ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XXXIII 第XXXIII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1148A · 7 sectiones

Liber de haeresibus 33.1

1

NICOLAUS ANTIOCHENUS. Nicolaum Antiochenum advenam qua sit amentia deceptus, videamus, qui sub Apostolis fuit, atque ab eis est electus Diaconus septimus, ut scriptum est in Actibus Apostolorum (Act. VI, 5) .

PL 12, 1148A

アンティオキアのニコラオス。――アンティオキアの異邦から来た者ニコラオスが、どのような狂気に惑わされたかを見よう。彼は使徒たちのもとにいて、使徒言行録に書かれているとおり、彼らから七人目の助祭に選ばれた者である(使徒言行録6:5)。

Liber de haeresibus 33.2

2

Posteaque recedens ab eis, atque a sana doctrina, diversis erroribus et fallaciis pessumdatus est.

PL 12, 1148A

のちに彼は彼らと健全な教えから離れ、さまざまな誤りと欺瞞によって滅ぼされた。

Liber de haeresibus 33.3

3

Qui fuit primum cum Apostolis et Stephano beatissimo martyre: qui dicit et ipse Virtutes esse plurimas, unde et Gnostici, qui scire se aliquid putant, maxime emerserunt. Isti Barbelo venerantur, et Noriam quamdam mulierem.

PL 12, 1148A

彼は初め、使徒たちといと祝福された殉教者ステファノとともにいた。彼自身もまた、非常に多くの諸力があると言い、そこからグノーシス派、すなわち自分は何かを知っていると思う者たちが、とりわけ現れた。彼らはバルベロと、ノリアという女を崇める。

Liber de haeresibus 33.4

4

Alii autem ex eis Jaldabaoth quemdam, alii autem Cavlacav hominem. Dicunt autem et dogmata ponentes ista. Ante erant solum tenebrae et profundum et aqua, atque terrae divisio facta est in medio, et spiritus separavit haec elementa.

PL 12, 1149A

彼らのうちのある者たちはヤルダバオトなるある者を、ある者たちはカウラカウという人を〔崇める〕。彼らは次のような教義を立てて言う。「初め、あったのはただ闇と深みと水だけであった。そして地の区分が中間になされ、霊がこれらの元素を分けた。」

Liber de haeresibus 33.5

5

Tunc ergo tenebrae irruentes in spiritum genuerunt quatuor Aeonas, et isti quatuor genuerunt alios quatuor Aeonas. Hoc autem dextra atque sinistra lux, inquiunt, sunt.

PL 12, 1149A

そこで闇が霊に襲いかかって四つのアイオーンを生み、その四つが別の四つのアイオーンを生んだ。これらは右と左の光である、と彼らは言う。

Liber de haeresibus 33.6

6

Et quemdam etiam concubuisse cum illa muliere et virtute dicunt, de qua nati sunt dii, et homines, et angeli, et septem spiritus daemoniorum. Addunt etiam prophetas quosdam natos de ea, specioso nomine, et Barcaban.

PL 12, 1149A

また、ある者があの女および力と同衾し、そこから神々と人間と天使と、悪霊たちの七つの霊が生まれたと言う。彼らはさらに、彼女から生まれたある預言者たちを、麗しい名のもの〔specioso nomine の意は定かでない。こう取った〕、そしてバルカバンとして加える。

Liber de haeresibus 33.7

7

Alii autem Evangelium consummationis, et visiones inanes, et plenas fallaciae, et somnia videre diversa asserunt, delirantes.

PL 12, 1149A

またほかの者たちは、完成の福音書、空しく偽りに満ちた幻、さまざまな夢を見ると主張して、たわごとを言う。