Liber de haeresibus 79.1
COLLUTHIANI. Colluthiani, a Collutho quodam ita dicti sunt in Aegypto, qui dicunt Dominum malorum non esse factorem.
PL 12, 1189Aコッルトス派。――エジプトのコッルトスという者からそう呼ばれた者たちで、主は悪の造り手ではないと言う。
Liber de haeresibus 79.2
Contra autem alter quidam opponebat dicens: Dominum malorum esse factorem, qui et ipse est haereticus pariter, et cum utrique contentione ferrentur inani, nescierunt potentiam rationis: Scriptura enim Deum facere bona, et nihilominus et mala praedicavit, cum dicat propheta: Ego sum Dominus, qui facio pacem, et creo mala (Isai. XLV, 7) .
PL 12, 1189Aこれに対して、別のある者は、主こそ悪の造り手であると言って反論していた。この者もまた同様に異端者であり、両者は空しい争いに駆られて、道理の力を知らなかった。聖典は、神が善を造るが、それに劣らず悪をも造ると宣べているからである。預言者が「わたしは主、平和を造り、悪を創る」(イザヤ45:7)と言っているとおりである。
Liber de haeresibus 79.3
Et alter propheta: Si est, inquit, malitia in civitate, quam Deus non fecit (Amos III, 6) .
PL 12, 1189Bまた別の預言者は言う。「町に悪があるとして、それを神が造らなかったことがあろうか」(アモス3:6)。
Liber de haeresibus 79.4
Sed mala ista non natura esse, dixit Scriptura, a Deo facta, sed causis existentibus hominum, scilicet in Lege peccantium Domino, quae sunt tentationes persecutionis, diversaeque angustiae, quae Deo permittente insurgunt peccantibus, sicut scriptum est: Quis dedit Israel in direptionem, nonne Dominus cui peccaverunt, et noluerunt in viis ejus ambulare (Isai. XLII, 24) ?
PL 12, 1190Aしかし聖典は、これらの悪が本性として神によって造られたのではなく、人間たちの側にある原因、すなわち律法において主に対して罪を犯す者たちの原因によって生じたと言った。それは迫害の試練や種々の苦難であって、神が許すことによって罪人たちに襲いかかる。こう書かれているとおりである。「誰がイスラエルを略奪に渡したのか。主ではないか。主に対して彼らは罪を犯し、その道を歩もうとしなかったのだ」(イザヤ42:24)。
Liber de haeresibus 79.5
Non autem fecisse malam Deum naturam, dicit Scriptura alicubi: Ecce enim omnia valde erant bona, quae fecit Deus, in libro Geneseos, id est, creaturae mundi (Gen. I, 31) .
PL 12, 1190Aまた、神が悪しき本性を造ったのではないことを、聖典は別の箇所で言う。創世記の書に「見よ、神が造ったものはすべて非常に善かった」とあり、すなわち世の被造物について言っている(創世記1:31)。
Liber de haeresibus 79.6
Et alibi propheta dicit: Quoniam Deus malum non fecit neque delectatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) .
PL 12, 1190Aまた別の箇所で預言者は言う。「神は悪を造らず、生きている者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:13)。
Liber de haeresibus 79.7
Quia ergo non causa Dei creantis est mala naturaliter, sed hominum voluntatis, quae obnoxia legi Dei urgetur, et coertione constringit, conversionis causa a Domino haec inferuntur hominibus quotidie.
PL 12, 1190Aゆえに、悪は、創造する神に本性的に由来する原因によるのではなく、人間たちの意志による。その意志は神の律法に服する者として迫られ、強制によって拘束される〔底本は constringit。ミーニュの脚注(ガッリャルディ)は、コルビー写本とバーゼル版・リヨン版の constringitur を正しいとする。それに従う〕。立ち返らせるために、これらのことが主によって、人間たちに日々加えられるのである。
Liber de haeresibus 79.8
Cum ergo haec dicunt, quomodo dicta sunt ignorant quae enim putant hominibus in coertione mala, haec eruditionis et utilitatis sunt plena, quae hominum voluntas perversa pati meretur, cum dicat Apostolus: Numquid injustus Deus, qui infert iram suam hominibus (Rom. III, 3) ?
PL 12, 1190Bゆえに、彼らがこれらのことを言うとき、それがどのように言われたのかを知らない。彼らが人間たちへの強制における悪と考えるものは、教育と益に満ちており、人間の曲がった意志が受けるに値するものだからである。使徒が「怒りを人間たちにもたらす神は不義であろうか」(ローマ3:3)と言うとおりである〔底本の引照は3:3。この語は一般に3:5のものとされる〕。
Liber de haeresibus 79.9
Non tamen sine utilitate et emolumento futuro haec cuncta humano generi fieri permittuntur: justus enim in tribulatione sustinendo fidelior et justior comprobatur; peccator autem aut peccare desinet emendatus, aut perseverans de mundo tollitur, ne in corpore constitutus amplius delinquere videatur.
PL 12, 1191Aしかし、これらすべてが人類に起こるのを許されるのは、益と将来の利益なしにではない。義人は苦難に耐えることによって、より忠実でより義しい者と証明され、罪人は、矯正されて罪を犯すことをやめるか、あるいは固執すれば世から取り去られる。肉体にとどまってこれ以上過ちを犯すと見られることのないようにするためである。
Liber de haeresibus 79.10
Ergo aut emendatus, cum superest adhuc in corpore, bonum jam opus facere non retardabit, aut mens coercetur ut desinat a peccato, quod ait Apostolus: Qui mortuus est, justificatus est a peccato (Rom. VI, 7) .
PL 12, 1191Aゆえに、矯正された者は、なお肉体にとどまっている間、もはや善い行いをすることをためらわないか、あるいは心が抑えられて罪をやめる。使徒が「死んだ者は罪から義とされている」(ローマ6:7)と言うとおりである。