ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput III 第III章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1116A · 3 sectiones

Liber de haeresibus 3.1

1

SETHIANI. Sethianorum haeresis, quae Seth filium Adae postea genitum, hocque appellatum nomine veneratur, quod post interfectionem Abel beatissimi natus est, ex quo et Sethiani appellantur, colentes eum et dicentes, quod duobus creatis hominibus in initio, et Angelis in dissensione constitutis, tenuit virtus in coelo feminea; apud eos enim masculi et feminae, dii deaeque esse putantur.

PL 12, 1116A

セト派。――セト派の異端は、のちに生まれたアダムの子セトをあがめる。この名で呼ばれたのは、いとも祝福されたアベルが殺されたのちに生まれたからであり、そこからセト派と呼ばれて、彼を崇拝し、こう言う。初めに二人の人間が造られ、天使たちが不和のうちに置かれたとき、天においては女性の力が支配した。彼らのもとでは男も女も、神々、女神たちと見なされているのである。

Liber de haeresibus 3.2

2

Quod pervidens, inquiunt, mater, quia occisus est Abel justus, cogitavit ut pareret justum Seth, in quem et collocavit magnae virtutis spiritum, ut possent destrui virtutes inimicae. De Seth autem ipso Christum Dominum genus deducere aiunt.

PL 12, 1117A

母はこれを見通して、義人アベルが殺されたので、義人セトを産もうと考え、彼のうちに大いなる力の霊を置き、敵対する諸力が滅ぼされうるようにした、と彼らは言う。また、主キリストはこのセトその人から系譜を引くと言う。

Liber de haeresibus 3.3

3

Quidam autem ex eis non solum genus de eo deducere, sed etiam ipsum Christum esse asserunt atque opinantur.

PL 12, 1117A

彼らのうちのある者たちは、キリストが彼から系譜を引くというだけでなく、キリストその人がセトであると主張し、そう考えている。