ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXXXVI 第CXXXVI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1268A · 6 sectiones

Liber de haeresibus 136.1

1

DE MANDATO ADAE HAERESIS. Alia est haeresis, quae dicit Mandatum non esse accipiendum quod Adam Pater noster acceperat, neque esse illud virtutis, aut utilitatis alicujus opinantur; cum sine Mandato illo, nec Lex Mosi possit accipi, nec Christi agnosci perpetua et effusa Gratia, atque copiosa.

PL 12, 1268A

アダムの戒めについての異端。――我々の父アダムが受けた戒めは受け入れるべきでない、それには力も益もない、と考える別の異端がある。しかし、あの戒めなしには、モーセの律法も受け入れることができず、キリストの永続し満ち溢れる豊かな恩寵も認められない。

Liber de haeresibus 136.2

2

Triplici enim virtute in corpore constitutus omnis homo de Lege divina docendus, aut monendus instruitur, ut in prima aetate sub Mandato sit, secunda sub Lege, tertia sub Gratia Salvatoris.

PL 12, 1268B

体を持つあらゆる人間は、三重の力をもって神の法について教えられ、戒められ、導かれる。すなわち、第一の時代には戒めのもとにあり、第二には律法のもとにあり、第三には救い主の恩寵のもとにある。

Liber de haeresibus 136.3

3

Ideoque Lex admonitio est potius propter oblivionem Mandati pristini, quod pater noster Adam in primis a Deo acceperat in Paradiso; ita enim scriptum est in Lege: Ne oblitus mandatum Domini Dei tui recesseris ab eo, et pereas (Deut. VIII, 11, 19) .

PL 12, 1268B

それゆえ律法は、むしろ訓戒である。我々の父アダムが最初に楽園で神から受けた先の戒めが忘れられたためである。律法にはこう書かれているとおりである。「汝の神である主の戒めを忘れて、それから離れ、滅びることのないようにせよ」(申命記8:11, 19)。

Liber de haeresibus 136.4

4

Ideo Lex admonitio Mandati, et confirmatio est primi illius. Iterum Mandatum, et Lex, Christi plenam praedicant Gratiae bonitatem, ac praesentiam salutarem. Ideoque Dominus ait: Ecce qui loquebar in Prophetis, adsum (Isai. LII, 6) .

PL 12, 1268B

それゆえ、律法は戒めの訓戒であり、かの最初の戒めの確認である。さらに、戒めと律法は、キリストの恩寵の満ちた善意と、救いをもたらす臨在を宣べ伝える。そこで主は言う。「見よ、預言者たちのうちで語っていた者が、ここにいる」(イザヤ52:6)。

Liber de haeresibus 136.5

5

Majores sunt itaque qui sub Mandato fuerunt antiqui, cum non obliti etiam Christi Salvatoris, suis posteris et ejus mysterium nuntiarunt: cujus et oblivione existente in Judaeis, admonitio rursum litterae subsecuta est, ut in littera etiam, Christi spiritalis scientia, et carnalis praesentia illuminans saeculum, speraretur.

PL 12, 1269A

それゆえ、戒めのもとにあった古の人々のほうがより偉大である。彼らは救い主キリストをも忘れず、その奥義を後の世代に告げたからである。ユダヤ人のもとでそれが忘れられたとき、文字による訓戒が再び続いた。それは、文字のうちにも、キリストの霊的な知識と、世を照らす肉における臨在が望まれるためであった。

Liber de haeresibus 136.6

6

Ideoque Lex Mosi aliud in sono vocis, aliud in abscondito salutare Christi mysterium continens nuntiabat. Ergo neque Mandatum sine Lege, nec Lex sine Mandato, nec Gratia Christi sine Lege, et Mandato accipi, aut credi debet ab aliquo.

PL 12, 1269A

それゆえ、モーセの律法は、声の響きにおいてはあることを、隠れたところでは救いをもたらすキリストの奥義を含んで告げていた。したがって、戒めは律法なしに、律法は戒めなしに、キリストの恩寵は律法と戒めなしに、誰によっても受け入れられ、信じられてはならない。