ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput LXI 第LXI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1175A · 2 sectiones

Liber de haeresibus 61.1

1

MANICHAEI. Manichaei post hos de Perside a Mane homine, sive Turbone ita dicto surrexerunt, fomenta de illis perniciosa sumentes prioribus, qui duos Deos, unum bonum, et unum malum esse asserentes, et pugnam inter Deum, et Dominum esse praedicantes; et hominis quidem animam de Deo esse proprie putantes, corpus autem a diabolo factum arbitrantur.

PL 12, 1175A

マニ教徒。――マニ教徒は、これらのあと、ペルシアから、マネスという人、またトゥルボと呼ばれた者に由来して現れ、前の者たちから害をなす養分を受けた。マニ教徒は、二つの神、一つは善、一つは悪があると主張し、神と主のあいだの闘いを説き、人の魂は固有の意味で神からのものと考え、体は悪魔が造ったと考える〔qui 以下の主語をマニ教徒と取った。ミーニュの脚注も、神と主との闘いをマネスの説として述べる〕。

Liber de haeresibus 61.2

2

Resurrectionem negantes, judicium non sperantes, daemonia colentes, elementa adorantes, deorum dearumque nomina, ut pagani, invocantes, et masculofeminas quasdam esse dicentes, et utriusque naturae participes, et nefandae turpitudini servientes; qui ab Archelao sancto Episcopo in disputatione superati, abjecti, atque notati, manifestati sunt universis in illo tempore, et ut latrones jam sub figura confessionis Christianae multorum animas mendacio, ac pecudiali turpitudine non desinunt captivare (II Tim. III, 6) ; qui et in Hispania, et quinque Provinciis latere dicuntur, multosque hac quotidie fallacia captivare.

PL 12, 1176A

彼らは復活を否定し、裁きを望まず、悪霊を崇拝し、元素を礼拝し、異教徒のように神々と女神たちの名を呼び、また男女の者〔masculofeminas。両性具有の意か〕がいると言い、その者たちは両方の本性にあずかっていると言い、忌まわしい醜行に仕える。彼らは聖なる司教アルケラオスに論争で打ち負かされ、退けられ、しるしをつけられて、当時すべての者に明らかにされたが、盗賊のように、今やキリスト教の告白の形を装って、偽りと家畜のような醜行によって多くの者の魂を捕えることをやめない(二テモテ3:6)。彼らはヒスパニアと五つの属州にも潜んでいると言われ、日ごとにこの欺瞞によって多くの者を捕えている。