praedicta. Quid amplius jam de facinore Judaeorum dici potest, quam excaecatos tum fuisse, atque insanabili furore correptos, qui haec quotidie legentes neque intellexerunt, neque quin facerent cavere potuerunt?
PL 6, 510Aイエスの死と埋葬と復活について、ならびにこれらの事柄があらかじめ予告されていたことについて。ユダヤ人の凶行について、これ以上何を語ることができようか。彼らはそのとき盲目にされ、癒しがたい狂乱に取りつかれていたのであり、日々これらの事柄を読みながら理解することもなく、みずから行うことを慎むこともできなかったのである。
Divinarum Institutiones 4.19.2
Suspensus igitur atque affixus exclamavit ad Dominum voce magna, et ultro spiritum posuit. Et eadem hora terrae motus factus est.
PL 6, 510Aかくして彼は懸けられ、釘打たれて、大声で主に叫び、みずから進んでその霊を捨てた。そして同じ時刻に地震が起こった。
Divinarum Institutiones 4.19.3
Et velum templi, quod separabat duo tabernacula, scissum est in duas partes; et sol repente subductus est, et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt.
PL 6, 510A神殿の垂れ幕、すなわち二つの聖所を隔てていたものは、真っ二つに裂けた。太陽は突如として姿を消し、第六時から第九時まで闇が続いた。
Divinarum Institutiones 4.19.4
Qua de re Amos propheta testatur: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et tenebrabitur dies lucis; et convertam dies festos vestros in luctum, et cantica vestra in lamentationem.
PL 6, 510Bこのことについて預言者アモスはこう証言する。「その日には、と主は言われる、真昼に太陽は沈み、光の日は闇となるであろう。そして汝らの祝いの日を嘆きに変え、汝らの歌を哀哭に変えるであろう」。
Divinarum Institutiones 4.19.5
Item Hieremias: Exterrita est quae parit, et taeduit animam; et subivit sol ei, cum adhuc medius dies esset; confusa est, et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum.
PL 6, 511A同じくエレミヤも言う。「産む女は驚愕し、その魂は疲れ果てた。彼女にはなお真昼であるうちに太陽が沈み、彼女は辱められ、呪われた。彼らの残りの者を、その敵の目の前で剣に渡すであろう」。
Divinarum Institutiones 4.19.6
Et Sibylla: Ναοῦ δὲ σχισθῆ τὸ πέτασμα, καὶ ἤματι μέσσῳ Νὺξ ἔσται σκοτόεσσα πελώριος ἐν τρίσιν ὤραις. Cum haec facta essent, ne prodigiis quidem coelestibus facinus suum intelligere quiverunt.
PL 6, 511Aそしてシビュラも言う。「神殿の垂れ幕は裂け、真昼に、恐るべき夜が三時間にわたって訪れるであろう」。これらのことが起こったとき、彼らは天の徴によってさえ、自らの凶行を悟ることができなかった。
Divinarum Institutiones 4.19.7
Sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis surrepto et amoto corpore, universi resurrexisse eum crederent, et fieret multo major in plebe confusio, detraxerunt eum cruci, et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt.
PL 6, 511Aしかし彼は三日目に冥界からよみがえるであろうと予告していたので、彼らは弟子たちが遺体を密かに奪い取って移し、すべての者が彼はよみがえったと信じ、民衆の間にいっそう大きな混乱が生じることを恐れて、彼を十字架から降ろし、墓に閉じ込め、兵士の見張りで厳重に取り囲んだ。
Divinarum Institutiones 4.19.8
Verum tertio die, ante lucem terrae motu facto, repente patefactum est sepulcrum, et custodibus, quos attonitos obstupefecerat pavor, nihil videntibus, integer e sepulcro ac vivus egressus, in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret: in sepulcro vero nihil repertum est, nisi exuviae quibus involutum corpus incluserant.
PL 6, 512Aしかし三日目、夜明け前に地震が起こり、墓は突如として開かれた。番兵たちは恐怖に打たれて呆然とし、何も見ることがなかったが、彼は無傷のまま生きて墓から出て、弟子たちを捜し求めるためガリラヤへ赴いた。墓の中には、遺体を包んでいた覆いのほかには何も見出されなかった。
Divinarum Institutiones 4.19.9
Illum autem apud inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum, prophetae cecinerant. David in psalmo XV: Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum videre interitum.
PL 6, 512A彼が冥界にとどまることなく、三日目によみがえるであろうことは、預言者たちがすでに予言していた。ダビデは第十五詩篇でこう言う。「汝は私の魂を冥界に見捨てず、汝の聖なる者に滅びを見させることはないであろう」。
Divinarum Institutiones 4.19.10
Item in tertio: Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi; quoniam Dominus auxiliatus est mihi.
PL 6, 513A同じく第三詩篇では、「私は眠り、眠りについたが、よみがえった。主が私を助けてくださったからである」。
Divinarum Institutiones 4.19.11
Oseas (c. XIII) quoque primus XII prophetarum de resurrectione ejus testificatus est: Hic filius meus sapiens; propter quod nunc non resistet in tribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum. Ubi est judicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus?
PL 6, 513A十二預言者の中で最初のホセアも(ホセア書13章)、彼の復活について証言している。「これは私の賢き子である。それゆえ彼は今、その子らの苦難のうちに持ちこたえることはないであろう。そして私は彼を冥界の手から救い出そう。死よ、汝の裁きはどこにあるのか、汝の棘はどこにあるのか」。
Divinarum Institutiones 4.19.12
Idem alio loco: Vivificabit nos post biduum die tertio. Et ideo Sibylla impositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum: Καὶ θανάτου μοῖραν τελέσει, τρίτον ἧμαρ ὑπνώσας, Καὶ τότ' ἀποφθίμενον ἀναλύσας εἰς φάος ἥξει Πρῶτος ἀναστάσεως, κλητοῖς ἀρχὴν ὑποδείξας.
PL 6, 513A同じ預言者は別の箇所でこうも言う。「二日ののち、三日目に、彼は我々を生かすであろう」。それゆえシビュラも、三日の眠りののちに死に終わりを置くであろうと言った。「そして彼は死の定めを成し遂げ、三日目を眠り、そののち滅び去った者を〔ἀποφθίμενον は ἀπὸ φθιμένων とも読め、その場合は「死者たちのうちから」となる〕解き放って光の中へと来たるであろう。復活における最初の者として、召された者たちに始まりを示しつつ」。
Divinarum Institutiones 4.19.13
Vitam enim nobis acquisivit morte superata. Nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis homini datur, nisi crediderit in eum, et illam crucem portandam patiendamque susceperit.
PL 6, 513B彼は死に打ち勝つことによって、我々のために生命を獲得したのである。それゆえ、人間に不死を得るための望みはほかに与えられていない。彼を信じ、かの十字架を担い耐え忍ぶことを引き受けるのでなければ。