Liber de haeresibus 120.1
DE NUPTIARUM LEGITIMARUM CONTEMPTORIBUS. Quidam sunt haeretici, qui cum audiunt David dixisse in quinquagesimo psalmo, quod in iniquitate conceptus sum, et in peccato peperit me mater mea; aestimant ita dixisse prophetam, quod jus nuptiarum legitimum iniquitatem esse dixerit atque peccatum.
PL 12, 1242B合法の婚姻を軽んじる者たちについて。――ダビデが第五十篇で、「我は不義のうちに身ごもられ、罪のうちに母は我を産んだ」と言ったと聞いて、預言者は合法的な婚姻の権利を不義であり罪であると言ったのだと考える異端者たちがいる。
Liber de haeresibus 120.2
Cum ante dicatur in Geneseos libro: Nascimini, et multiplicamini, et implete terram (Gen. I, 28) . Et: Honorandae nuptiae (Hebr. XIII, 4) .
PL 12, 1243Aしかし、その前に創世記で、「生まれ、増え、地に満ちよ」(創世記1:28)と言われている。また、「婚姻は尊ばれるべきである」(ヘブライ13:4)。
Liber de haeresibus 120.3
Nam si ita quis senserit, ergo et justi tot tantique in iniquitate concepti sunt, cum et in ventre sanctificati sint, ut Patriarchae (Gen. XXV, 23) , Prophetae (Jerem. I, 5) , Judices (Judic. XIII, 5, 7; XVI, 17) , Jeremias (Ubi sup.) , et Joannes Baptista beatissimus (Luc. I, 15) , ut scriptum est.
PL 12, 1243Aもしそのように考えるなら、あれほど多くの偉大な義人たちも不義のうちに身ごもられたことになる。彼らは胎内で聖別されたのである。族長たち(創世記25:23)、預言者たち(エレミヤ1:5)、士師たち(士師記13:5, 7;16:17)、エレミヤ(上記参照)、またいと幸いなバプテスマのヨハネ(ルカ1:15)である。書かれているとおりである。
Liber de haeresibus 120.4
Sed ignorant quod alio modo dixerit propheta David, non de naturali generatione, sed de transgressione Adae patris nostri, et Evae, qui post transgressionem mandati pulsi de paradiso genuerant filios; atque inde quasi matrem omnium post iniquitatem transgressionis mandati, eam sic concepisse, atque eam ita peperisse docuerit.
PL 12, 1243Bしかし彼らは、預言者ダビデが別の仕方で言ったことを知らない。自然の生殖についてではなく、我々の父アダムとエバの違反についてである。彼らは戒めの違反ののち楽園から追われて、子らをもうけた。そこから、いわばすべての者の母が、戒めを破るという不義ののちに、そのように身ごもり、そのように産んだ、と教えたのである。
Liber de haeresibus 120.5
Quomodo enim de se dicebat David in iniquitate conceptum, et in peccato genitum, quum legitimo jure natus sit, electusque a Deo (I Reg. XVI, 12; I Par. XXIX, 4) ad tantam regni gloriam peteretur, ut de eo scriptum est?
PL 12, 1243Bダビデは、自分について、不義のうちに身ごもられ、罪のうちに生まれたと、どうして言えたであろうか。彼は合法の権利によって生まれ、神に選ばれて(サムエル記上16:12;歴代誌上29:4)、あれほどの王国の栄光へ求められたのである。彼について書かれているとおりである。
Liber de haeresibus 120.6
Non ergo hic in iniquitate, aut in peccato genitum edocebat; sed parentes nostros Adam, et Evam voluit ostendere, quod ante admisso peccato, id est transgressione mandati, postea sic genuerit filios, atque de eis nos omnes itidem parturierit.
PL 12, 1243Bしたがって、ここで彼は、自分が不義のうちに、あるいは罪のうちに生まれたと教えていたのではない。むしろ我々の親、アダムとエバを示そうとしたのである。彼らは先に罪、すなわち戒めの違反を犯し、のちにそのようにして子らをもうけ、その者たちから我々すべてを同様に産んだのだと。
Liber de haeresibus 120.7
Ideoque post praevaricationem, in dolore parturies filios (Gen. III, 16) , inquit; quia ergo de parentibus habemus illis prioribus praevaricationis iniquitatem communem carnis, atque generalem ex haereditate prima descendentem in omnes, ut dixit Apiostolus: Sicut per unum hominem mors introivit in omnes homines (Rom. V, 12) .
PL 12, 1244Aそれゆえ、違反ののち、「苦しみのうちに汝は子らを産むだろう」(創世記3:16)と聖典は言う。したがって、我々は先のあの親たちから、違反の不義を、肉に共通の、全体に及ぶものとして持ち、これは最初の相続からすべての者に下ってくる。使徒〔底本の綴りは Apiostolus。Apostolus と読む〕が言うとおりである。「一人の人によって死がすべての人に入ったように」(ローマ5:12)。
Liber de haeresibus 120.8
Hoc enim jus conjugii a Deo promulgatum laudatur quotidie, ac benedicitur consuete; nam et quod erat primum ostendit tristitia, et quod Christi gratia coeleste credentibus erat allatura magnum gaudium, nuntiavit dicens: Si quis non regeneratus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5) .
PL 12, 1244A神によって公布された婚姻のこの権利は、毎日称賛され、慣例どおり祝福される。最初のことは悲しみによって示され、キリストの恩寵が、信じる者たちに天の大きな喜びをもたらすことは、こう言って告げられた。「もし水と霊から新たに生まれなければ、天の国に入ることはない」(ヨハネ3:5)。
Liber de haeresibus 120.9
Ideoque in psalmo eo praescius futuri gaudii, testatus est dicens: Asperges me hyssopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor (Psal. L, 8) ; ut per eum nos etiam credentes in salutari baptismo cum eo pariter gratulemur.
PL 12, 1244Aそれゆえ、ダビデはその詩篇の中で、来たるべき喜びを予知して、証しして言った。「汝はヒソプで我に注ぎ、我は清められ、汝は我を洗い、雪よりも白くされるだろう」(詩篇50:8)。それは、彼を通して、我々も、信じる者として救いの洗礼において、彼と共に喜ぶためである。