ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CLI 第CLI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1291A · 7 sectiones

Liber de haeresibus 151.1

1

Est haeresis quae putat quod Hiesus filius Nave populum Judaeorum cultris lapideis circumciderit, quod nec rerum natura, nec virtus aut ratio persuadet: facilius enim Judaei periclitari poterant quam curari, etsi secundum Dei potentiam quam impossibile non est, aliquid tamen rerum natura non patitur, nec ratio persuadet.

PL 12, 1291A

〔ミーニュはこの項を、旧版に無く、サン・ジェルマン写本から誤りもそのままに刷ったと注する〕ナウェの子ヒエスス〔ヨシュア〕がユダヤの民に石の小刀で割礼を施したと考える異端がある。事物の本性も、力も、理性もこれを納得させない。ユダヤ人は癒やされるより、むしろ危うくなりえたからである。神の力に従えば不可能ではないとしても、事物の本性はそれを許さず、理性も納得させない。

Liber de haeresibus 151.2

2

Ne ergo petrinis cultris dicant circumcisos Judaeos de paganorum durissimis mentibus ac lapideis quae antea fuerant quidem impietati deditae, postea vero credentes in Domino amissa mente lapidea meruerit, id est verbo Dei circumcidi mente, doctrinamque jam coelestis potentes Judaeos circumcidere, id est Christi eis insinuare scientiam salutarem de lege et prophetis, eam quippe nuntiantes atque comprobantes undique.

PL 12, 1291B

それゆえ、〔彼らが〕石の小刀でユダヤ人が割礼を受けたと言わないように〔、次のように解すべきである〕。異教徒のきわめて固い石のような心――これは以前は不敬に身を委ねていたが、のちに主を信じて石の心を失い、神の言葉によって心に割礼を受けるにふさわしくされた〔底本は meruerit。meruerint か〕――、そして今や天の教えをなしうる者となって、ユダヤ人に割礼を施す、すなわち律法と預言者から、救いに至るキリストの知を彼らに注ぎ、それをあらゆる所で告げ、確かめるのである〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。

Liber de haeresibus 151.3

3

Quamvis enim et quotidie circumcidantur Judaei ab his qui ante erant Gentiles, id est doceantur de lege et prophetis, de fide Christi Domini scilicet Salvatoris, qui si crediderint et ipsi salutis remedium accepturi sunt: perseverantes autem in duritia mentis lapideae, aeterno erunt judicio detinendi.

PL 12, 1291B

たとえユダヤ人が日々、かつて諸国民であった者たちによって割礼を受ける、すなわち律法と預言者から、救い主なる主キリストへの信仰について教えられるとしても、彼らが信じるなら、彼ら自身も救いの薬を受けることになる。しかし石の心の頑なさにとどまる者たちは、永遠の裁きに捕らえられることになる。

Liber de haeresibus 151.4

4

Ideoque et Dominus in eorum contradictione pertinaci dicebat quod filii eorum, id est pagani, ipsi erunt judices eorum atque doctores, id est gentium populus, qui ante in mente lapidea versabatur, postea vero per Christi fidem merebatur ad scientiam salutarem pervenire.

PL 12, 1291B

それゆえ主も、彼らの頑なな反抗について、彼らの子ら、すなわち異教徒が、彼ら自身の裁き人また教師になる、と言っていた。すなわち、以前は石の心のうちにあった諸国民の民が、のちにキリストの信仰を通して、救いに至る知に到達するにふさわしくされたのである。

Liber de haeresibus 151.5

5

Israel autem secundum legem currens ut scriptum est, ad legis virtutem pervenire non potuit, quia non ex fide, sed ex operibus currere properabat. Jacob enim dicit quod ipse erit spes gentium, non Judaeorum.

PL 12, 1291B

しかしイスラエルは、書かれているとおり、律法に従って走ったが、律法の力に到達することができなかった。信仰によらず、行いによって走ろうとしたからである。実際ヤコブは、〔来るべき〕その者が諸国民の望みとなるのであって、ユダヤ人の望みではない、と言う。

Liber de haeresibus 151.6

6

Oportet ergo Gentes credere universas primum, tunc demum ab ipsis gentibus Judaeorum discere, ac doctrinam Christi Domini de lege et prophetis audire, atque ita acquiescere ut compleatur, donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvabitur, sicut scriptum est.

PL 12, 1291C

それゆえ、まず諸国民がすべて信じ、そののち初めて、その諸国民からユダヤ人が学び〔底本は Judaeorum。ミーニュの脚注(ファブリキウス)に従い Judaeos と読む〕、律法と預言者についての主キリストの教えを聞き、そのように従って、「諸国民の満ちる数が入るまで」〔という言葉〕が成就するようにすることが、ふさわしい。「こうしてイスラエルは皆救われる」と書かれているとおりである。

Liber de haeresibus 151.7

7

Et alter propheta ait: Aufer ab eis cor lapideum, Domine, et da illis cor carneum. Et Dominus, Si isti tacuerint, lapides clamabunt.

PL 12, 1292A

また別の預言者は言う、「彼らから石の心を取り去り、主よ、肉の心を彼らに与えよ」。また主は言う、「これらの者が黙るなら、石が叫ぶ」と。