ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XXXVIII 第XXXVIII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1155A · 4 sectiones

Liber de haeresibus 38.1

1

VALENTINUS. Post istum Valentinus quidam surrexit, Pythagoricus magis quam Christianus, vanam quamdam ac perniciosam doctrinam eructans, et velut arithmeticam, id est, numerositatis novam fallaciam, praedicans, multorumque animas ignorantium captivavit.

PL 12, 1155A

ウァレンティヌス。――この者のあとに、ウァレンティヌスという者が現れた。キリスト教徒というよりピュタゴラス派であり、空しく害をなす教えを吐き出し、いわば算術、すなわち数の多さという新しい欺瞞を宣べ、無知な多くの者の魂を捕えた。

Liber de haeresibus 38.2

2

Et in primis quidem fuit in Ecclesia: elatior autem factus postmodum, errore non parvo deceptus est; degensque in Cypri provincia, coepit hoc definire.

PL 12, 1156A

初めは教会のうちにいたが、のちに高ぶって、小さからぬ誤りに惑わされ、キプロス州に住んで、これを定義し始めた。

Liber de haeresibus 38.3

3

Nihil erat aliud ante, inquit, in mundo, nisi Profundum maris et Silentium, quod poetae chaos asserunt, deque hoc Profundo et Silentio edocens processisse Intellectum et Veritatem, de Intellectu autem et Veritate, Verbum et Vitam: de Verbo autem et Vita, Hominem et Ecclesiam: de Homine autem et Ecclesia processisse duodecim Aeonas, id est Saecula: et de Verbo et Vita decem Aeonas processisse: de Intellectu autem et Veritate, octo Aeonas, et esse hanc τριακοντάδα Saeculorum, id est, triginta Aeonas.

PL 12, 1156A

「世界には以前、海の深み〔底本どおり。ミーニュの脚注は、ウァレンティノス派の言う「深淵」のことだとする〕と沈黙のほか何もなかった」と彼は言う。それを詩人たちはカオスと主張する。そしてこの深みと沈黙から知性と真理が出て、知性と真理から言葉と生命が、言葉と生命から人と教会が出て、人と教会から十二のアイオーン、すなわち世が出て、言葉と生命から十のアイオーンが出て、知性と真理から八つのアイオーンが出て、これがトリアコンタス〔ギリシア語。三十組〕、すなわち諸世の三十のアイオーンである、と教える。

Liber de haeresibus 38.4

4

De ogdoade ergo et decade, et duodecade consistere triginta Aeonas delirat. Dicit autem Christum a Patre, quem Profundum nomine appellat, ad totius mundi salutem fuisse dimissum, deque coelo eum carnem detulisse, nihil autem accepisse de sancta Virgine, sed ut aquam per rivum, ita transisse per eam affirmat. Animam ergo solam salvari, corpus autem hominis non salvari arbitratur.

PL 12, 1157A

こうして、八つ組(オグドアス)と十組(デカス)と十二組(ドゥオデカス)から三十のアイオーンが成り立つと、彼はたわごとを言う。またキリストは、彼が「深み」という名で呼ぶ父から、全世界の救いのために送られ、天から肉を携えてきたのであり、聖なるおとめからは何も受けず、水が水路を通るように彼女を通り過ぎたと断言する。したがって魂だけが救われ、人間の体は救われないと考える。