Liber de haeresibus 88.1
APOCRYPHI. Haeresis est etiam quae Apocrypha, id est secreta dicitur; quae solum Prophetas, et Apostolos accipit, non Scripturas Canonicas, id est Legem et Prophetas, vetus scilicet et novum Testamentum.
PL 12, 1199Aアポクリュファ派。――アポクリュファ、すなわち隠されたものと呼ばれる異端もある。それはただ預言者たちと使徒たちだけを受け入れ、正典の聖典、すなわち律法と預言者、つまり旧約と新約を受け入れない〔底本は「預言者たちと使徒たちだけを受け入れ」。後文の「預言者たちと使徒たちのアポクリュファ」からすれば、彼らの名を冠した外典だけを指すらしい。ミーニュの脚注も、預言者や使徒の名を冠しさえすれば外典を受け入れたことを言うとする〕。
Liber de haeresibus 88.2
Et cum volunt solum illa apocrypha legere, studiose contraria Scripturis Canonicis sentiunt, atque paulatim dogmatizant, contra eas dantes sententias: contra Legem et Prophetas, contraque dispositiones beatissimorum Apostolorum consulta ponentes, e quibus sunt maxime Manichaei, Gnostici, Nicolaitae, Valentiniani, et alii quam plurimi, qui apocrypha Prophetarum et Apostolorum, id est Actus separatos habentes, Canonicas legere Scripturas contemnunt.
PL 12, 1199Aそして、彼らはそのアポクリュファだけを読もうとするとき、正典の聖典に反することを熱心に考え、しだいに教義を立て、それらに反する判断を下す。律法と預言者に反し、またいとも祝福された使徒たちの定めに反する決議を立てるのである。その中でも主なのは、マニ教徒、グノーシス派、ニコライ派、ウァレンティヌス派、そのほかきわめて多くの者たちであり、彼らは預言者たちと使徒たちのアポクリュファ、すなわち別個の「行伝」を持つ者として、正典の聖典を読むことを軽んじている。
Liber de haeresibus 88.3
Propter quod statutum est ab Apostolis, et eorum successoribus, non aliud legi in Ecclesia debere catholica, nisi Legem, et Prophetas, et Evangelia, et Actus Apostolorum, et Pauli tredecim Epistolas, et septem alias, Petri duas, Joannis tres, Judae unam, et unam Jacobi, quae septem Actibus Apostolorum conjunctae sunt.
PL 12, 1199Bこのゆえに、使徒たちとその後継者たちによって、公同の教会では、律法と預言者、福音書、使徒たちの行伝、パウロの十三の書簡、ならびにほかの七つ、すなわちペトロの二つ、ヨハネの三つ、ユダの一つ、ヤコブの一つ以外のものは読まれてはならないと定められた。この七つは使徒たちの行伝に結ばれている。
Liber de haeresibus 88.4
Scripturae autem absconditae, id est apocrypha, etsi legi debent morum causa a perfectis, non ab omnibus legi debent, qui non intelligentes multa addiderunt, et tulerunt, quae voluerunt haeretici.
PL 12, 1200Aしかし、隠された聖典、すなわちアポクリュファは、完全な者たちによって品行のために読まれてよいとしても、すべての者によって読まれてはならない。理解しない異端者たちが、望むままに多くを付け加え、また取り去ったからである。
Liber de haeresibus 88.5
Nam Manichaei apocrypha beati Andreae apostoli, id est Actus quos fecit veniens de Ponto in Graeciam, quos conscripserunt tunc discipuli sequentes Apostolum: unde et habent Manichaei, et alii tales Andreae beati, et Joannis Actus Evangelistae, beati et Petri similiter apostoli, in quibus, quia signa fecerunt magna, et prodigia, ut pecudes, et canes, et bestiae loquerentur, etiam et animas hominum tales, velut canum et pecudum similes imputaverunt esse haeretici perditi.
PL 12, 1200A実際、マニ教徒は、祝福された使徒アンデレのアポクリュファ、すなわち彼がポントスからギリシアに来て行った事績〔の書〕を〔用いる〕〔文は動詞を欠くので、「用いる」と補った〕。それらは、そのとき使徒に従っていた弟子たちが書き記したものである。それゆえ、マニ教徒もそのほかこのような者たちも、祝福されたアンデレの行伝、福音書記者ヨハネの行伝、同様に祝福された使徒ペトロの行伝を持っている。それらにおいて、〔使徒たちが〕大きなしるしと不思議を行い、家畜や犬や獣が語るようになったので、人間の魂までも、そのようなもの、犬や家畜に似たものだと、滅びた異端者たちは見なした〔fecerunt の主語は明示されない。使徒たちと取った〕。