ブレシアのフィラストリウスd. c. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Liber de haeresibus

Caput XCII 第XCII章

Philaster of Brescia · Liber de haeresibus · PL 12, 1203B · 9 sectiones

Liber de haeresibus 92.1

1

DE DIVINITATE CHRISTI HAERESIS. Alia est haeresis, quae dicit Divinitatem doluisse, cum caro pateretur in cruce conjuncta Divinitati: errans in eo, quod non solum Divinitas pati non potest naturaliter, nec teneri, neque videri; verum etiam nec anima hominis, quae a Deo facta est, dicente Domino: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed timete hunc potius, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28) .

PL 12, 1203B

キリストの神性についての異端。――もう一つの異端は、神性に結ばれた肉が十字架上で苦しみを受けたとき、神性が苦痛を感じたと言う。この異端は、神性が本性的に苦しみを受けえず、捕らえられえず、見られえないというだけでなく、神によって造られた人間の魂もまたそうである、という点で誤っている。主が「体を殺しても魂を殺せない者たちを恐れるな。むしろ、魂も体もゲヘナで滅ぼしうる者を恐れよ」(マタイ10:28)と言っているとおりである。

Liber de haeresibus 92.2

2

Errant itaque modis omnibus, qui dicunt Divinitatem Christi esse natura passibilem, et impie sentiunt aut doluisse, aut flevisse, aut ingemuisse: passio enim Christi est carnalis, naturaliter carne non Divinitate dolente.

PL 12, 1203B

ゆえに、キリストの神性は本性的に苦しみうると言い、神性が苦痛を感じた、泣いた、うめいたと不敬に考える者たちは、あらゆる点で誤っている。キリストの受難は肉的なものであり、本性的に苦しむのは肉であって、神性ではないからである。

Liber de haeresibus 92.3

3

Ideoque non cognoscebatur a Judaeis qui erat in carne passibili loquendo, qui de Lege et Prophetis Deus verus nuntiabatur, palamque in carne venturus praedicabatur, dicente Propheta: Deus palam veniet (Psal. L, 3) .

PL 12, 1203C

それゆえ、苦しみうる肉において語っていた者が誰であるかを、ユダヤ人たちは知らなかった。彼は律法と預言者たちによって真の神として告げられ、肉において公然と来る者として宣べられていた。預言者が「神は公然と来る」(詩篇50:3)と言っているとおりである。

Liber de haeresibus 92.4

4

Et iterum eodem propheta David: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei (Psal. XVI, 5) . Qui est enim calix, nisi ejus passio? qui tantae bonitatis munus et clementiae humano generi conferens, ab Judaeorum iniquissimo ignorabatur populo.

PL 12, 1204A

また同じ預言者ダビデは再びこう言う。「主はわたしの嗣業、わたしの杯の分である」(詩篇16:5)。杯とは、彼の受難でなくて何であろうか。彼はこれほどの善意と寛容の賜物を人類に授けながら、ユダヤ人たちの最も不正な民に知られなかったのである。

Liber de haeresibus 92.5

5

Passus itaque est carne passibili, non Divinitate naturaliter impassibili; qui et agnoscitur, et creditur non absente tamen Divinitate, sed conjuncta cum corpore pariter propter mysterium consummationis statutum ac definitum antea.

PL 12, 1204A

ゆえに彼は、苦しみうる肉において苦しみを受けたのであり、本性的に苦しみえない神性においてではない。しかも彼は、神性が不在であったのではなく、あらかじめ定められ決められた完成の奥義のゆえに、神性が肉体とともに結ばれていた者として、認められ、信じられるのである。

Liber de haeresibus 92.6

6

Quod sciens Apostolus non separavit in cruce Divinitatem a carne, dicens: Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8) . Paulus itaque conjunxit utrumque, ut Christi bonitatem et misericordiam nobis manifestaret plenissimam.

PL 12, 1204A

使徒はこれを知っていたので、十字架において神性を肉から切り離さなかった。「もし彼らが知っていたなら、威厳の主を十字架につけなかったであろう」(一コリント2:8)と言っているのである。このようにパウロは両者を結んだ。我々にキリストの善意と慈しみの最も豊かなことを現すためである。

Liber de haeresibus 92.7

7

Petrus autem apostolus quod natura est passibile, et quod est impassibile, docuit ex aperto, dicens: Mortuus quidem est corpore, vivificatus autem Spiritu.

PL 12, 1204B

使徒ペトロは、本性として苦しみうるものと苦しみえないものとを、明らかに教えた。「肉体においては死んだが、霊においては生かされた」と言うのである。

Liber de haeresibus 92.8

8

Neque ergo caro a Divinitate, nec Divinitas a carne aberat, cum caro pateretur humana naturaliter, et in hoc ipsa permittente Christi Divinitate, mysterium nostrae causa salutis consummabatur a Domino, ut plena devictio fieret inimici, ut in quo videbatur ut homo pati, qui Deus erat in carne, non sibi sed nobis jam vinceret inimicum; nobisque ante devictis, in sui passione in eum credentibus vincendi potentiam aperiret, eumque sequentibus coelestem gloriam ministraret.

PL 12, 1204B

ゆえに、肉は神性から離れておらず、神性も肉から離れていなかった。人間の肉が本性的に苦しみを受け、この点でキリストの神性自身がそれを許していたとき、我々の救いのための奥義が主によって完成されつつあったのである。それは敵の完全な打倒がなされるためであり、すなわち、人間として苦しみを受けると見えた者、肉において神であった者が、自分のためではなく我々のために、ついに敵に勝つためであった。そして、我々がそれ以前に打ち負かされていたので、彼は自らの受難において、彼を信じる者たちに勝つ力を開き、彼に従う者たちに天の栄光を授けたのである。

Liber de haeresibus 92.9

9

Non ergo Dei naturalis passio et dolor talis in Divinitate ejus gignebatur, sicut quidam aestimant, alioquin homo solum erat, non Deus et homo, ut scriptum est (Joan. I, 14 et al.) ; sed mysterium nostrae causa salutis aeternae consummabatur, quod ante fuerat nuntiatum a Lege pariter et Prophetis.

PL 12, 1205A

ゆえに、神の本性的な受難と、そのような苦痛が、彼の神性のうちに生じたのではない。ある者たちが考えるとおりなら、彼はただの人間であって、書かれているように神にして人であることにならない(ヨハネ1:14ほか)。そうではなく、我々の永遠の救いのための奥義が完成されたのであり、それは先に、律法と預言者たちによって同じく告げられていたことである。