ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXI 第CXI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1233A · 7 sectiones

Liber de haeresibus 111.1

1

DE CORPORE ET ANIMA HOMINIS HAERESIS NOCENTISSIMA. Est haeresis, quae dicit nasci Paganos naturaliter, non Christianos, id est, rerum natura corpus et animam hominis non a Deo per Christum creari quotidie, sed per vanitatem paganam ita progredi arbitratur: cum ab Adam usque ad Abraham, et postea usque ad Judam, qui post Abraham quartus est in generatione, non Pagani fuerint, neque Judaei appellati; sed Gentes a provinciarum nomine et diversitate nuncupati.

PL 12, 1233A

人間の体と魂についての、きわめて有害な異端。――人は生まれながらに異教徒として生まれるのであって、キリスト教徒として生まれるのではない、と言う異端がある。すなわち、人間の体と魂は、毎日神によってキリストを通して創造されるのではなく、事物の本性によって、異教の空しさを通してそのように進んでゆくのだ、と考える。しかし、アダムからアブラハムまで、またその後、系譜でアブラハムから四代目のユダまで、人々は異教徒とも、ユダヤ人とも呼ばれてはいなかった。諸国民が、属州の名と違いによって呼ばれていたのである。

Liber de haeresibus 111.2

2

Pagani autem post Judaeos, sive a pago, id est loco, sive a provincia una dicti sunt, sive a Pagano rege, quod verum esse, ut ait Hesiodus Graecus poeta, manifestum est.

PL 12, 1233B

異教徒(パガニ)は、ユダヤ人のあとに、パグス、すなわち場所から、あるいは一つの属州から、あるいは王パガヌスから、そう呼ばれた。ギリシアの詩人ヘシオドスが言うように、これが真実であることは明らかである。

Liber de haeresibus 111.3

3

Si ergo a pago, loci est indicium, sicuti et nunc dicitur de pago illo: si autem de idolis, quod ea colentes sculptilia ita nominabantur Pagani, id est Gentiles; quia, non a Deo idola, sed ab hominum pravissima inventa sunt voluntate, sicut et Scriptura nostra (Sap. XIV, 15, seq.) .

PL 12, 1233B

もしパグスからであれば、それは場所を示す標識であり、今もその村について言われるとおりである。しかし偶像からであれば、それを拝む者たちが彫像を崇めたので、そのように異教徒、すなわち諸国民と呼ばれたことになる。偶像は神によってではなく、人間のきわめて曲がった意志によって考え出されたからである。我々の聖典も同じことを言う(知恵の書14:15以下)。

Liber de haeresibus 111.4

4

Et Paganorum quam plurimi nuntiarunt, homines haec invenisse ad seductionem damnationemque animarum, quod illa aspiciens populus delectabatur epulis, in quorum vanitate suis animis interitum afferebant (Exod. XXXII, 6) .

PL 12, 1234A

異教徒のうちのきわめて多くの者も、人々がこれらを、魂を惑わし滅ぼすために考え出したと告げている。民はそれらを見て宴を楽しみ、その空しさのうちに、自分の魂に滅びをもたらしていた(出エジプト記32:6)。

Liber de haeresibus 111.5

5

Certa autem est probatio et major, quod a Pagano rege ut ait Hesiodus Graecus poeta, Pagani sint appellati, quod postea ex rege Pagano Deucalionis filio et Pyrrhae, quasi plausibile atque amabile nomen ejus habentes, imo potius colentes memoriam ejus usque in hodiernum diem, hoc est mendacium nominis usque nunc detinent percolentes.

PL 12, 1234A

さらに確かな、より大きな証明がある。ギリシアの詩人ヘシオドスが言うように、異教徒は王パガヌスから名づけられたのであり、のちにその王、デウカリオンとピュラの子である王パガヌスから、その名を、いわば好ましく愛すべきものとして持ち、いや、むしろその記憶を今日の日まで崇めて、この名の虚偽を、今に至るまで崇めつつ保っているのである。

Liber de haeresibus 111.6

6

Helles itaque, id est Graecus homo, a lingua et a nomine regis dicitur, qui fuit Deucalionis filius, qui ita appellatus est, sicut ab Italo Itali, et Romani a Romulo, et Latini a Latino nomen acceperunt, non ab idolorum impietate.

PL 12, 1234B

こうして、ヘッレス、すなわちギリシア人は、言語と王の名から言われる。その王はデウカリオンの子であり、このように名づけられたのは、イタルスからイタリア人が、ロムルスからローマ人が、ラティヌスからラテン人が名を受けたのと同じで、偶像の不敬虔からではない。

Liber de haeresibus 111.7

7

Idola etenim, id est formas sculptilium hominum, postea pessima voluntas invenit. Linguam autem graecam provinciae unius proprietas declaravit, quam rex Paganus ex suo nomine confirmavit, ut Romanos Romulus nuncupavit, et ut ait Hesiodus, a Graeco rege fuisse Graecos appellatos, qui Graecus nomine filius fuit Deucalionis.

PL 12, 1235A

偶像、すなわち人間の彫像の形は、のちに最も悪しき意志が考え出したのである。ギリシア語は、一つの属州の固有性が明らかにしたもので、王パガヌスが自分の名から確定した。ロムルスがローマ人を名づけたのと同じである。ヘシオドスの言うように、ギリシア人はギリシア王から名づけられたのであり、そのギリシア王はデウカリオンの子であった。