ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXII 第CXII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1235A · 11 sectiones

Liber de haeresibus 112.1

1

DE ANNORUM MUNDI INCERTITUDINE HAERESIS. Alia est haeresis, quae dicit incertum numerum esse annorum a mundi origine, et ignorare homines curricula temporum: cum ab Adam usque ad diluvium decem sint generationes et annorum MMCCXLII anni.

PL 12, 1235A

世の年数が定かでないという異端。――もう一つの異端があり、世の初めからの年の数は定かでなく、人間は時の経過を知らない、と言う。しかし、アダムから洪水まで十代であり、二千二百四十二年である。

Liber de haeresibus 112.2

2

Et a diluvio usque ad confusionem linguarum sub Eber sancto, qui non consenserat aedificationi turris, quinta sit generatio, pene DC anni; quando et nomina provinciarum divisa sunt, veluti LXXII linguarum.

PL 12, 1235A

そして洪水から、塔の建設に同意しなかった聖なるヘベル〔底本は Eber〕のもとでの言語の混乱まで、五代目であり、ほぼ六百年である。そのとき諸属州の名も、七十二の言語のように分けられた。

Liber de haeresibus 112.3

3

Exinde usque ad Abraham patriarcham quinta est generatio, anni DXL. Et ab Abraham usque ad Mosen septem generationes, anni CCCCXXX, ut ait beatus Apostolus. Et a Mose usque Samuel judicem DCXXIX anni.

PL 12, 1235B

そこからアブラハム族長まで五代目であり、五百四十年である。アブラハムからモーセまで七代であり、四百三十年である。幸いな使徒が言うとおりである。そしてモーセから士師サムエルまで六百二十九年である。

Liber de haeresibus 112.4

4

Et a Samuel et David usque ad captivitatem Judaeorum in Persida, anni pene D. Et a captivitate usque ad Domini nostri praesentiam, anni pene D. Et inde a Domino usque nunc, anni CCCLXXX plus.

PL 12, 1235B

サムエルとダビデから、ユダヤ人のペルシアへの捕囚まで、ほぼ五百年である。捕囚から我々の主の臨在まで、ほぼ五百年である。そして主からこれまで、三百八十年余りである。

Liber de haeresibus 112.5

5

Ergo si haec fides erat in illis prioribus sanctis nostris patribus quae in nobis est, ab illis autem ante est tradita et praedicata, id est Patris, et Filii, et sancti Spiritus: haec quippe divina scientia, quomodo temporalis est, ut quidam aestimant, et non ab origine mundi haec ante scientia Christiana cunctis hominibus nuntiata, quae in mandato et Lege manifestata et praedicata ostenditur?

PL 12, 1236A

したがって、我々のうちにあるこの信仰が、あの先人である我々の聖なる父祖たちにもあり、彼らによってさらに前から、すなわち父と子と聖なる霊の信仰が伝えられ宣べられていたのなら、この神的な知識がどうして時限的なものであろうか。ある者たちはそう考えるが、世の初めから、このキリスト教の知識は、戒めと律法において明らかにされ宣べられたと示されているとおり、すべての人にすでに告げられていたのではないか。

Liber de haeresibus 112.6

6

Si autem in medio temporis sub Mose, per umbram minus dictum sit aliquid, non utique dantis erat invidia Domini, quantum non capientis populi coeleste mysterium, incapax et debilis hominum, et non valentium incusabitur infirmitas.

PL 12, 1236A

もし時の中間、モーセのもとで、影によって何かが少なく語られたとしても、それは与える主の妬みではなく、むしろ、民が天の奥義を受け入れられなかったためである。責められるべきは、受け入れられず、弱く、力のない人々の弱さである。

Liber de haeresibus 112.7

7

Denique ipse Christus Dominus, quod ante nuntiaverat per sanctos prophetas, hoc et postea firmando praeceperat dicens: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 9) ; ut non solum fidem pristinam ab origine mundi hanc esse declararet, verum etiam vitam in qua nos degimus hodie, in circumcisione cordis, non carnis jactantia comprobaret (Galat. VI, 13) .

PL 12, 1236A

最後に、主キリスト自身が、聖なる預言者たちを通して前もって告げていたことを、のちにも確かにして命じて言った。「行って、すべての国民に、父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けよ」(マタイ28:9〔底本の引照。内容はマタイ28:19に当たる〕)。これは、この信仰が世の初めからのもともとのものであると宣言するだけでなく、我々が今日営んでいる生活が、心の割礼にあり、肉の誇りにはないことをも承認するためであった(ガラテヤ6:13)。

Liber de haeresibus 112.8

8

Errant ergo nimium qui generationem hominis, aut Paganae impietati, aut Judaicae audent ascribere vanitati; cum Judaeum nisi dies octava susceperit, Judaeum non licet appellari, nec Paganum aeque nisi deos vanos hominem fecisse putaverit.

PL 12, 1236B

したがって、人間の誕生を、異教の不敬虔に帰すにせよ、ユダヤ人の空しさに帰すにせよ、あえてする者たちは大いに誤っている。八日目が受け入れたのでなければ、ユダヤ人と呼ぶことは許されず、同様に、空しい神々が人間を造ったと考えるのでなければ、異教徒とも呼べないからである。

Liber de haeresibus 112.9

9

Ergo natura rerum Deo ascribenda est, non alicui horum vanitati: doctrina autem quae fecundat post naturam, si vera fuerit, fidei Dei copulanda est, ac saluberrimae servituti jungenda; non recedens ab ea quippe, sed suum potius per fidem agnoscens Dominum, recordansque Creatorem naturaliter.

PL 12, 1237A

したがって、事物の本性は神に帰されるべきであり、これらの者の空しさに帰されるべきではない。本性のあとに実りをもたらす教えは、もしそれが真であるなら、神の信仰に結びつけられ、最も救いに資する服従に結ばれるべきである。それは信仰から離れるのではなく、むしろ信仰を通して自分の主を認め、創造主を生まれながらに思い起こすのである。

Liber de haeresibus 112.10

10

Itaque non naturae animi infirmitas hominum, sed prava voluntas est potius accusanda, dicente Domino: Et nunc si volueritis et audieritis me, bona terrae manducabitis: si autem nolueritis, nec audieritis me, gladius vos comedet.

PL 12, 1237A

それゆえ、人間の魂の本性の弱さよりも、むしろ曲がった意志こそ責められるべきである。主が言うとおりである。「今、汝らが望み、我に聞くなら、地の善きものを食べるだろう。しかし望まず、我に聞かないなら、剣が汝らを食らうだろう」。

Liber de haeresibus 112.11

11

Os enim Domini locutum est (Isai. I, 19, 20) . Et hoc: Venite ad me, omnes qui onerati estis, et ego vos sublevabo (Matth. XI, 28).

PL 12, 1237A

主の口が語ったからである(イザヤ1:19, 20)。またこれもある。「重荷を負う者はみな、我のもとに来よ。我は汝らを軽くしよう」(マタイ11:28)。