Liber de haeresibus 82.1
NOVATIANI. Novatiani surrexerunt post persecutionem postremam a Novato quodam, qui sicut Ecclesia catholica credebant antea, vetus Testamentum et novum accipientes, in persecutione autem, quia lapsi sunt multi fideles, et in poenitentiam suscepti sunt a catholica Ecclesia, irati, immo potius praesumptione ducti ac superbia, vanam doctrinam conati sunt seminare, separantes se ab Ecclesia catholica, atque a Christi bonitate ac misericordia dissonantes, atque dicentes: non esse fideli post baptismum locum aliquem poenitentiae, ignorantes quod per prophetam clamat: Vivo ego, dicit Dominus: nolo mortem peccatoris, sed magis ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11) .
PL 12, 1194Aノウァティアヌス派。――ノウァティアヌス派は、最後の迫害ののち、ノウァトゥスという者から起こった〔ミーニュの脚注は、この派の首唱者として、ローマの司祭ノウァティアヌスと並んで、アフリカの司祭ノウァトゥスを挙げる〕。彼らは以前は公同の教会と同じように信じ、旧約と新約を受け入れていた。ところが迫害のとき、多くの信徒が倒れ、公同の教会によって悔い改めに受け入れられたので、怒り、いやむしろ僭越と高ぶりに駆られて、空しい教えを蒔こうと試み、公同の教会から自らを切り離し、キリストの善良と慈しみにも調和せず、信徒には洗礼ののち悔い改めの余地はまったくないと言った。彼らは、預言者を通して叫ばれていることを知らないのである。「わたしは生きている、と主は言う。わたしは罪人の死を望まず、むしろ彼が立ち帰って生きることを望む」(エゼキエル33:11)。
Liber de haeresibus 82.2
Si ergo dixerint de his qui baptizandi sunt, dixisse Scripturam, non tamen fidelibus; audiant Salvatorem post baptismum aquae dicentem de baptismo alio, poenitentiae scilicet passionis ita: Baptisma habeo, inquit, baptizari, et quam festino si finiretur (Luc. XII, 50) .
PL 12, 1194Bでは、もし彼らが、聖典は洗礼を受けるべき者たちについて言ったのであって、信徒についてではないと言うなら、救い主が水の洗礼ののち、もう一つの洗礼、すなわち受難による悔い改めの洗礼について、次のように言うのを聞くがよい。「わたしには受けるべき洗礼がある。それが終えられるなら、と、どれほど急いでいることか」(ルカ12:50)。
Liber de haeresibus 82.3
Ostendens utique nobis post baptismum quem per aquam ante dederat, aliud etiam passionis poenitentiae humano generi ab ipsius bonitate, et clementia labentibus concedendum, atque ab eodem Domino tribuendum.
PL 12, 1194B彼は確かに、自らが以前に水を通して与えた洗礼ののち、さらにもう一つの、受難による悔い改めを、彼自身の善良と寛容によって、人類のうち倒れる者たちに与えられるべきもの、同じ主によって授けられるべきものとして、我々に示している。
Liber de haeresibus 82.4
Quod Apostoli intelligentes de passione ejus saluberrima, post illam primam gratiam humano generi etiam hoc eum contulisse praedicabant.
PL 12, 1194B使徒たちは、彼の最も救いに満ちた受難についてこれを理解し、あの最初の恩寵ののちに、彼がこれをも人類に授けたと宣べていた。
Liber de haeresibus 82.5
Ut provisor enim et omnipotens, peccantibus concedit per poenitentiam, ut qui lapsus est, surgens ac pugnans iterum, inque ea perseverans, speret se posse a Domino desiderandam victoriam adipisci.
PL 12, 1195Aすなわち、彼は摂理者にして全能者として、罪を犯す者たちに悔い改めを通して許すのである。倒れた者が立ち上がり、再び戦い、そこにとどまり続けて、主から望まれるべき勝利を得られると望みうるようにである。
Liber de haeresibus 82.6
In Christo enim et ejus clementia, et justitia, bonitas, et propter peccantes et poenitentes abundat quotidie; ut Paulus testatus de illis est, qui peccati causa non egerant poenitentiam, ut dixit in sua Epistola: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29) ?
PL 12, 1195Aキリストにおいて、その寛容と義と善良は、罪を犯す者たちと悔い改める者たちのために日々あふれている。パウロが、罪のゆえに悔い改めを行わなかった者たちについて、自らの書簡でこう言って証ししたとおりである。「誰かが弱っているとき、わたしが弱らないでいようか」(二コリント11:29)。
Liber de haeresibus 82.7
Et rursum: Ne veniam ad vos, et iterum me humiliet Dominus propter quosdam, qui non egerunt poenitentiam (II Cor. XII, 21) . Et Petrus Apostolus Mago Simoni dixerat: Age poenitentiam, si quo modo dimittatur tibi quod fecisti.
PL 12, 1195Aまたさらに、「わたしが汝らのもとに行って、再び主が、悔い改めを行わなかったある者たちのゆえに、わたしを低くすることのないように」(二コリント12:21)。また使徒ペトロは、シモン・マゴスに言った。「悔い改めを行え。もしかして、汝が行ったことが赦されるかもしれない」。
Liber de haeresibus 82.8
Et Paulus quem abjecerat, eum suscipi post tempus iterum jubet. Amissionem itaque dignitatis possunt perpeti tales, non detrimentum salutis, ut ait Dominus: Multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV, 2) .
PL 12, 1195Aまたパウロは、自分が追い出した者を、時を置いて再び受け入れるよう命じる。ゆえに、このような者たちは、位の喪失を被りうるが、救いの損失は被らない。主が「わたしの父のもとには多くの住まいがある」(ヨハネ14:2)と言うとおりである。