ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CVII 第CVII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1221B · 17 sectiones

Liber de haeresibus 107.1

1

Alia est haeresis, quae consummationem saeculi secundum temporum definitionem a Deo Christo Salvatore fuisse statutam asserunt.

PL 12, 1221B

もう一つの異端があり、世の終わりは、時の定めにしたがって、神なるキリスト、救い主によって定められていた、と主張する。〔この項には題が無い。〕

Liber de haeresibus 107.2

2

Hincque certum esse numerum consummationis suspicatur, et non plus non minus opinantur, cum prophetae undique nuntiaverint circa 500 annum fieri consummationem saeculi, et sic Dominum de coelis iterum advenire.

PL 12, 1221B

そしてここから、終わりの数は確定していると推測し、それよりも多くも少なくもならないと考える。しかし預言者たちはあちこちで、五百年のころに世の終わりが起こり、そのようにして主が天から再び来ると告げているのである。

Liber de haeresibus 107.3

3

Daniel enim LXX septimanas numerat, audiens a Christo Domino: Audi, inquit, vir desideriorum, quia septuaginta septimanae statutae sunt in populum tuum usque ad Christum ducem, ut fiant omnia quae dicta sunt de civitate Jerusalem et populo adventura (Dan. XI, 23, 25) .

PL 12, 1221B

ダニエルは七十週を数えるが、それは主キリストから聞いたのである。「聞け、望みの人よ、七十週が汝の民のために、指導者キリストに至るまで定められている。町エルサレムと民について語られたことがすべて来たるべく成就するためである」(ダニエル11:23, 25〔底本の引照。内容はダニエル書9章に当たる〕)。

Liber de haeresibus 107.4

4

Hoc autem sicuti antequam veniret Christus in carnem Danielo dictum est et pene completum est; sic etiam idem numerus usque ad legem quam accepit Moses, et usque ad terrae promissae introitum non satis longe a quingentesimo annorum distare numerum.

PL 12, 1222A

これは、キリストが肉において来る前にダニエルに語られ、ほとんど満たされた。同じように、この同じ数も、モーセが受けた律法まで、また約束の地への入りまで、五百年という数からそれほど遠くない〔distare numerum の係りは崩れており、「同じ数が…五百年の数から遠くない」と解した〕。

Liber de haeresibus 107.5

5

Dominus itaque cum signa diceret et diversa, fames, persecutiones, inundationem, terrae motus, pestilentias circa finem adventura (Matth. XXIV, 7; Luc. XXI, 25, 26) , Petro etiam dixit beato per aenigma de annorum numerositate, cum diceret Petrus: Domine, quoties peccanti fratri concedam? ait Dominus, non septies, sed septuagies septies (Matth. XVIII, 21, 22) .

PL 12, 1222A

そこで主は、終わりのころに来たるべきさまざまなしるし、すなわち飢饉、迫害、洪水、地震、疫病を語ったとき(マタイ24:7;ルカ21:25, 26)、幸いなペトロにも、年の数の多さについて謎の形で語った。ペトロが、「主よ、罪を犯す兄弟を何度赦すべきですか」と言ったとき、主は言った、「七度ではなく、七の七十倍である」(マタイ18:21, 22)。

Liber de haeresibus 107.6

6

Ostendens quidem et quotidianum humani generis delictorum infinitum numerum debere homini dimitti ab homine, et Judae redeunti, sive pagano et aliis carnalibus, et ad Christi fidem de impietate redeuntibus, atque ejus Ecclesiam, cunctis omne debitum ab eis oportere concedi credentibus.

PL 12, 1222A

これは、人類が日々犯す罪の無限の数が、人から人へ赦されねばならないことを示すとともに、立ち帰るユダヤ人〔底本は Judae。ユダの与格とも読めるが、異教徒と並ぶので Judaeo の意と取った〕にも、異教徒にも、ほかの肉に属する者たちにも、不敬虔からキリストの信仰とその教会へ立ち帰る者たちにも、信じるすべての者に、彼らからの負債のすべてが赦されねばならないことを示している。

Liber de haeresibus 107.7

7

Nam et Historiographi Judaei docuerunt, dicentes ad nihilo quadringentos et octoginta plus annos transisse, et sic Dominum advenisse in carnem.

PL 12, 1222B

ユダヤ人の歴史家たちも教えている。ダニエルから四百八十年余りが過ぎ、そのようにして主が肉において来た、と〔底本は ad nihilo。ミーニュの脚注(ファブリキウス)の推定に従い a Danihelo と読む〕。

Liber de haeresibus 107.8

8

Habes etiam in Genesi evidentissime mysterium nuntiatum de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies vindictam (Gen. IV, 24) , quod duorum populorum in duabus personis unius impietatem, alterius iniquitatem sine cunctatione Scripturarum praenuntiasse non dubium est.

PL 12, 1222B

創世記にも、汝は明白に告げられた奥義を見いだす。カインについては七倍、ラメクについては七の七十倍の復讐である(創世記4:24)。これは、二つの民について、二人の人物において、一方の不敬虔と他方の不義を、聖典がためらうことなく予告したのであり、そのことは疑いない。

Liber de haeresibus 107.9

9

Lex enim spiritalis est, secundum Apostolum (Rom. IV, 14) ; et haec, inquit, duo testamenta sunt (Gal. IV, 14). Neque enim historiam amittimus quod LXX annos fecerit populus in Persida, neque spiritalem scientiam spernimus.

PL 12, 1222B

律法は、使徒によれば霊的である(ローマ4:14〔底本の引照。内容はローマ7:14に当たる〕)。また、「これら二つは契約である」と使徒は言う(ガラテヤ4:14〔底本の引照。内容はガラテヤ4:24に当たる〕)。我々は、民がペルシアで七十年を過ごしたという史実を失うのでも、霊的な知識を退けるのでもない。

Liber de haeresibus 107.10

10

Ergo et septuaginta septimanae a Danihelo dictae quadringenti nonaginta anni tunc pene completi sunt, et sic Christus advenit in carnem, et a Christi praesentia usque ad consummationem saeculi pene unde complendum annorum reperies numerum.

PL 12, 1223A

したがって、ダニエルが語った七十週は、四百九十年であり、そのときほとんど満たされた。こうしてキリストが肉において来た。そしてキリストの臨在から世の終わりまでに、汝は、ほぼ満たされるべき年の数を見いだすだろう〔pene unde の語は崩れているらしく、「ほぼ〔その〕分だけ」と解した〕。

Liber de haeresibus 107.11

11

Septuaginta enim septimanas a Danihel quas vidit interpretes docuerunt. Illi primi sapientes septies et septuagies quadringentos nonaginta annos quem jubilaeum in lege Judaei, non isti sed veteres, et periti illi annum remissionis Christi, et indulgentiae, carnalem praesentiam per figuram ante celebrantes summo gaudio exspectabant, sicut in Levitico continetur.

PL 12, 1223A

ダニエルが見た七十週を、解釈者たちが教えた。あの最初の賢者たち〔は〕、七倍の七十倍、すなわち四百九十年を〔数え〕、それをユダヤ人は律法においてヨベルと呼んだ。これらの者たちではなく古い者たち、また練達したあの者たちは、キリストの赦免と寛容の年を、肉における臨在を予型によって先に祝いつつ、最高の喜びをもって待ち望んでいた。レビ記に含まれているとおりである〔本文が崩れているらしく、septies et septuagies quadringentos nonaginta annos quem jubilaeum を「七倍の七十倍、すなわち四百九十年を、ヨベルと」と解した〕。

Liber de haeresibus 107.12

12

Jubileus autem minor quinquaginta annos habet; non minus, plus autem habere non potest: nam major jubileus quingentos annos habet, minor jubileus quinquaginta.

PL 12, 1223A

小ヨベルは五十年である。それより少なくはならず、多くもなりえない。大ヨベルは五百年、小ヨベルは五十年だからである。

Liber de haeresibus 107.13

13

Major itaque minus decima quingentos annos habet, ut ex hoc jubileus unus Christi praesentiam consummationemque saeculi declararet.

PL 12, 1223B

したがって、大ヨベルは十分の一を欠いた五百年であり〔minus decima の意は定かでない。字義どおりに訳した〕、そのために、一つのヨベルがキリストの臨在と世の終わりを示すことになる。

Liber de haeresibus 107.14

14

Septuaginta anni captivitate populi in Persida, etsi historialiter accipiuntur, et postquam redierunt in Jerusalem, et usque ad Christi Domini incarnationem quingenti pene inveniuntur completi: tamen hoc etiam spiritaliter intelligendum est, quod post septuagies septies, id est post quadringentos et circa nonaginta annos oportet Judaeos sub Antichristo cum fallax inventus fuerit a Judaeis ipsis qui primum esse Christum aestimaverint.

PL 12, 1223B

民がペルシアで捕囚となった七十年は、史実としても受け取られ、エルサレムへ帰ってから主キリストの受肉までにほぼ五百年が満ちたと見いだされるとしても、これは霊的にも理解されねばならない。すなわち、七の七十倍ののち、つまり四百九十年ほどののち、ユダヤ人は、反キリストのもとで〔…ねばならない〕。反キリストが、はじめは彼をキリストであると考えた当のユダヤ人たちによって、偽り者と見いだされるときに〔底本は文が結ばれていない。oportet に続く動詞を欠くため、そのまま訳した〕。

Liber de haeresibus 107.15

15

Non multo post autem cognita ejus perfidia atque fallacia, tunc gerentes poenitudinem qui fuerint reliqui omnes ad Christi fidem Domini pervolabunt, ac poenitentes delicta veniam ab ipso Christo Domino sicut caeteri impetrabunt, ut impleatur quod dictum est: Amen dico vobis, jam me non videbitis, donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXIII, 39) .

PL 12, 1223B

しかしその後まもなく、彼の背信と偽りが知られると、残っていた者たちはみな、悔い改めて主キリストの信仰へ飛んで来るだろう。悔い改めた者たちは、ほかの者たちと同じように、罪の赦しを主キリスト自身から得るだろう。語られたことが成就するためである。「まことに、我は汝らに言う、汝らはもはや我を見ないであろう、『主の名によって来る者は祝福されよ』と汝らが言うまでは」(マタイ23:39)。

Liber de haeresibus 107.16

16

Et ut illud compleatur: Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvabitur, sicut scriptum est (Rom. XI, 25) ; et si fuerit populus Israel sicut arena maris, reliqui salvabuntur (Rom. IX, 27) .

PL 12, 1223C

また、書かれているとおり、「異邦人の満ちる数が入るまで。こうしてイスラエルはすべて救われる」ということが成就するためである(ローマ11:25)。「イスラエルの民が海の砂のようであっても、残りの者が救われる」(ローマ9:27)。

Liber de haeresibus 107.17

17

Et quod Isaias beatus aperte de Christo docuerit (Isai. LXI, 1) , quod omnibus redeuntibus indulturus est, ipse Dominus dixit ita: Spiritus Domini super me, propterea unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, caecis visum annuntiare annum Domini acceptabilem et diem retributionis (Luc. IV, 18) , de quod Dominus in templo cum accepisset librum Scripturam, quae hanc pervidisset ait Apostolis et in omnibus hoc in sui praesentia nunc fuisse completum, quod et Danihel beatissimus attendit quod ei dixerat Dominus dicens: Audi vir desideriorum, et adverte ab exitu verbi Dei, id est a Christi incarnatione, atque ejus iterum de coelo divina sententia atque consummatione saeculi, quae cum angeli adfutura sit (Dan. IX, 23) .

PL 12, 1224A

また、幸いなイザヤがキリストについて明らかに教えたこと(イザヤ61:1)、すなわちキリストが、立ち帰るすべての者に赦しを与えるだろうということは、主自身がこう言った。「主の霊が我の上にある。それゆえ主は我に油を注ぎ、貧しい者に福音を告げるために我を遣わした。捕らわれた者に解放を宣べ、盲人に視力を告げ、主に受け入れられる年と報いの日を〔告げるために〕」(ルカ4:18)。主は神殿で書物、すなわち聖典を受け取ったとき、これを見抜いた聖典について、使徒たち、またすべての者に、これは今、自分の臨在において成就したと言った。幸いなるダニエルもこのことに注意を払った。主が彼に、「聞け、望みの人よ、神の言葉が出ることから、すなわちキリストの受肉から、悟れ」と言っていたからである。そしてまた天から来る彼の神的な判決と、世の終わりが、天使たちと共に来るだろう(ダニエル9:23)〔本文が乱れており、「聖典を受け取ったとき」から末尾までの係りは定かでない。字義に沿って訳した〕。