ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CVI 第CVI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1220B · 5 sectiones

Liber de haeresibus 106.1

1

HAERESIS DE ANNIS CHRISTI ET TEMPORE DUBITANS. Alia est haeresis de anno annuntiato ambigens, quod ait propheta Isaias: Annuntiare annum Dei acceptabilem, et diem retributionis (Isai. LXI, 2) .

PL 12, 1220B

キリストの年と時について疑う異端。――もう一つの異端があり、告げられた年について疑う。預言者イザヤが言うのである、「神に受け入れられる年と、報いの日を告げ知らせるために」(イザヤ61:2)。

Liber de haeresibus 106.2

2

Putant ergo quidam, quod ex quo venit Dominus, usque ad consummationem saeculi, non plus nec minus fieri annorum numerum nisi trecentorum sexaginta quinque, usque ad Christi Domini iterum de coelo divinam praesentiam.

PL 12, 1220B

そこで、ある者たちは、主が来てから世の終わりまで、年の数は三百六十五よりも多くも少なくもならず、主キリストが天から再び神として臨在するまでそうである、と考える。

Liber de haeresibus 106.3

3

Quod contrarium invenitur, si ita qui senserint; nam quadringentos jam plus annos transisse cognoscimus, ex quo venit Dominus, atque completos. Quomodo itaque hoc erit rationis de anno, sicut sentire voluerunt hoc ita quam plurimi.

PL 12, 1221A

もしそう考える者がいるなら、事実はこれに反することがわかる。主が来てから、すでに四百年余りが満ちて過ぎたと我々は知っている。したがって、年についてこのことにどんな理があろうか、きわめて多くの者がそう考えようとしたように。

Liber de haeresibus 106.4

4

Dominus enim quae in uno anno gessit et docuit, haec sola praecepit conscribi. Nam quae ante facta sunt ab eo ac dicta primis triginta annis secundum beatum Joannem, quae dicit, Mundum non capere posse, si universa scriberentur, quae fecerat.

PL 12, 1221A

主が一年のうちに行い、教えたことだけを、書き記すように命じたからである。それ以前に主がなし、語ったことは、最初の三十年のことで、幸いなヨハネによれば、彼は、主がなしたことのすべてが書かれたなら、世は〔それを〕収めきれないだろう、と言う〔底本は Nam quae … quae dicit … と続き、文として結ばれていない。節の終わりまで、ヨハネの言を引く形に解した〕。

Liber de haeresibus 106.5

5

Propheta itaque Isaias de anno illo dixit Salvatoris Domini, in quo docuit usque ad passionem, et resurrectionem, et ascensionem in coelum, sicuti et beatissimi tradiderunt, non de trecentis sexaginta quinque annis, ut quidam arbitrantur, sed de anno illo post baptismum scilicet, in quo praedicans credentibus salutis mysteria reserabat de Lege pariter et Prophetis, quae olim dicta sunt testando, atque consummando.

PL 12, 1221A

したがって、預言者イザヤは、救い主なる主のあの年について語ったのである。その年に主は、受難と復活と天への昇天に至るまで教えた。いと幸いなる人々も伝えたとおりである。それは、ある者たちが考えるような三百六十五年のことではなく、洗礼ののちのあの一年、すなわち、そこで主が宣べ伝えつつ、信じる者たちに救いの奥義を、律法と預言者から同じく開き示した年のことである。昔語られたことを証しし、成就させることによってである。