Liber de haeresibus 125.1
HAERESIS DE CHRISTI DESCENSU AD INFEROS. Alii sunt haeretici, qui dicunt Dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem etiam ibidem renuntiasse, ut confitentes ibidem salvarentur; cum hoc sit contrarium dicenti prophetae David: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6) ?
PL 12, 1250Bキリストの冥界降下についての異端。――主が冥界に降り、死後の者すべてにそこでも告げ知らせて、そこで告白する者たちが救われるようにした、と言う別の異端者たちがいる。しかしこれは、預言者ダビデの言葉に反する。「冥界で、誰が汝に告白するだろうか」(詩篇6:6)。
Liber de haeresibus 125.2
Et Apostolo: Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12) . Sed et dicit: Remissius erit quibusdam quam civitati illi quae non crediderit, Apostolorum quippe doctrinae, et Evangelii (Matth. XII, 22) .
PL 12, 1251Aまた使徒の言葉にも反する。「律法なしに罪を犯した者は、みな律法なしに滅びる」(ローマ2:12)。さらに〔救い主は〕こうも言う。「信じなかったかの町よりは、ある者たちのほうが軽く扱われるだろう」。使徒たちの教えと福音を信じなかった町のことである(マタイ12:22)。
Liber de haeresibus 125.3
In comparatione multarum poenarum dicit sustinere eos minora tormenta quam illos, non tamen salvari eos hac ratione affirmat.
PL 12, 1251A多くの刑罰の比較において、彼は、その者たちが彼ら〔町〕よりも軽い苦しみを負うと言うのであって、それゆえに彼らが救われるとは断言していない。
Liber de haeresibus 125.4
Nam poetas falsos, et vanos philosophos qui aestimant posse salvari, rebelles Deo: errant illis pejus, et a veritate dissentiunt, cum semina impietatis paganae, non alii nisi illi poetae vani, et philosophi, deorum dearumque appellationes hominum sensibus seminaverint, cum Propheta clamat de futuro judicio, ut hic ei dimitteretur in poenitudine, dicens: Remitte mihi ut refrigerem, priusquam vadam et jam non ero amplius (Psal. XXXVIII, 14) .
PL 12, 1251Aというのも、神に背く偽りの詩人たちと空しい哲学者たちが救われうると考える者たちは、彼らよりもさらに悪く誤り、真理から離れている。異教の不敬の種を蒔いたのは、ほかならぬあの空しい詩人たちと哲学者たちであり、彼らが神々と女神たちの名を人間の心に蒔いたのだからである。預言者は来るべき裁きについて叫び、この世で悔い改めのうちに自分が赦されるよう求めて言う。「私に赦しを与えよ、私が元気を取り戻すように、私が去って、もはやいなくなる前に」(詩篇38:14)。〔この節の前半は構文が崩れている。「救われうると考える者たち」を主語に取って訳した。ミーニュの脚注も、異教の誤りの旗頭である詩人や哲学者が救われるとするのを、いっそう信じがたい考えとする〕
Liber de haeresibus 125.5
Si ergo justi peccantes, et in hac adhuc vita vix acceperunt poenitentiam poenitentes, ut ait Salomon, et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebit (Prov. XI, 31) ?
PL 12, 1251Bそれゆえ、義人でさえ罪を犯しつつ、なおこの生において悔い改めを、悔い改める者としてかろうじて受けたのであって、ソロモンが言うように「義人がかろうじて救われるなら、不敬な者と罪人はどこに現れるのか」(箴言11:31)。
Liber de haeresibus 125.6
Nam si Deum esse credidissent, Deorum, et Dearum turpia nomina non seminassent, et in descensione Christi in infernum veniam impetrassent. Cum ergo impii et hostes Dei sint ubique, quomodo post mortem ibi confitentes salvabuntur?
PL 12, 1251Bというのも、彼らが神は存在すると信じていたなら、神々と女神たちの恥ずべき名を蒔くことはなかったはずであり、キリストの冥界降下に際して赦しを得たであろう。ところが彼らはあらゆる所で不敬であり神の敵である。それなのに、死後そこで告白する者たちがどうして救われるだろうか。
Liber de haeresibus 125.7
Cum Apostolus doceat (Hebr. IX, 27) , quod omnem hominem mori oportet, postque hoc jam judicari, ut scriptum est (Rom. XIV, 10) , ante tribunal Christi, et recipere secundum quae gessit in hoc saeculo (II Cor. V, 10) .
PL 12, 1252A使徒は、すべての人間が死ななければならず、そののちにはもう、書かれているとおりキリストの法廷の前で裁かれ(ヘブライ9:27)(ローマ14:10)、この世で行ったことに従って報いを受けると教えている(二コリント5:10)。
Liber de haeresibus 125.8
Salvator autem confirmat dicens de illis quod nec Patri crediderint (Joan. VIII, 19, 55) , unde etiam eos judicandos declaravit (Joan. XII, 48) : qui autem credidit in Patrem, antequam Christus veniret in carnem, transiit de judicio impiorum (Joan. III, 18) .
PL 12, 1252A救い主もまた、彼らについて、彼らは父をも信じなかったと言って、これを確証している(ヨハネ8:19, 55)。それゆえ、彼らが裁かれるべきこともまた明言した(ヨハネ12:48)。しかし、キリストが肉において来る以前に父を信じた者は、不敬な者たちの裁きから移った(ヨハネ3:18)。
Liber de haeresibus 125.9
In comparatione autem peccatorum atque impiorum, diversitas est poenarum atque plagarum; non plena amborum est absolutio, sed dijudicationis justitia, et secundum peccatum condigna repensio, illis etiam qui sub Noe ab aqua absorpti fuerant, ut Scriptura docuit (I Petr. III, 20) .
PL 12, 1252A罪人たちと不敬な者たちの比較においては、刑罰と打撃の違いがある。両者の赦免は完全ではなく、判別の正義があり、罪に応じたふさわしい報いがある。ノアのもとで水にのまれた者たちにもそうであったことを、聖書は教えている(一ペトロ3:20)。