ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XXI 第XXI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1131A · 4 sectiones

Liber de haeresibus 21.1

1

HAERESIS OB AENEUM SERPENTEM. Haeresis est quoque in Judaeis, quae serpenti sacrificabat, et usque ad Ezechiam regem Judaeorum, eamdem impietatem celebrabat.

PL 12, 1131A

青銅の蛇についての異端。――ユダヤ人のうちには、蛇に犠牲を捧げる異端もあり、ユダヤ人の王ヒゼキヤの時代まで、この不敬を行っていた。

Liber de haeresibus 21.2

2

Serpenti enim, in libris Regnorum, usque ad Ezechiam sacrificabat aereo populus Judaeorum quem Moyses (Num. XXI, 9) , facere jussus fuerat in exitu Israel de Aegypto: cum a serpentibus morderentur Judaei murmurantes, atque deperirent inique, jussit Dominus ut faceret Moyses serpentem aereum, ac suspenderet eum in medio populi supra lignum, et qui intuebantur in eum salvabantur a plagis atque diversis vulneribus.

PL 12, 1131A

列王記によれば、ユダヤ人の民は、ヒゼキヤの時代まで青銅の蛇に犠牲を捧げていた。その蛇は、イスラエルがエジプトを出たときに(民数記21:9)、モーセが作るよう命じられたものである。ユダヤ人がつぶやいて蛇にかまれ、不当に滅びつつあったとき、主はモーセに青銅の蛇を作らせ、民のただ中の木の上に掲げさせた。それを仰ぎ見る者は、災いとさまざまの傷から救われた。

Liber de haeresibus 21.3

3

Illi ergo serpenti aereo usque ad regem Ezechiam sacrificabat Judaeorum populus, formationes etiam in lapide magno velut obelisco, qui erat in templo positus pro columna, et in eo incisiones et impressiones manu hominum, ut et litterarum quarumdam sculpentes Judaei, et formulas diversas tollentes et ponentes in lamina, bajulabant in collo: incantationes etiam docentes et velut phylacteria habentes, immo potius exercentes maleficia, eadem percolebant atque inde alligaturas et tutamina sua portabant, et portant in pectore, quae Dominus ubique in Lege vetuerat fieri, quia paganae caecitatis haec erat impietas.

PL 12, 1131B

こうして、ユダヤの民は王ヒゼキヤの時代まで、その青銅の蛇に犠牲を捧げていた。また、神殿に柱の代わりに据えられていた、オベリスクのような大きな石の上の形象にも〔犠牲を捧げた〕〔formationes の係りは定かでなく、犠牲の対象に加わると取った〕。その石には人の手による刻みと押し型があり、ユダヤ人は、ある文字のようなものを刻み、さまざまな図形を取り出して薄い板に置き、首に掛けて運んでいた〔本文が崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注は、柱に刻まれた魔除けの文字や図形を板に写し、護符として身につけたことを言うとする〕。また呪文を教え、護符のようなものを持ち、いやむしろ妖術を行って、これらを熱心に崇め、そこから自分たちの結び物と護りを身につけ、今も胸に着けている。これらを主は、律法のあらゆる箇所で禁じていた。これは異教の盲目の不敬だったからである。

Liber de haeresibus 21.4

4

Has igitur beatissimus Ezechias rex impressiones sive sculptiones deleri jussit, atque ferro radi penitus, atque exscindi: aereum etiam serpentem deponi, atque frangi praecepit, pro quo merito est liberatus a Domino de obsidione tanta Persarum et Assyriorum, tunc temporis qui venerant captivare Judaeorum populum atque civitatem, ut illa nocte qua timebat Barbaros rex Ezechias, Angelus Domini de coelo descenderet, centumque et octoginta quinque millia alienigenarum obsidentia civitatem nocte silenti percuteret, atque omnes homines exanimes atque mortuos mane regi, omnique Judaeorum populo demonstraret.

PL 12, 1132A

そこで、いと祝福された王ヒゼキヤは、これらの押し型すなわち刻みを消させ、鉄でまったく削り取り切り去らせた。また青銅の蛇を取り下ろして砕くよう命じ、そのゆえに、当時ユダヤの民と町を捕えに来ていたペルシア人とアッシリア人の大きな包囲から、当然のこととして主によって解き放たれた。その結果、王ヒゼキヤが異民族を恐れていた夜、主の天使が天から降り、町を包囲していた異邦人十八万五千人を静かな夜に打ち、すべての人が息絶えて死んでいるさまを、朝、王とユダヤの全民に示したのである。