ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XCVI 第XCVI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1208A · 4 sectiones

Liber de haeresibus 96.1

1

HAERESIS AQUAM A DEO FACTAM ESSE NEGANS. Alia est haeresis quae de aqua ambigit, quod non facta sit a Deo, sed semper esse eam ex semetipsa asserit: ignorans quod si majus elementum factum est, id est terra, quanto magis et minus, id est aqua, quae continetur a terra! dicente propheta Jona: Ego servus sum Dei, qui fecit mare et aridam (Jon. I, 9) .

PL 12, 1208A

水は神によって造られたのではないとする異端。――水について疑う別の異端がある。水は神によって造られたのではなく、それ自体から常にあると主張する。彼らは、より大きな元素、すなわち地が造られたのなら、より小さいもの、すなわち地に含まれる水は、なおさらであることを知らない。預言者ヨナが「わたしは神の僕である。神は海と乾いた地を造った」(ヨナ1:9)と言っているとおりである。

Liber de haeresibus 96.2

2

Et David idem dicit factam aquam a Domino. Et tres pueri itidem. Alia itaque est terra, quae continet universa, et alia est quae super aquam fundata est, quippe ista quae habitatur a nobis, de qua ait Propheta: qui fundasti terram super aquam (Psal. CXXXI, 6) .

PL 12, 1208B

またダビデも、水が主によって造られたと同じく言い、三人の若者もそう言う。ゆえに、万物を含む地と、水の上に基を据えられた地とは別であって、後者は我々が住むこの地であり、それについて預言者は言う。「汝は水の上に地を据えた」(詩篇131:6)〔底本の引照は131:6。95.2 では136:6と刷られている〕。

Liber de haeresibus 96.3

3

Non illam utique primam. Hanc itaque renovari et purgari necesse est, quam et moveri saepe cognoscimus terrae motu, de qua ait Dominus: Ego faciam novum coelum, et novam terram (Isai. LXV, 17) .

PL 12, 1209A

あの最初の地でないことは確かである。ゆえに、地震でしばしば揺れ動くと我々が知っているこの地は、新しくされ清められねばならない。それについて主は言う。「わたしは新しい天と新しい地を造る」(イザヤ65:17)。

Liber de haeresibus 96.4

4

Et iterum Dominus ait: Coelum et terram transire, in Evangelio (Luc. XXI, 33) . Haec terra itaque veluti de radicibus illius prioris cognoscitur habere substantiam, quae supra aquam subsistere jussa est, quae copiose humano generi exhibet alimenta.

PL 12, 1209A

また主は福音書で、天と地は過ぎ去ると再び言っている(ルカ21:33)。この地は、あの最初の地の根から出たかのように、その実体をもつと認められ、水の上にとどまるよう命じられ、人類に豊かに糧を与える〔関係詞 quae の先行詞は定かでない。「この地」と取った〕。