ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXXXIII 第CXXXIII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1264B · 3 sectiones

Liber de haeresibus 133.1

1

DE STELLIS COELO INFIXIS HAERESIS. Est haeresis, quae Stellas infixas putat esse in coelum, non de thesauris locisque absconditis, atque a Deo dispositis in vesperum jussu divino repente procedere, statutisque horis suo lumine cursum ministeriumque indictum agnoscere: quod contrarium alienumque Fidei catholicae invenitur si ita quis senserit, magisque paganae vanitatis, et philosophorum inanis sententiae, quam Christianae scientiae habere consortium demonstrabitur.

PL 12, 1264B

天に打ちつけられた星についての異端。――星は天に打ちつけられていると考え、神によって配された宝庫と隠れた場所から、神の命で夕べにたちまち進み出て、定められた時刻に、自らの光で課された運行と務めを果たすのではない、とする異端がある。そのように考える者は、公同の信仰に反し、これと相いれないと見いだされ、キリスト教の知識よりも、むしろ異教の空しさと哲学者たちの空虚な見解との交わりを持つことが示されるであろう。

Liber de haeresibus 133.2

2

Scriptura enim omnipotentiam Dei ita edocet, ut in brevi e diversis thesauris concurrere, atque discurrere sidera nuntiaverit; ornamentoque coeli, noctique, ut lucis causa ex parte sint a Deo praestita atque commodata, diversisque horarum spatiis, velut ad sua loca rursum redire statuta sint, ut e quibus locis exire jubentur quotidie, ad ea loca reverti iterum praesidente angelo, et compellente, cursum debitum praeterire nullo modo possint: hincque effusa Christi clementia omni manifestaretur humano generi, qui justis, et injustis in hoc mundo parem concesserit gratiam bonitatis annuntians, qui solem suum oriri facit super justos, et injustos: et pluit super bonos, et malos (Matth. V, 45) .

PL 12, 1264B

聖書は、神の全能を教えて、星々が短い時のうちにさまざまな宝庫から集まり、また散っていくと告げている。星々は天の飾りとして、また夜に、光のためにその一部が神によって備えられ貸し与えられたのであり、時のさまざまな間隔を経て、いわばおのおのの場所へ再び帰るように定められている。毎日出るよう命じられた場所へ再び戻ることが、天使が司り、駆り立てることで定められており、決まった運行を逸れることは決してできない。そしてここから、キリストの慈しみが全人類に注がれたことが明らかになる。キリストはこの世で義人にも不義の者にも等しく善意の恩寵を与え、こう告げている。「自分の太陽を、義人にも不義の者にも昇らせ、善人にも悪人にも雨を降らせる」(マタイ5:45)。

Liber de haeresibus 133.3

3

Et, noverunt sidera, inquit, thesauros suos, et cursum dispositum quotidie (Baruch. III, 33, 34) .

PL 12, 1265A

また「星々は自らの宝庫と、日ごとに定められた運行を知っている」と言う(バルク3:33, 34)。