ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CL 第CL章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1288B · 10 sectiones

Liber de haeresibus 150.1

1

HAERESIS DE UXORIBUS ET CONCUBINIS SALOMONIS. Sunt haeretici, qui cum legunt in Salomone, sexaginta reginae et octoginta concubinae, et juvenculae quarum numerus non est (Cant. VI, 8) ; putant eum mulierum causa, et juvencularum atque concubinarum numerum edixisse.

PL 12, 1288B

ソロモンの妻と側女についての異端。――ソロモンの書に「六十人の王妃、八十人の側女、そして数えきれない若い娘たち」(雅歌6:8)と読んで、女たちのために、若い娘たちと側女たちの数を述べたのだと考える異端者たちがいる。

Liber de haeresibus 150.2

2

Cumque ita sentiunt, infructuosi, immo potius ut pagani impii, et Judaei ineruditi atque indocti judicantur; ignorantes quod haec rationabilia sunt et intellectibilia ab eodem nuntiata, quae in Christi majestate et potentia, diversa gratiarum munera humano generi ostendebantur adventura, diversisque temporibus voluntati hominum, ac capacitati desiderantium ab eodem impertita; non denegante parem gratiam, sed juxta quod capere potuisset voluntas hominum nosceretur, ipso Domino tribuente atque conferente quaerentibus studiose, cum dicat beatus apostolus Petrus: In veritate cognosco quod Deus personarum acceptor non est (Act. X, 34) .

PL 12, 1289A

そう考えるとき、彼らは実りなき者、むしろ不敬な異教徒のように、また無学で教えを受けていないユダヤ人のように判断される。これらが理性的で知解されうることがらであり、同じ者〔ソロモン〕によって告げられたことを知らないからである。〔その内容は、〕キリストの威厳と力において、さまざまな恵みの賜物が人類に示され、やがて来るということ、そして異なる時代に、人間の意志と、望む者たちの受容力に応じて、同じ者〔キリスト〕によって分け与えられたということである。〔神は〕等しい恵みを拒むのではなく、人間の意志がどれだけ受け取りうるかが知られるように、主自身が熱心に求める者たちに与え授けるのである。至福の使徒ペトロが言うとおりである、「わたしは真実に悟った、神は人を偏り見ることがない」(使徒言行録10:34)。

Liber de haeresibus 150.3

3

Et Paulus apostolus itidem: Deus hominis, inquit, personam non accipit (Rom. II, 11) . Ex voluntate itaque juxta quod quisque desiderat, ita et a Deo Christo ei tribuitur atque impertitur quotidie.

PL 12, 1289A

また使徒パウロも同様に言う、「神は人の顔を取らない」(ローマ2:11)。それゆえ、意志に応じて、各人が望むとおりに、神キリストからその人に日々与えられ、分け与えられる。

Liber de haeresibus 150.4

4

Diversae igitur dignitates, ac diversae gloriae a Salomone nobis nuntiatae sunt. In Mandato quippe, Lege, et Christi gratia omnia, quae et primo, et secundo, et postremo tempore, populis per diversa meritorum collata sint munera dignitatis, ut priori populo, deinde Judaeorum, tertio Christianorum, qui ab illis prioribus qui ante Judaeos fuerunt cum edocemur, in Christi praesentia itidem diversam effusam gratiam capientibus, et quaerentibus quotidie pervidemus effundi.

PL 12, 1289B

それゆえ、さまざまな尊厳、さまざまな栄光が、ソロモンによって我々に告げられた。すなわち戒め、律法、キリストの恵みにおいて、最初の時代にも、第二の時代にも、最後の時代にも、さまざまな功績に応じた尊厳の賜物が諸民に授けられたのである。最初の民に、次いでユダヤ人に、第三にキリスト教徒に〔授けられた〕。我々が、ユダヤ人以前にいたあの最初の人々から教えられるとき〔qui ab illis prioribus 以下は構文が崩れているらしい。ミーニュの脚注(ファブリキウス)は、三つの時代にそれぞれ授けられた賜物を教えられるとき、そのすべてがキリストの臨在において、すなわちキリスト教徒のうちに、各人の望みと受容力に応じて日々注がれるのを見る、の意と解する。それに従った〕、キリストの臨在においても、同じくさまざまな恵みが、受け取る者、求める者たちに日々注がれているのを、我々は見ている。

Liber de haeresibus 150.5

5

Nam quod aliae animae ad regimina, aliae ad conjunctionem, aliae ad incrementum perfectioris aetatis in conjunctionem futurae Fidei Christi Domini vocentur, manifestum est, dicente Apostolo: Qui cohaeret Christo Domino, unum corpus est (I Cor. VI, 7) .

PL 12, 1290A

実際、ある魂は統治へと、ある魂は結合へと、ある魂は完全な年齢への成長へと、主キリストの来たるべき信仰の結合において召されることは明らかである。使徒が言うとおり、「主キリストに結びつく者は一つの体である」(一コリント6:7)。

Liber de haeresibus 150.6

6

Nam ubi reginae nomen dicitur, regni coelestis manifestatur excellens nobilitatis sublimitas, quod et Dominus vocationem multorum praedicans, paucorum electionem annuntiat affuturam.

PL 12, 1290A

実際、「王妃」という名が語られるところには、天の国の卓越した高貴の崇高さが示されている。主が多くの者の召しを宣べ、わずかな者の選びがやがて来ると告げたのも、そのためである。

Liber de haeresibus 150.7

7

In quibus triplex virtutis dignitas enitescit et in Evangelio, dicente Domino ad illum: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni, sequere me; et habebis thesaurum in coelo.

PL 12, 1290A

これらにおいて、三重の力の尊厳が輝く。福音書でも、主はあの者に言う、「あなたが完全でありたいなら、行って、持ち物をすべて売り、貧しい人に与え、来てわたしに従え。そうすれば天に宝を持つ」。

Liber de haeresibus 150.8

8

At ille tristatus est, inquit, ut scriptum est (Matth. XIX, 21, 22) . Ergo etsi ante generaliter secundum temporis divisionem, populorumque factum est, tamen in Christi praesentia triplex gratia resplendet ac dignitas, ut alii perfecti, alii sequentes, alii postea secuturi demonstrarentur: non in uno modo dignitatis, id est regni coelestis inveniendi, sed secundum fidem ac laborem eorum, atque diversa certamina, mercedem congruam adepturi, dicente Domino: Multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV, 2) .

PL 12, 1290A

しかし彼は悲しんだ、と書かれている(マタイ19:21-22)。したがって、以前は時代と諸民の区分に応じて一般にそのようになされたが、キリストの臨在においては三重の恵みと尊厳が輝き、ある者は完全な者、ある者は従う者、ある者はのちに従う者として示される。それは尊厳――すなわち見いだされるべき天の国――が一様ではなく、各人の信仰と労苦、さまざまな戦いに応じて、ふさわしい報いを得るようになるためである。主は言う、「わたしの父の家には多くの住まいがある」(ヨハネ14:2)。

Liber de haeresibus 150.9

9

Ideo et David animam ad regimen vocatam modis omnibus collaudat, edocens: Astitit regina a dextris tuis (Psal. XLIV, 9) . Aliam etiam sequi hortatur: Audi, filia, et vide, et obliviscere domus patris tui, et concupiscet rex speciem tuam (Ibid., 10) .

PL 12, 1290B

それゆえダビデも、統治へと召された魂を、あらゆる仕方で称賛して教える、「王妃は汝の右に立った」(詩篇44:9)。また別の魂には、従うよう勧める、「聞け、娘よ、見よ、そして忘れよ、あなたの父の家を。そうすれば王はあなたの美を求める」(同上10)。

Liber de haeresibus 150.10

10

Ut ergo est rationis, convenit cognoscere quod alii in regnum (Matth. XXV, 34) , alii in paradisum (Luc. XXIII, 43) , alii in vitam (Matth. XIX, 17) , atque remissionem peccatorum (Luc. XXIV, 47) in futuro erunt deputandi, quod non negatur currentibus, ac volentibus nunc ut oportet; dissimulantibus autem, et non recte currentibus, a Domino haec non erunt conferenda.

PL 12, 1291A

それゆえ、理にかなって、ある者は王国へ(マタイ25:34)、ある者は楽園へ(ルカ23:43)、ある者は命へ(マタイ19:17)、そして罪の赦しへ(ルカ24:47)、将来、割り当てられることを知るのがふさわしい。これは、今しかるべく走り、望む者たちには否定されないが、いい加減にし、正しく走らない者たちには、主からこれらは授けられない。