ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput LXVI 第LXVI章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1179A · 4 sectiones

Liber de haeresibus 66.1

1

ARIANI. Ariani ab Ario presbytero Alexandriae civitatis, qui sub Alexandro episcopo bonae memoriae fuit, et Constantino sancto imperatore, dicens Filium Dei Deo similem: nomine tenus similem autem dicens, et non Dei ipsius Patris divinam credendo substantiam, haeresim periculosam incurrit; nam et creatura similis Deo dicitur, cum dicat Scriptura: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26).

PL 12, 1179A

アレイオス派。――アレイオス派は、アレクサンドレイアの市の司祭アレイオスに由来する。彼は、良き記憶をとどめる司教アレクサンドロスのもと、また聖なる皇帝コンスタンティヌスのもとにいた者で、神の子は神に似ていると言い、しかも名目の上でのみ似ていると言って、父なる神自身の神的実体を信じないことによって、危険な異端に陥った〔文は複数の「アレイオス派」で始まるが、動詞「陥った」は単数。アレイオスについて言うと取った〕。実際、被造物もまた神に似ていると言われるのであって、聖典が「我々のかたちに、我々に似せて、人を造ろう」(創世記1:26)と言うとおりである。

Liber de haeresibus 66.2

2

Non tamen est homo, aut angelus, de Deo proprie ac naturaliter, id est de divina illa substantia Patris inenarranda, et sempiterna genitus, ut unicus Filius, qui genitus est de Patre proprie sempiternus; sed homo et angelus facti sunt ex nihilo.

PL 12, 1180A

しかし、人間も天使も、独り子である子が父から固有の意味で永遠に生まれたようには、神から、固有の意味で本性的に、すなわち父のかの語り尽くしえない永遠の神的実体から、生まれたのではない。人間と天使は無から造られたのである。

Liber de haeresibus 66.3

3

Filius autem cum sit verus, oportet de divina illa substantia Patris genitus cognoscatur: verus enim Deus alio modo esse non potest Filius unicus, nisi sit de Patris illa divina substantia proprie genitus.

PL 12, 1180A

しかるに子は真実の子である以上、父のかの神的実体から生まれた者として認められねばならない。独り子である真の神は、父のかの神的実体から固有の意味で生まれたのでなければ、ほかの仕方で存在することはできないからである。

Liber de haeresibus 66.4

4

Sempiterna similitudo itaque Filii et secundum opera, quia sicut facit Pater; et Filius similiter facit omnia (Joan. V, 19) , et Dei ipsius est qualitatis divina substantia genitus, quia de ipso natus est proprie sempiternus, non factus ex nihilo ut homo, et angelus, aut creatura aliqua est.

PL 12, 1180A

ゆえに、子の似姿は永遠であり、わざの上でもそうである。「父が行うとおり、子も同様にすべてを行う」(ヨハネ5:19)からである。また子は、神自身と同じ性質の神的実体から生まれた〔底本は Dei ipsius est qualitatis divina substantia genitus。ミーニュの脚注(ガッリャルディ)は、この箇所を「まったく損なわれている」とし、コルビー写本の de ipsius qualitatis divina substantia genitus を良しとする。それに従って解した〕。彼から固有の意味で永遠に生まれたのであって、人間や天使やいかなる被造物のように、無から造られたのではないからである。