ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput LXXX 第LXXX章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1191A · 10 sectiones

Liber de haeresibus 80.1

1

DE MUNDO HAERESIS. Alia autem est haeresis, quae dicit mundum non mutari, sed in eodem statu semper manere, etiam post Domini nostri Christi de coelis praesentiam, cum ipse dicat: Omnia transibunt et mutabuntur (Matth. XXIV, 35; Marc. XIII, 31; Luc. XXI, 33) .

PL 12, 1191A

世についての異端。――また別の異端があり、世は変わることなく、我々の主キリストの天からの臨在ののちにさえ、常に同じ状態にとどまると言う。しかし彼自身は「すべては過ぎ去り、変えられる」(マタイ24:35; マルコ13:31; ルカ21:33)と言っている。

Liber de haeresibus 80.2

2

Hoc autem non intelligunt mutationis causa elementorum dictum fuisse a Domino, ut his mutatis nova creatura reformetur (Apoc. XXI, 1) , quod et David docet: Ipsi peribunt, tu autem ipse es in aeternum (Ps. CII, 26) .

PL 12, 1192A

しかし彼らは、このことが諸元素の変化のために主によって言われたのであり、それらが変えられて新しい被造物が作り直されるためであること(黙示録21:1)を理解していない。ダビデもそう教えている。「それらは滅びるが、汝自身は永遠にある」(詩篇102:26)。

Liber de haeresibus 80.3

3

Et Dominus: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35; Marc. XIII, 31; Luc. XXI, 33) . Et: Ego facio novum coelum et novam terram, dicit Dominus (Isai. LXV, 17) .

PL 12, 1192A

また主は言う。「天と地は過ぎ去るが、わたしの言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35; マルコ13:31; ルカ21:33)。また「わたしは新しい天と新しい地を造る、と主は言う」(イザヤ65:17)。

Liber de haeresibus 80.4

4

Restauranda potius ergo, non pereunda annuntiat elementa; et quamvis impossibile Deo non est, ut qui fecit ex nihilo omnia, iterum delere possit omnia, quod ait beatissimus Job: Si autem destruxerit universa, quis ei dicet, quid fecisti (Job. IX, 12) ?

PL 12, 1192A

ゆえに彼は、諸元素が滅びるのではなく、むしろ作り直されるのだと告げている。とはいえ、無からすべてを造った者が、再びすべてを消し去りうることは、神にとって不可能ではない。いとも祝福されたヨブが言うとおりである。「もし彼がすべてを壊すなら、誰が彼に『何をしたのか』と言えようか」(ヨブ記9:12)。

Liber de haeresibus 80.5

5

Ergo si ita senseris, omnipotentiam Domini Christi cognosces; sin ea restauranda quis aestimat sequenter intelliget: nam etsi pereunda semina Scriptura demonstrat, id est ipsum mundum ad nihilum devenire posse, tamen quia quod fecit non deperit; fecit enim, ut ait Salomon, ex nihilo omnia ut possent esse quae non erant (Sap. I, 14) : et in Resurrectione hominum non pereunda semina, sed ad gloriam majorem venientia demonstrat, ut ait Apostolus: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV, 44) : seminatur in corruptione, surgit in incorruptione (Ibid., 42) .

PL 12, 1192A

ゆえに、もしそう考えるなら、主キリストの全能を認識するであろう。他方、それらは作り直されると考える者は、続けて〔次のことを〕悟るであろう。たとえ聖典が、種子が滅びうること、すなわち世そのものが無に帰しうることを示しているとしても、しかし、彼が造ったものは滅びないのである〔tamen quia 以下は主節を欠く。「彼が造ったものは滅びないからである」と取った〕。ソロモンが言うとおり、彼は、存在していなかったものが存在しうるように、無からすべてを造ったのである(知恵の書1:14)。そして人間たちの復活においても、〔聖典は〕種子が滅びるのではなく、より大きな栄光に至るものであることを示している。使徒が言うとおりである。「魂的な体が蒔かれ、霊的な体が甦る」(一コリント15:44)。「朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして甦る」(同42)。

Liber de haeresibus 80.6

6

Et ipse iterum Apostolus: Exspectatio enim creaturae revelationem filiorum Dei exspectat: vanitati enim creatura subdita est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe futurae gloriae dignitatis.

PL 12, 1193A

また同じ使徒が再びこう言う。「被造物の待望は、神の子たちの啓示を待ち望んでいる。被造物は、自ら望んでではなく、これを服させた者のゆえに、来るべき栄光の尊厳の希望のうちに、空しさに服させられたからである」。

Liber de haeresibus 80.7

7

Propter quod et ipsa creatura, inquit, liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 19 seq.) .

PL 12, 1193A

「それゆえ、被造物自身も、朽ち果てることへの隷属から、神の子たちの栄光の自由へと解放される」と彼は言う(ローマ8:19以下)。

Liber de haeresibus 80.8

8

Ostendens itaque a gloria ad gloriam processura elementa, id est homines cum hac ipsa visibili creatura, cum dicit Dominus: Sol tunc septempliciter lucebit (Isai. XXX, 26) .

PL 12, 1193A

こうして彼は、諸元素、すなわち人間たちが、この見える被造物そのものとともに、栄光から栄光へと進んでゆくことを示している。主が「太陽はそのとき七倍に輝く」(イザヤ30:26)と言うときにである。

Liber de haeresibus 80.9

9

Transeuntia ergo erunt elementa ad majorem jam gloriam, inque ea permanenda cum hominibus; quamvis et ad nihilum possit adducere, qui fecit omnia Dominus.

PL 12, 1193A

ゆえに諸元素は、すでにより大きな栄光へと移りゆくものとなり、人間たちとともにその中にとどまるであろう。もっとも、すべてを造った主は、それらを無へと帰させることもできる。

Liber de haeresibus 80.10

10

Sed in hoc est eminens Christi majestas et potentia, quod ad gloriam eadem majorem elementa transire permittit; nam et Apostolus elementa haec liquescere, et ad nihilum venire nuntiat pariter et prophetat.

PL 12, 1193B

しかし、ここにこそキリストの卓越した威厳と力がある。すなわち、同じ諸元素がより大きな栄光へ移るのを許すことである。使徒もまた、これらの諸元素が溶けて無に帰すると、同じく告げ、預言しているからである。