ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXVIII 第CXVIII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1240C · 4 sectiones

Liber de haeresibus 118.1

1

HAERESIS CULPAM FILIORUM IN PARENTES TRANSFUNDENS. Est haeresis, quae in Exodo cum audit quod Mosi occurrerit angelus in diversorio ubi applicaverat, eumque vellet interficere, non ejus filium qui nondum fuerat circumcisus; non parvum hinc sibi assumit scandalum.

PL 12, 1240C

子の罪を親へ移す異端。――出エジプト記で、モーセが宿に着いたとき、天使が彼に出会って彼を殺そうとし、まだ割礼を受けていなかった彼の子は〔殺そうとしなかった〕と聞いて、そこから少なからぬつまずきを自分に引き受ける異端がある。

Liber de haeresibus 118.2

2

Si enim et ita quis vult sentire, quod minas eis tendebat angelus, quia transactis diebus statutis, id est octo, in quo oportuerat circumcidi masculum, non fecissent, Deique praeceptum ita contempsissent: ideoque in parva aetate constitutorum culpa filiorum non est illorum, quantum parentum eorum, ut scriptum est.

PL 12, 1241A

たとえ誰かが、天使が彼らを脅していたのは、定められた日数、すなわち男の子が割礼を受けるべき八日が過ぎても、それをせず、そうして神の命令を軽んじたからだと考えるとしても、幼い年齢にある子らの罪は、彼らのものというより、その親たちのものである。書かれているとおりである。

Liber de haeresibus 118.3

3

Unde cum intelligeret, quod culpa esset parentum non infantis, statim, inquit, accepto calculo circumcidit puerum mater ejus, cujus visu sanguinis illico recessit ab eodem angelus (Exod. IV, 25, 26) , mortisque poenam quam ei minabatur inferre, omni modo removerat.

PL 12, 1241A

それゆえ、これが幼子の罪ではなく親たちの罪であると悟ったとき、「ただちに」と書かれているとおり、その母が石を取って子に割礼を施し、その血を見て、天使はたちまち彼から離れた(出エジプト記4:25, 26)。そして彼に与えようと脅していた死の罰を、あらゆる仕方で取り去ったのである。

Liber de haeresibus 118.4

4

Non enim Moses in illa hora dignoscitur circumcisus, sicut quidam opinantur, sed filius ipsius est circumcisus; quia quod ante sub Patriarchis et Lege jubebatur, tardo opere, non veloci implebatur a populo, aut parentibus quorumdam, ut scriptum est (Jos. V, 5, 7) .

PL 12, 1241B

あのとき割礼を受けたのは、ある者たちが考えるようにモーセではなく、その子である。以前から族長たちのもとで、また律法のもとで命じられていたことが、民により、あるいはある者たちの親たちによって、遅い働きで行われ、速やかには満たされなかったからである。書かれているとおりである(ヨシュア記5:5, 7)。