Liber de haeresibus 128.1
HAERESIS DE INDURATIONE DEI. Sunt quidam haeretici, qui de Pharaone ita arbitrantur dixisse Dominum per Mosen: Quod ad hoc excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam (Exod. IX, 16) . Et: Indurans indurabo cor Pharaonis, ne dimittat vos (Exod. IV, 21) .
PL 12, 1255A神がかたくなにすることについての異端。――ファラオについて、主がモーセを通してこう言ったと考える異端者たちがいる。「まさにこのために我は汝を立てた、汝のうちに我が力を示すためである」(出エジプト記9:16)。そして「我はファラオの心をかたくなにする。彼が汝らを去らせないためである」(出エジプト記4:21)。
Liber de haeresibus 128.2
Et ait Apostolus: Ergo neque volentis, neque currentis, sed miserentis Dei est. Sed haec non definiens dicit Apostolus, sed disputans atque edocens quod verum est, ne ita Deum dixisse quis aestimet.
PL 12, 1255Aまた使徒は言う。「それゆえ、望む者でも走る者でもなく、憐れむ神による」。しかしこれは、使徒が定義して言っているのではなく、真実を論じ教えているのであって、神がそのように言ったと誰も考えないためである。
Liber de haeresibus 128.3
Debet enim attendere quod ait Dominus: Ut ostendam in te quippe omnem virtutem meam, id est magnanimitatem, bonitatem, sustinentiam, quae est utique omnibus hoc effusa in saeculo.
PL 12, 1255B主の言った言葉に注意すべきだからである。「汝のうちに我が力のすべてを示すために」。すなわち、寛大さ、善意、忍耐であり、これはむろんこの世で万人に注がれている。
Liber de haeresibus 128.4
Cum enim ei dicit, omni homini dicit in corpore constituto, in prosperitate quippe, facultate ac potentia temporali annuntiat, qui cum ad divitias attendunt, segniores ac negligentiores efficiuntur circa Dei Christi timorem et gratiam, suaeque ita usque ad finem salutis obliviscuntur, ac timoris Dei efficiuntur immemores.
PL 12, 1255B主がファラオにこう言うとき、それは体を持って立てられたあらゆる人間に言っているのであり、繁栄、財力、時間のうちの権力のなかにある者たちに告げているのである。そうした者たちは富に心を向けると、神キリストへの畏れと恩寵に対してのろくなり、怠りがちになり、こうして終わりまで自分の救いを忘れ、神への畏れを心に留めない者となる。
Liber de haeresibus 128.5
Cum enim tribularetur ipse Pharao, invitus Dominum cognoscebat, ut scriptum est (Exod. VIII, 8, 25; IX, 27; X, 24) . Cumque iterum dimittebatur a Deo, revertebatur ut canis ad suum vomitum (Prov. XXVI, 11; II Petr. II, 22) .
PL 12, 1255Bファラオ自身は苦しめられると、いやいやながら主を認めた。書かれているとおりである(出エジプト記8:8, 25; 9:27; 10:24)。そして神から再び解き放たれると、犬が自分の吐いたものに戻るように戻ったのである(箴言26:11; 二ペトロ2:22)。
Liber de haeresibus 128.6
Ideoque omnium Paganorum, Judaeorum, haereticorum, divitumque animae, ac peccantium pariter in prosperitate contemptrices Dei reperiuntur interdum: ideo eruditio utilis est humano generi in omnibus atque salutaris, dicente Propheta: Bonum mihi est, Domine, quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 71) .
PL 12, 1255Cそれゆえ、すべての異教徒、ユダヤ人、異端者、富める者たちの魂、また同様に罪を犯す者たちの魂は、繁栄のうちにあるとき、ときに神を侮る者と見いだされる。だから、懲らしめは人類にとって、あらゆることにおいて有益で救いに資する。預言者が言うとおりである。「主よ、汝が私を低くしたことは、私にとって善いことである。私が汝の義の定めを学ぶためである」(詩篇118:71)。
Liber de haeresibus 128.7
Et iterum de objurgatione: Cum occidebat, inquit, Dominus Judaeos, tunc inquirebant eum, et vigilabant ad eum (Psal. LXXVII, 34) .
PL 12, 1256Aさらに、叱責についてもう一度、こう言う。「主がユダヤ人たちを殺していたとき、そのとき彼らは主を探し求め、主のもとに目覚めていた」(詩篇77:34)。
Liber de haeresibus 128.8
Non itaque dicit beatus Apostolus, ut non curramus, aut non velimus servire Deo; sed primum debemus nostra currere voluntate, deinde non cum praesumptione et jactantia, quasi nostra virtute et justitia condigna, ut non Christi mereamur salvari clementia.
PL 12, 1256Aそれゆえ、祝福された使徒は、我々が走らず、神に仕えることを望まないようにと言っているのではない。むしろ我々はまず自らの意志で走るべきであり、次いで、思い上がりや誇りをもってではなく、あたかも我々の力と義にふさわしいかのようにではなく走るべきである。そうでなければ、キリストの慈悲によって救われるに値しなくなるだろう。
Liber de haeresibus 128.9
Qui enim currit cum superbia, et praesumptione, non a Deo sperat praesidium, quantum ex sua conversatione sibi praesumit justitiam.
PL 12, 1256A傲慢と思い上がりをもって走る者は、神からの助けを望まない。自らの生き方から自分に義を見積もっている限りは。
Liber de haeresibus 128.10
Et currere itaque, et velle nos docet beatus Apostolus; inque nostra voluntate esse, ut in ipso cursu bonorum operum in humilitate perseveremus, ac tunc demum speremus salutem posse ab ipso Domino adipisci, ut ait Dominus: Et cum feceritis omnia, dicite quod servi sumus nequissimi (Luc. XVII, 10) .
PL 12, 1256A祝福された使徒は、走ることと望むこととを我々に教えている。また、善い業の歩みそのもののなかで謙遜にとどまり、そのときはじめて、主自身から救いを得られると望むことが、我々の意志のうちにあると教えている。主が言うとおりである。「汝らがすべてを行ったとしても、我々は最も劣悪な僕であると言え」(ルカ17:10)。
Liber de haeresibus 128.11
Et: Si justus vix salvatur; peccator, et impius ubi apparebit (Prov. XI, 31) ? Ergo sunt in nobis quaedam, in quibus currendum est. Sunt autem majora quae a Deo speranda, et impetranda sunt, ut ait Apostolus: Nescitis quid petatis (Luc. XX, 22) .
PL 12, 1256Bまたこうも言う。「義人がかろうじて救われるなら、罪人と不敬な者はどこに現れるのか」(箴言11:31)。それゆえ、我々のうちにも、そこで走るべきことがある。しかし、神から望み、得なければならない、より大いなることがある。使徒の言うとおりである〔この言葉は福音書では主がゼベダイの子らに言ったものである。著者は使徒の言葉としている〕。「汝らは自分が何を求めているのか知らない」(ルカ20:22)。
Liber de haeresibus 128.12
Ut puta si quis dixerit, possum esse martyr, possum esse apostolus; et non dicit, si Deus Christus voluerit, quod ab eo incrementum id muneris, et gratiae quippe confertur, non vana hominum praesumptione, atque jactantia comparatur: tentantis est enim hominis voluntas hujusmodi, ac praesumentis; non quaerentis, et supplicantis, ut tantam consequi mereatur dignitatem.
PL 12, 1256Bたとえば、ある者が「私は殉教者になれる、使徒になれる」と言い、「神キリストが望むなら」と言わないとしよう。その賜物と恩寵の増しは彼から授けられるのであって、人間の空しい思い上がりや誇りによって得られるものではない。こうした意志は、試みる人間、思い上がる人間のものであって、これほどの尊い地位を得るにふさわしくなるよう、求め嘆願する者のものではないからである。