Liber de haeresibus 149.1
HAERESIS DE ZACHARIA PROPHETA DE JEJUNIO. Sunt quidam legentes in Zacharia, quo dicit: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Israel in exsultationem et gaudium (Zach. VIII, 9) .
PL 12, 1285A断食についての預言者ゼカリヤに関する異端。――ゼカリヤ書に、こう言われているのを読む者たちがいる。「第四の〔月の〕断食、第五の〔月の〕断食、第七の〔月の〕断食、第十の〔月の〕断食は、イスラエルの家にとって歓喜と喜びとなる」(ゼカリヤ8:9)。
Liber de haeresibus 149.2
Quid ergo si quis omnem septimanam voluerit, aut menses jejunare multos, in praejudicium incursurus est? Absit: immo potius laudem habebit ampliorem, ut multi prophetae fecerunt, et justi homines quotidie faciunt plurimi.
PL 12, 1286Aではもし誰かが、毎週、あるいは多くの月にわたって断食しようと望むなら、〔その人は〕不利益に陥るのか。決してそうではない。むしろいっそう大きな称賛を得る。多くの預言者がしたように、また多くの義人が日々していることである。
Liber de haeresibus 149.3
Sed cum dicit quatuor jejunia, veluti dies quatuor jejunandos decernit. Non autem nobis dixit aut mensis alicujus, aut anni, sed sic absolute praedicavit, ut mysteria Christianitatis ipsis quatuor jejuniis nuntiata cognosceremus.
PL 12, 1286Aしかし〔聖書が〕四つの断食と言うとき、〔四つの〕日を断食すべきものとして定めているかのようである。だが我々に、ある月、あるいはある年について言ったのではなく、このように無条件に宣べたのは、キリスト教の奥義が、まさにこの四つの断食において告げられていることを、我々が知るためである。
Liber de haeresibus 149.4
Nam per annum quatuor jejunia in Ecclesia celebrantur: in Natali primum, deinde in Pascha, tertium in Epiphania, quartum in Pentecoste.
PL 12, 1286A実際、一年のうちに四つの断食が教会で守られる。第一に降誕祭、次いで過越、第三に顕現、第四に五旬祭においてである。
Liber de haeresibus 149.5
Nam in Natali Salvatoris Domini jejunandum est, deinde in Paschae Quadragesima, atque in ascensione itidem in coelum post Pascha die quadragesimo, inde usque ad Pentecosten diebus decem: id quod postea fecerunt beati apostoli post Ascensionem, jejuniis, et orationibus insistentes, ut scriptum est, quod meruerint in Pentecoste plenitudinem divini Spiritus, et perfectionem consequi potestatis; ut irrigatione divini Spiritus affluente, jam armis instructi coelestibus, omni dubitatione seposita in qua erant ante, post autem doctores invicti, et gloriosi martyres ipsius Domini fieri quotidie properabant; Judaeos et Paganos edocentes, eisque de Lege et Prophetis Christum ubique Dominum, cum Patre sempiternum prophetarum testimoniis comprobantes, ejusque praesentiam carnalem saluberrimam orbi terrarum annuntiantes.
PL 12, 1287A実際、救い主なる主の降誕祭には断食すべきであり、次いで過越の四旬節に、また過越の後の第四十日の天への昇天においても、そこから五旬祭まで十日間、断食すべきである。これはのちに至福の使徒たちが昇天ののちに、断食と祈りに専念して行ったことである。書かれているとおり、彼らは五旬祭において神の霊の充満を受け、権能の完成を得るにふさわしくされた。神の霊の灌ぎが豊かに流れ込むことで、すでに天の武具で整えられ、以前にあった疑いをすべて脇に置き、やがて、無敵の教師、主自身の栄光ある殉教者となることを日々急いだ。ユダヤ人と異教徒たちを教え、律法と預言者から、キリストが至る所で主であり、父とともに永遠であることを預言者たちの証言で確かめ、世界にとってこの上なく救いに満ちたその肉の臨在を告げ知らせたのである。
Liber de haeresibus 149.6
Alii autem putant secundum quatuor tempora anni cujusque dixisse Scripturam. Alii autem de Noe dixerunt quando audiit et credidit (Gen. VI, 13 seq.; VII, 5, 7; VIII, 18) ; inde cum arcam confecit; postea autem cum intravit in eam; quarto quando exivit de arca.
PL 12, 1287B別の者たちは、聖書は毎年の四つの季節に従って語ったのだと考える。また別の者たちは、ノアについて語ったと言う。彼が〔神の言葉を〕聞いて信じたとき(創世記6:13以下、7:5,7、8:18)、次に箱舟を造ったとき、その後それに入ったとき、第四に箱舟から出たときである。
Liber de haeresibus 149.7
Alii autem Judaeorum, Israel dixisse Scripturam arbitrantur, quod cum audivit (Exod. V, seq.) populus primum in Aegypto per Mosen tunc temporis et credidit, liberatur de Pharaone et Aegyptiis; deinde quod exivit de Aegypto (Exod. XII seq.) ; tertio quod in montem ivit (Exod. XIX seq.) et accepit Legem a Domino Salvatore; quarto quod intravit in terram repromissionis (Josuae I seq.) : sed non omnes introierunt, sicut scriptum est (Num. XIV, 30; XXXII, 12) , nisi duo soli, Jesus, et Chaleb, ut dixit Scriptura.
PL 12, 1287Bまたユダヤ人のうちの別の者たちは、聖書がイスラエルについて言ったと考える〔Alii autem Judaeorum は「別の者たちは、ユダヤ人の〔イスラエルについて〕」とも読める〕。すなわち、民が最初にエジプトでモーセを通じてそのとき聞き(出エジプト記5章以下)、信じて、ファラオとエジプト人から解放されたこと。次にエジプトから出たこと(出エジプト記12章以下)。第三に山に登り(出エジプト記19章以下)、救い主なる主から律法を受けたこと。第四に約束の地に入ったこと(ヨシュア記1章以下)。しかし、書かれているとおり(民数記14:30、32:12)、すべての者が入ったのではなく、聖書の言うとおり、イエス〔ヨシュア〕とカレブの二人だけであった。
Liber de haeresibus 149.8
Alii autem dixerunt, quatuor jejunia sunt Ecclesiae ista in quatuor libris Mosi; quia primum fecit Deus omnia in Genesi, et hominem, ut scriptum est. Secundo in Exodo, quo de tenebris liberatus exit omnis homo credens in Christum Deum.
PL 12, 1288Aまた別の者たちは、これらが教会の四つの断食であるとして、モーセの四つの書にあると言った。第一に、神が創世記において万物と人を造ったからであり、書かれているとおりである。第二に出エジプト記において、闇から解放されて、キリストを神と信じる人がみな出て行くからである。
Liber de haeresibus 149.9
Tertio quo in Levitico offert sacrificia diversa, quae sunt omnia Christianitatis mysteria.
PL 12, 1288A第三に、レビ記において種々のいけにえを献げることがある。これらはみなキリスト教の奥義である。
Liber de haeresibus 149.10
Quarto post oblationem spiritalium donorum in libro Numeri mereatur omnis fidelis conscribi, quod ait et Dominus: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in libro coelorum (Luc. X, 20) .
PL 12, 1288A第四に、霊的な賜物の奉献ののち、民数記において、すべての信者が〔書に〕記載されるにふさわしくされる。主もまた言う、「喜べ、汝らの名が天の書に記されているからである」(ルカ10:20)。
Liber de haeresibus 149.11
Ideo et David de Judaeis dicit: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII, 29) . Et ipse iterum: Et in libro tuo in te credentes conscribentur (Psal. CXXXVIII, 16) .
PL 12, 1288Aそれゆえダビデもユダヤ人について言う、「彼らは命の書から消し去られ、義人たちとともに記されないように」(詩篇68:29)。また同じ者が再び言う、「そして汝の書に、汝を信じる者たちが記される」(詩篇138:16)。
Liber de haeresibus 149.12
Haec etiam jejunia in quatuor Evangelia nos oportet accipere, de patriarchis, prophetis, sacerdotibus, et apostolis, quae in nobis complenda sunt.
PL 12, 1288Bこれらの断食を、我々は四つの福音書にも受け取るべきである。すなわち族長たち、預言者たち、祭司たち、使徒たちについてのものであり、我々のうちに成就されるべきものである。
Liber de haeresibus 149.13
Quod primum fides patriarcharum, deinde virtus prophetarum, tertio labor sacerdotum, quarto apostolorum perfectio invicti certaminis nuntiantur; quae diversae virtutes invicem cum suis virescunt connexae temporibus, et docentes homines diversa jucunditatis gaudia desiderantibus, et capientibus subministrant.
PL 12, 1288Bそれは、第一に族長たちの信仰、次いで預言者たちの力、第三に祭司たちの労苦、第四に使徒たちの無敵の戦いの完成が告げられているからである。これらの異なる力は、それぞれの時代に結び合わされて互いに芽吹き、人々を教え、望み受け取る者たちに、さまざまな喜びの楽しさを与えている。