Liber de haeresibus 134.1
HAERESIS VETERIS TESTAMENTI MULTA REPROBANS. Sunt quidam haeretici, qui de veteri Testamento multa reprobant, id est Salomonis Ecclesiasten, paucis quidem conscriptum sententiis, omnem tamen thesaurum coelestis scientiae quaerentibus continentem: nam quod omnibus sapientior prioribus sit, ipse Salvator testatus est.
PL 12, 1265A旧約聖書の多くを退ける異端。――旧約聖書の多くを退ける異端者たちがいる。すなわちソロモンの『コヘレトの言葉』である。それはわずかな文で書かれているが、探し求める者たちには天の知識のあらゆる宝を含んでいる。ソロモンがすべての先人より賢いことは、救い主自身が証言したのである。
Liber de haeresibus 134.2
Cum legunt ergo: Omnia vanitas vanitatis, quae sub coelo sunt (Eccles. I, 14) ; et: Desideravi habere, ut dictum est, diversa (Eccles. II, 3) ; et: Deus mihi dedit, inquit, et ecce omnia vanitas vanitatis (Ibid., 11) ; solum tamen hoc postea addit esse a Deo, ut si quis manducet, et bibat, et benefaciat animae suae (Ibid. 24) .
PL 12, 1265Bそれゆえ彼らは読むとき、こう読む。「天の下にあるものはすべて、空しさの空しさである」(コヘレトの言葉1:14)。また「私は、言われたように、さまざまなものを持つことを望んだ」(コヘレトの言葉2:3)。また「神が私に与えた。しかし見よ、すべては空しさの空しさである」と彼は言う(コヘレトの言葉2:11)。ところが彼は、このことだけは神から来るものとして後に付け加えている。すなわち、人が食べ、飲み、自分の魂に善くすることである(コヘレトの言葉2:24)。
Liber de haeresibus 134.3
Quod si hanc escam solum, aut hunc potum dixit esse istius saeculi, utilemque carnalem, nihil autem futurae vitae immortalis aliud nuntiavit, in vanum hominum labor impenditur.
PL 12, 1265Bもし彼が、この食物、この飲み物だけがこの世のものであり、肉的で有益なものだと言い、来るべき不死の生について何も告げなかったのなら、人間の労苦はむなしく費やされることになる。
Liber de haeresibus 134.4
Ergo quod ait Apostolus de quibusdam: Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur, quod profecto Paganorum, et Epicureorum est talis haeresis, quae vitae pecudum comparatur.
PL 12, 1265Bそれゆえ使徒が、ある者たちについて言うとおりである。「食べよう、飲もう、明日は死ぬのだから」。これはまさしく異教徒とエピクロス派の異端であり、家畜の生に比べられる。
Liber de haeresibus 134.5
Ideoque homo in honore cum esset non intellexit, comparatus est pecudibus insipientibus (Psal. XLVIII, 11, 21) .
PL 12, 1266Aだから、「人は栄誉のうちにあったが悟らず、分別のない家畜に比べられた」(詩篇48:11, 21)。
Liber de haeresibus 134.6
Salomon itaque et carnalem vitam hominum a Deo concessam in multis divitiis nuntiavit, et futuram angelorum gloriam nihilominus in studiosis inesse paucis desiderantibus, et credentibus praedicavit.
PL 12, 1266Aこうしてソロモンは、人間の肉的な生が、多くの富とともに神から与えられていることを告げ、それでもなお、来るべき天使たちの栄光が、それを望み信じる熱心な少数の者のうちにあることを宣べ伝えた。
Liber de haeresibus 134.7
Si enim et dives in hoc saeculo bene operatus fuerit, necesse est ut et illic futurae vitae consortium consequatur: sicut enim et haec terrestris esca a Deo data est, ita et illa coelestis esca de Lege desideranda est amplius.
PL 12, 1266Aこの世で富める者が善い行いをしたなら、彼はそこで来るべき生との交わりをも必ず得る。この地上の食物が神から与えられたように、かの天の食物も、律法に基づいて、いっそう望まれねばならない。
Liber de haeresibus 134.8
Fides quippe Christi Domini de Lege, et Prophetis adveniens cupientibus gloriosa, quam magis Maria, quam Martha elegerat, dicente Domino: Majorem sortem Mariam elegisse, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42) .
PL 12, 1266A主キリストの信仰は、律法と預言者たちから来て、それを望む者たちに栄光あるものであり、マルタよりもむしろマリアが選んだものである。主はこう言う。「マリアはより大いなる分を選んだ。それは彼女から取り去られることがない」(ルカ10:42)〔底本の文は整わず、「信仰は…栄光あるものであり、マリアが選んだもの」と取った〕。
Liber de haeresibus 134.9
Ergo si dixit, vanitas vanitatis est, quae in saeculo sunt, haec utique transeuntia praedicavit, propter futuram illam gloriam eminentem ac perpetuam, ut ait Apostolus: Transit enim figura hujus mundi, et gloria (I Cor. VII, 31) .
PL 12, 1266Bそれゆえ、彼が「世にあるものは空しさの空しさである」と言ったのは、これらが過ぎ去るものであると宣べたのであり、来るべき、卓越した永続する栄光のゆえである。使徒が言うとおりである。「この世の姿と栄光は過ぎ去るからである」(一コリント7:31)。
Liber de haeresibus 134.10
Si autem figura, et vita, et honor, et dignitas mundi istius cessabunt, et destruentur: illa quippe erit desideranda coelestis et angelica dignitas, quae incorporatione, ac passione, et resurrectione quippe est Christi credentibus adventura; quae non temporalis, carnalis, ac caduca erit, ut Judaeorum secundum litteram, et aliorum talium pereuntium, in posterum autem nihil exspectantium.
PL 12, 1266Bしかし、この世の姿も生も名誉も地位も終わり、滅ぼされるなら、望まれるべきは、かの天の、天使的な地位である。それはキリストの受肉と受難と復活によって、信じる者たちに来るものであり、文字に従うユダヤ人たちや、滅びゆき、のちに何も期待しない同様の者たちのもののように、時間のうちの、肉的で、はかないものではない。
Liber de haeresibus 134.11
Propter quod dicit Dominus: Operamini escam, quae non perit; id est ut credatis in me, quem misit Pater meus (Joan. VI, 27, 29) .
PL 12, 1266Bそのゆえに主は言う。「滅びない食物のために働け。すなわち、我の父が遣わした我を、汝らが信じることである」(ヨハネ6:27, 29)。
Liber de haeresibus 134.12
Ergo non Salomon de hac esca solum carnali dicebat, de illa autem praetermittebat; sed diversam escam gloriamque sanctorum hominum nuntiabat: carnalem quippe primam vitae hominum in praesenti saeculo, postque mortem coelestem illam, et angelicam dignitatem justis, et fideli adventuram.
PL 12, 1267Aそれゆえ、ソロモンはただこの肉的な食物についてだけ言い、かの食物については言い落としたのではない。むしろ、聖なる人々の別の食物と栄光を告げていたのである。すなわち、肉的なものは、現在の世における人間の生の第一のものであり、死ののちには、かの天の天使的な地位が、義人と信じる者に来るのである。
Liber de haeresibus 134.13
Hancque carnalem velut vanam et temporalem, Judaeorum quippe aliorumque talium justificationem, vitamque pereundam nuntiabat, ut umbram esse cognoscerent, vitamque corporis temporalem non multo post decidentem, in comparatione quippe coelestis illius, ac perpetuae dignitatis non ignorarent. De qua esca ait Propheta: Gustate, et videte, quia suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9) .
PL 12, 1267Aそして彼は、この肉的なものを、いわば空しく時間のうちのもの、すなわちユダヤ人やそれに似た者たちが義とされることと、滅びゆく生として告げた。それが影であると知らせ、体の時間のうちの生が、まもなく落ちゆくもので、かの天の永続する地位に比べれば何ほどでもないと、知らないままにしないためであった。この食物について預言者は言う。「味わい、そして見よ、主は甘美であると」(詩篇33:9)。