ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput CXXX 第CXXX章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1259A · 10 sectiones

Liber de haeresibus 130.1

1

HAERESIS DE PSALTERII INAEQUALITATE. Sunt alii haeretici, qui de inaequalitate Psalterii errorem patiuntur non modicum, aestimantes, totum librum Psalterii non esse David, et cum historiam quaerunt per ordinem, inveniunt inaequalitatem, id est ut quae novissima prima, et quae prima novissima esse posita pervident, non modicum scandali patiuntur.

PL 12, 1259A

詩篇の不揃いについての異端。――詩篇の不揃いについて、少なからぬ誤りに陥っている別の異端者たちがいる。彼らは、詩篇の書全体がダビデのものではないと考え、歴史を順序に従って探すと、不揃いを見いだす。すなわち、最後のものが最初に、最初のものが最後に置かれていることに気づいて、少なからずつまずくのである。

Liber de haeresibus 130.2

2

Nam in tertio psalmo persecutionem patitur a filio, et in centesimo plus contra Allophylum pugnando disseritur: cum invenimus primum pugnasse eum cum Goliath in sua juventute (I Reg. XVII) ; a filio autem suo in senectute postea bellum sustinuisse (II Reg. XVIII) .

PL 12, 1259B

たとえば第三詩篇では息子から迫害を受けており、百篇をかなり過ぎたところでは、ペリシテ人に対して戦うことが論じられている。ところが我々は、彼が若いときにまずゴリアトと戦い(サムエル記上17)、のちの老年になって、自分の息子から戦いを受けた(サムエル記下18)ことを知っている〔「百篇をかなり過ぎたところ」は centesimo plus の訳。どの詩篇か定かでない〕。

Liber de haeresibus 130.3

3

Et quamvis haec spiritaliter de Christo intelligenda sint, tamen et historiam inquirentes studiose de eodem propheta, non parvo offendiculo perturbantur.

PL 12, 1259B

これらは霊的にはキリストについて理解すべきことであるが、それでもなお、この預言者について歴史を熱心に尋ねる者たちは、小さくない妨げに悩まされる。

Liber de haeresibus 130.4

4

Quia ergo et post septuaginta duos psalmos defecisse dicit hymnos David Scriptura psalmorum, et postea iterum ejusdem titulatio in multis psalmis nuntiatur; et de hoc quaerunt, cur ita sit positum, nescientes quod beato regi, atque prophetae diversa gaudia psalmorum recte a Domino impertita sunt.

PL 12, 1259B

また、詩篇の書は、七十二篇ののちにダビデの賛歌は尽きたと言うのに、その後にもう一度、多くの詩篇に彼の表題が告げられている。彼らはこれについて、なぜそのように置かれているのかと問う。しかし彼らは、詩篇のさまざまな喜びが、祝福された王であり預言者である者に、主によって正しく授けられたことを知らない。

Liber de haeresibus 130.5

5

Si ergo et aliorum inveniuntur titulationes in psalmis, postea tamen summa rerum laudis huic auctori, et institutori a Christo concessa est, ut prophetae, regi atque patriarchae.

PL 12, 1260A

それゆえ、ほかの人々の表題が詩篇の中に見いだされるとしても、その後で賛美の事柄の総体は、預言者であり王であり族長であるこの著者、創始者に、キリストから授けられたのである。

Liber de haeresibus 130.6

6

De inaequalitate autem psalmorum secundum historiam, qui interpretati sunt studiosissime, hoc dixerunt; quod saepe existente captivitate in Judaeorum populo, a gentilibus propter idololatriam, quia cum illis colebant Judaei, et idola, inque his etiam Scripturae divinae inquirebantur, et comburebantur a gentibus.

PL 12, 1260A

詩篇の歴史にそった不揃いについては、きわめて熱心に注解した者たちは次のように言った。ユダヤ人の民には、偶像崇拝のゆえに、異邦人によってしばしば捕囚が起こった。ユダヤ人が彼らとともに偶像をも拝んでいたからであり、そのなかで神の聖書もまた探し出され、異邦人によって焼かれたのである〔底本の文は終わりが整わない。大意を取って訳した〕。

Liber de haeresibus 130.7

7

Si quis autem abscondisset de psalmis aliquid, existente pace postmodum requirebantur a paucis sanctis eaedem divinae Scripturae; cumque invenirentur, accipientes postea qui erant in illo tempore sapientes, quia non erant prophetae jam, sed sacerdotes timore detenti, juxta quod accipiebant a quibusdam, ita componebant et textum psalmorum, et ita ordine exponi jubebant.

PL 12, 1260B

ある者が詩篇の何かを隠していた場合には、平和が訪れたのち、その同じ神の聖書が少数の聖徒たちによって探し求められた。それが見つかると、当時いた賢者たち――彼らはもはや預言者ではなく、恐れに囚われた祭司だった――が、ある人々から受け取ったとおりに、詩篇の本文をそのように編み、そのように順序立てて説くよう命じた。

Liber de haeresibus 130.8

8

Sic ergo secundum historiam, inaequalitatis, ut dixerunt multi, causa haec esse videtur. Nam quod spiritalis in ipsa inaequalitate psalmorum aequalitas sit, Christi scientia cognoscenda, manifestum est studiosis; ut quod est in primis, hoc sit et in medio de Christo itidem; et quod erat postea futurum, de eodem ante dictum sit ubique.

PL 12, 1260B

こうして、歴史にしたがえば、多くの者が言ったように、不揃いの原因はこれであると見える。しかし、詩篇の不揃いそのもののなかに霊的な揃いがあることは、キリストの知識によって知られるべきものであり、熱心な者には明らかである。初めにあることが、中ほどにもキリストについて同様にあり、のちに来るはずだったことが、同じキリストについて至る所で前もって語られている。

Liber de haeresibus 130.9

9

Ideoque Apostolus: Christus heri et hodie, ipse et in saecula, inquit, saeculorum (Hebr. XIII, 8) .

PL 12, 1260B

それゆえ使徒は言う。「キリストは昨日も今日も、また彼自身が世々にわたって」(ヘブライ13:8)。

Liber de haeresibus 130.10

10

Nam quod spiritali virtute dicti sint psalmi, non est dubium, ut quod ante factum est per diabolum de impietate idolorum, hoc et sub Judaeis seductione ejus commissum facinus monstraretur; et quod ipsius sit etiam haereticorum perversitas in fine pullulantium quotidie, non ignorat Ecclesia catholica.

PL 12, 1261A

詩篇が霊的な力によって語られたことは疑いない。すなわち、かつて悪魔によって偶像の不敬について起こったことが、ユダヤ人のもとでもその誘惑によって行われた凶行として示されるためであり、また、終わりの時に日ごとに芽生える異端者たちの邪悪さが彼のものであることを、公同の教会は知らないわけではない。