ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput C 第C章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1214A · 3 sectiones

Liber de haeresibus 100.1

1

GNOSTICORUM ET MANICHAEORUM HAERESIS DE SERPENTIBUS ET AVIBUS. Est haeresis quae pecudes, et serpentes, et aves, rationabiles arbitratur esse ut homines; sicut Manichaei, et Gnostici perditi et quidquid poetae, et philosophi Stoici suspicantur: ignorantes quod homo rationabilis intellectum habeat animi de Deo, id est scire posse de Deo et credere; sensum autem habet corporis cum pecudibus quippe et caeteris aliis similibus, quae sensum quidem corporis habere possunt, intellectum autem animi de Deo habere nullo modo possunt, aut animam immortalem ac rationabilem ut homo, qui imago est Dei appellatus, dicente Scriptura: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXII, 9) .

PL 12, 1214A

蛇と鳥についての、グノーシス派とマニ教徒の異端。――家畜も蛇も鳥も、人間と同じく理性を備えていると考える異端がある。マニ教徒や、滅びたグノーシス派、また詩人やストア派の哲学者たちが推測するところは、すべてこれである。彼らは知らないのである。理性的な人間は、神についての魂の知性、すなわち神について知り、信じることができる力を持つが、肉体の感覚は家畜やその他の似たものたちと共に持つこと。これらは肉体の感覚は持ちうるが、神についての魂の知性を持つことは決してできず、また人間のように不死で理性的な魂を持つこともできない。人間は神の像と呼ばれたのである。聖典は言う、「馬や騾馬のようになるな、それらには知性がない」(詩篇32:9)。

Liber de haeresibus 100.2

2

Et: Homo in honore cum esset, non intellexit, comparatus est pecudibus insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLIX, 23) .

PL 12, 1214B

また、「人間は栄誉の中にありながら悟らず、分別なき家畜になぞらえられ、それらに似た者となった」(詩篇49:23)。

Liber de haeresibus 100.3

3

Sensus itaque pecudum, avium et serpentium nobiscum communis est corpore; intellectus autem solummodo est hominum, id est immortalis animae potentia de sancto in eam infusa Spiritu; quae imago Dei est apellata; quae his omnibus imperat, regit ac possidet universa copiose, ut scriptum est: Dedi vobis omnia sub potestate (Gen. I, 29.)

PL 12, 1214B

それゆえ、家畜・鳥・蛇の感覚は、肉体において我々と共通である。しかし知性は人間だけのものであり、すなわち聖なる霊からそこへ注がれた、不死なる魂の力である。これは神の像と呼ばれた〔底本の綴りは apellata。appellata と読む〕。これがこれらすべてを治め、支配し、万物を豊かに所有する。書かれているとおりである、「我は汝らにすべてを権能のもとに与えた」(創世記1:29)。