ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XCIX 第XCIX章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1213A · 3 sectiones

Liber de haeresibus 99.1

1

HAERESIS DE ANIMA ET INTELLECTU HOMINIS. Alia est haeresis, quae dicit hominis Animam non factam a Deo ita appellari Animam, sed ante, inquit, Intellectus vocabatur, et erat in Coelo; postea autem, quia terrena desideravit, discessisse eam de Coelo, et ex eo eam Animam nuncupatam arbitrantur: ignorantes quod in principio facta a Deo, et creata post Angelos Anima est appellata a Domino, hocque nomen proprietatis accepit a Deo, ut Anima, non Intellectus vocaretur, dicente Scriptura: Anima ejus in bonis demorabitur (Psal. XXV, 13) .

PL 12, 1213A

魂と人間の知性についての異端。――もう一つの異端があり、人間の魂は神によって魂と呼ばれるようにされたのではなく、むしろ以前は知性と呼ばれて天にあったが、のちに地上のものを欲したために天から離れ、それゆえ魂と名づけられたのだ、と言う。彼らはそう考えているが、知らないのである。魂は初めに神によって造られ、天使たちのあとで創造され、主によって魂と呼ばれたこと、また魂という名を、知性と呼ばれないように、固有のものとして神から受けたことを。聖典は言う、「その魂は幸いのうちにとどまる」(詩篇25:13)。

Liber de haeresibus 99.2

2

Et iterum: Quod non derelinques animam meam in inferno (Psal. XVI, 10) . Et iterum: Convertere, anima mea, in requiem tuam (Psal. CXVI, 7) . Et iterum: Anima mea conturbata est valde (Psal. VI, 3) . Et iterum: Ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLII, 2) .

PL 12, 1213B

また、「汝は我が魂を冥界に捨て置かぬであろう」(詩篇16:10)。また、「我が魂よ、汝の安息に帰れ」(詩篇116:7)。また、「我が魂は甚だしく乱れた」(詩篇6:3)。また、「神よ、我が魂はかくも汝を慕う」(詩篇42:2)。

Liber de haeresibus 99.3

3

Et iterum: Benedictus Dominus, qui fecit animam meam. Illud itaque philosophorum inani sententia asserunt, quod divina Scriptura non ita praedicat.

PL 12, 1214A

また、「主はたたえられよ。主は我が魂を造った」。ゆえに彼らは、神の聖典がそのようには宣べていない事柄を、哲学者たちの空しい意見にもとづいて主張しているのである。